Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 532

Previous Number Next Number See English 

532. EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Et signum magnum visum est in Caelo," significat revelationem a Domino de Nova Ipsius Ecclesia in Caelis et in Terris, ac de ejus Doctrinae difficili receptione et impugnatione. - Per "signum e Caelo" intelligitur hic revelatio de futuris, et per "signum magnum visum in Caelo" intelligitur revelatio de Nova Ecclesia; nam "Mulier circumdata sole," de qua in hoc capite agitur, significat illam Ecclesiam; "masculus" quem peperit, significat doctrinam ejus; quod "cruciata sit dum pareret" significat difficilem ejus receptionem; quod "Draco devorare vellet masculum," et quod postea "persequeretur mulierem," significat ejus impugnationem: haec sunt quae per "signum magnum in Caelo visum" intelliguntur. "Signum" in Verbo dicitur de futuris, et tunc est revelatio; et dicitur de veritate, et tunc est testificatio; et quoque dicitur de qualitate status et rei, et tunc est manifestatio. "Signum" dicitur de futuris, quod tunc est revelatio, in sequentibus locis:

"Nuntient vobis quid contingent, ut sciamus postremum eorum; aut ventura audire facite nos; indicate Signa in futurum" (Esaj. xli. 22, 23);

Dicebant discipuli ad Jesum, "Quodnam Signum Adventus Tui, et Consummationis saeculi" (Matth. xxiv. 3; Marc. xiii. 4; Luc. xxi. 7);

"Erunt Signa e Caelo, et Signa in sole, luna et astris" (Luc. xxi. 11, 25{1}) "Et tunc apparebit Signum Filii Hominis" (Matth. xxiv. 30{2};

Dictum ad Hischiam Regem, "Hoc tibi Signum, quod facturus Jehovah verbum hoc, retrahetur umbra in gradibus Achasi." Postea Hischias dixit, "Quodnam Signum, quod ascensurus sim in Domum Jehovae" (Esaj. xxxviii. 7, 8, 22). (Et alibi.) Quod dicatur "signum" de veritate, et quod tunc sit testificatio, et quoque de qualitate status et quod tunc sit manifestatio, patet ab aliis locis in Verbo. @1 25 pro "15"$ @2 30 pro "3"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church