Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 476

Previous Number Next Number See English 

476. "Quod tempus non erit amplius," significat quod non aliquis status Ecclesiae, seu aliqua Ecclesia, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille. - Per "tempus" significatur status, et quia hic de Ecclesia agitur, significatur status Ecclesiae; inde per quod "tempus non erit amplius" significatur quod non aliquis status Ecclesiae: quod etiam intelligatur, quod non aliqua Ecclesia sit, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille, sequitur. At quid hodie: quod Deus Sit unus, non negatur, sed quod Dominus Sit Ille, negatur; et tamen non datur unus Deus, et simul Trinitas in Quo, nisi Dominus: quod Ecclesia sit ab Ipso Qui est Salvator et Redemptor, non negatur, at quod Ipse ut Salvator et Redemptor immediate adeundus sit, negatur: inde patet, quod Ecclesia exspiratura sit, nisi Nova existat, quae Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscit, et propterea Ipsum immediate adit (videatur Matth. xxviii. 18); quare hoc, quod "tempus non erit amplius," hoc est, quod non Ecclesia, se refert ad illa quae in hoc capite Sequuntur (vers. 7), et haec ad illa quae in cap. xi. (vers. 15), ubi dicitur quod futura sit Ecclesia, quae Solius Domini erit. Quod per "tempus" significetur status, est quia in mundo spirituali non metiuntur tempora per dies. Septimanas, menses et annos, sed per status, qui sunt progressiones vitae eorum, ex quibus recordantur praeteritorum; de quibus videatur Opus de Caelo et Inferno Londini anno 1758 editum (n. 162-169), ubi de Tempore in Caelo actum est. Quod status Ecclesiae hic per "tempus" intelligatur, est quia dies et nox, mane et vespera, aestas et hyems, faciunt tempus in mundo, et illa in spirituali Sensu intellecta faciunt status Ecclesiae; quare dum hi status non amplius sunt, non est aliqua Ecclesia; et tunc non est, quando non bonum et verum est amplius, ita quando lux veri est caligo, et calor boni est frigus; haec sunt quae intelliguntur per quod "non tempus amplius." Similia intelliguntur per haec in Verbo:

Bestia quarta "cogitabit immutare Tempora" (Dan. vii. 25);

"Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox," ita non tempus (Sach. xiv. 7);

"Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis," ita nec tempus (Amos viii. 9);

"Malum unum ecce venit, finis venit, venit finis, venit mane super te habitator terrae, venit Tempus" (Ezech. vii. 5-7);

"mane" est principium Ecclesiae Novae (n. 151), quare dicitur "venit tempus."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church