42. (Vers. 12.) "Et conversus videre vocem quae mecum loquebatur," significat inversionem status illorum, qui in bono vitae sunt, quoad perceptionem veri in Verbo, dum se convertunt ad Dominum. - Dicit Johannes, quod audiverit vocem post se (vers. 10); et nunc quod conversus sit videre vocem; ac iterum, quod conversus viderit Septem Candelabra; ex quibus patet, quod audiverit vocem a tergo, et quod converterit se, ut viderit unde illa: quod in hoc sit arcanum, patet; arcanum est, quod antequam homo convertit se ad Dominum, et Ipsum agnoscit pro Deo Caeli et Terrae, non possit videre Divinum Verum in Verbo; causa est, quia Deus Unus est et Persona et Essentia, in Quo Trinitas, et Ille Deus est Dominus; quare qui Trinitatem Personarum agnoscunt, Spectant primario ad Patrem, et quidam ad Spiritum Sanctum, et raro ad Dominum, et si ad Dominum, cogitant de Humano Ipsius sicut de vulgari homine; cum homo hoc facit, nequicquam illustrari potest in Verbo, est enim Dominus Verbum, ab Ipso enim est, et de Ipso; idcirco qui non solum Dominum adeunt, illi spectant Ipsum et Verbum Ipsius post se, et non ante se, seu a tergo et non a facie. Hoc arcanum est quod latet in his, Quod Johannes audiverit post se, et quod conversus sit videre vocem, et conversus viderit Septem Candelabra aurea, et in medio illorum Filium Hominis;
vox enim, quam audivit, a Filio Hominis, Qui est Dominus, venit. Quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, docet nunc manifesta voce, dicit enim, "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus" (vers. 8);
et hic, "Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus" (vers. 11);
et postea, "Ego sum Primus et Ultimus" (vers. 17; et cap. ii. 8). Quod per "vocem," cum a Domino, intelligatur Divinum Verum, videatur supra (n. 37); et quod per "Johannem" intelligantur illi ab Ecclesia, qui in bono vitae sunt, supra (n. 5, 6). Ex his nunc constare potest, quod per haec verba, "Et conversus videre vocem quae loquebatur mecum," Significetur inversio status illorum, qui in bono vitae sunt, quoad perceptionem veri in Verbo, cum se convertunt ad Dominum.