Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 345

Previous Number Next Number See English 

345. "Habentem sigillum Dei vivi," significat Qui unice cognoscit omnes et singulos, et illos a se invicem potest distinguere et separare. - Quoniam signabantur super frontibus per sigillum, ideo per "habere sigillum Dei vivi," quia de Domino, intelligitur nosse omnes et singulos, ac posse distinguere et separare servos Dei ab illis qui non servi Dei sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church