Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. "In afflictione et in regno, et in patiente exspectatione Jesu Christi," significat quae in Ecclesia sunt infestata a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt. -Per "afflictionem" intelligitur status Ecclesiae quando amplius non aliqua bona charitatis et vera fidei sunt, sed loco illorum mala et falsa; per "regnum" intelligitur Ecclesia et per "patientem exspectationem Jesu Christi" intelligitur Adventus Domini; quare haec, "In afflictione, et in regno, et in patiente exspectatione Jesu Christi," in unum sensum collata, significant quando bona et vera Ecclesiae infestata sunt a malis et falsis, at quae a Domino, cum venturus est, removenda sunt. Quod per "Afflictionem" intelligatur status Ecclesiae, quando infestata est a malis et falsis, patet ab his: In consummatione saeculi "tradent vos in Afflictionem, et occident vos. Erit Afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi, nec erit. Post Afflictionem dierum istorum Sol obscurabitur, Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo" (Matth. xxiv. 9, 21, 29; Marc. xii. 19, 24). Quod "Regnum" significet Ecclesiam, in sequentibus videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church