Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 325

Previous Number Next Number See English 

325. "Vidi subter Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant," significat illos qui a malis odio habiti sunt, contumeliis affecti, et rejecti propter vitam secundum vera Verbi, et agnitionem Divini Humani Domini, ne seducerentur a Domino custoditi sunt. -"Subter altari" significat inferiorem terram, ubi custoditi a Domino; "altare" significat cultum Domini ex bono amoris; per "animas occisorum" non hic significantur martyres, sed qui odio habentur, contumeliis afficiuntur et rejiciuntur a malis in mundo spirituum, et qui a draconicis et haereticis possunt seduci; "propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant" significat propter vitam secundum vera Verbi, et propter agnitionem Divini Humani Domini; "testimonium " in Caelo non datur aliis quam qui agnoscunt Divinum Humanum Domini, Dominus enim est Qui testatur, et dat Angelis testari (n. 16), "Est enim testimonium Jesu spiritus prophetiae" (Apoc. xix. 10). Quoniam erant "sub altari" patet quod a Domino custoditi sint; custodiuntur enim omnes a Domino, ne laedantur a malis, qui aliquam vitam charitatis egerunt; et post Ultimum Judicium, quando remoti sunt mali, eximuntur e custodiis, et elevantur in Caelum; vidi post Ultimum Judicium saepius ex inferiore terra emissos et translatos in Caelum. Quod per "occisos" intelligantur, qui rejiciuntur, contumeliis afficiuntur, odio habentur a malis in mundo spirituum, et qui seduci possunt, -tum qui desiderant scire vera, sed propter falsa in Ecclesia non possunt, -constare potest ex his locis:

"Dixit Jehovah Deus, Pasce oves Occisionis quas possessores earum occidunt: et pavi oves Occisionis propter vos, miseri gregis" (Sach. xi. 4, 5, 7);

"Occisi sumus omni die, reputati sumus sicut grex mactationis; ne desere Jehovah" (Psalm. xliv. 23, 24 (B. A. 22, 23)) "Venturos radicabit Jacobus; num juxta caedem Occisorum ejus Occisus est" (Esaj. xxvii. 6, 7);

"Audivi vocem filiae Sionis. Vae mihi, delassata est anima mea ab Occisoribus" (Jerem. iv. 31);

"Tradent vos in afflictionem, et occident vos, et eritis odio habiti propter Nomen Meum" (Matth. xxiv. 9; Joh. xvi. 2. 3{1});

haec dicit Dominus ad discipulos, sed per discipulos intelliguntur omnes qui colunt Dominum, et vivunt secundum vera Verbi Ipsius. Hos mali in mundo spirituum continue volunt occidere; verum quia hoc ibi non possunt quoad corpus, continue volunt quoad animam; et cum hoc non possunt, flagrant tali odio contra illos, ut nihil jucundius sentiant quam illis malefacere; quae causa est, quod a Domino custodiantur, et dum mali ejecti sunt in Infernum, quod fit post Ultimum Judicium, ex custodiis suis educantur; sed videantur explicationes super cap. xx., et de his, n. 846 ibi. Quod "occidere" in Verbo significet perdere animas, quod est spiritualiter occidere, patet a multis locis ibi, ut quoque ab his (Esaj. xiv. 19-21: cap. xxvi. 21; Jerem. xxv. 33; Thren. ii. 21; Ezech. ix. 1, 6; Apoc. xviii. 24). @1 2, 3 pro "23"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church