Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 323

Previous Number Next Number See English 

323. "In romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae," significat per falsa doctrinae, per mala vitae, per amorem proprii, et per concupiscentias. -Quod per "romphaeam" significetur verum pugnans contra mala et falsa et destruens illa, et in opposito sensu falsum pugnans contra bona et vera et destruens illa, videatur supra (n. 52, 108, 117); hic itaque per "machaeram" (quia agitur de destructione omnis boni Ecclesiae) significantur falsa doctrinae; quod per "famem" significentur mala vitae, confirmabitur infra; quod per "mortem" significetur amor proprii hominis, est quia per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis, et inde vita naturalis separata a vita spirituali (ut supra, n. 321), et haec vita est vita amoris proprii hominis, ex hac enim vita homo non amat aliud quam se et mundum, et inde quoque amat omnis generis mala, quae ex illius vitae amore ei jucunda sunt; quod per "bestias terrae" significentur concupiscentiae ex illo amore, videbitur infra (n. 567). Hic aliquid dicetur de significatione "famis." "Fames" significat (1.) deprivationem et rejectionem cognitionum veri et boni, oriundam ex malis vitae; tum significat (2.) ignorantiam cognitionum veri et boni oriundam ex defectu earum in Ecclesia; et quoque significat (3.) desiderium ad sciendum ac intelligendum illas. 1. Quod "fames" significet deprivationem et rejectionem cognitionum veri et boni oriundam ex malis vitae, et inde mala vitae, constare potest ex sequentibus locis:

"Gladio et Fame consumentur, ut sit cadaver eorum in cibum avibus caelorum et Bestiae terrae" (Jerem. xvi. 4);

"Duo haec obvenient tibi, devastatio et confractio, et Fames et Gladius" (Esaj li. 19):

"Ecce Ego visitans super iis, juvenes morientur Gladio, filii et filiae morientur Fame" (Jerem. xi. 22):

"Da filios ejus Fami, et defluere fac illos super manus Gladii, ut homines fiant occisi Morte" (Jerem. xviii. 21);

"Mittam in eos Gladium, Famem et Pestem, et dabo eos sicut ficus horridas quae non comedi possunt prae malitia, et persequar post eos, Gladio, Fame et Peste" (Jerem. xxix. 17, 18);

"Mittam in eos Gladium, Famem et Pestem, donec consumuntur desuper terra" (Jerem. xxiv. 10);

"Ego proclamo vobis libertatem ad Gladium, ad Famem et Pestem, et tradam vos in commotionem omnibus gentibus" (Jerem. xxxiv. 17);

"Quia Sanctuarium Meum polluisti,{1} tertia pars tui Peste morientur et Fame consumentur, et tertia pars Gladio cadent: cum misero tela Famis mala in eos, quae erunt in perditionem" (Ezech. v{2} 11, 12, 16, 17);

"Gladius foris, et Pestis atque Fames intus" (Ezech. vii. 15); "Propter omnes abominationes malas, per Gladium, per Famem et per Pestem cadent" (Ezech. vi. 11, 12);

"Quatuor judicia Mea mala, Gladium, Famem, et Bestiam malam, et Pestem mittam super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam" (Ezech. xiv. 13, 15, 21). (Praeter alibi, ut Jerem. xiv. 12, 13, 15, 16; cap. xlii. 13, 14, 16-18, 22; cap. xliv. 12, 13, 27; Matth. xxiv. 7, 8; Marc. xiii. 8; Luc. xx. 11.) Per "gladium," "famem," "pestem," et "bestiam" in illis locis similia significantur, quae hic per "romphaeam," "famem," "mortem," et "bestias terrae;" in Verbo enim est spiritualis Sensus in singulis, in quo "gladius" est destructio vitae spiritualis per falsa, "fames" est destructio vitae spiritualis per mala, "bestia terrae" est destructio vitae spiritualis per cupiditates falsi et mali, ac "pestis" et "mors" est plenaria consumptio, et sic damnatio. 2. Quod "fames" significet ignorantiam cognitionum veri et boni oriundam ex defectu illarum in Ecclesia, constat etiam ex variis locis in Verbo (Ut Esaj. v. 13; cap. viii. 19-22; Thren. ii. 19{3}; cap. v. 8-10; Amo. viii. 11-14; Hiob v. 17, 20; et alibi). 3. Quod "fames" seu esuritio significet desiderium sciendi et intelligendi vera et bona Ecclesiae, patet ex his (Esaj. viii. 21{4}; cap. xxxii. 6; cap. xlix. 10{5}; cap. lviii. 6, 7; 1 Sam. ii. 4, 5; Psalm. xxxiii. 18, 19; Psalm. xxxiv. 10, 11 (B. A. 9, 10); Psalm. xxxvii. 18, 19; Psalm. cvii. 8, 9, 35-37; Psalm. cxlvi. 7; Matth. v. 6; cap. xxv. 35, 37, 44; Luc. i. 53; Joh. vi. 35; et alibi). @1 polluisti pro "polluistis"$ @2 v. pro "vi."$ @3 19 pro "9"$ @4 21 pro "10"$ @5 10 pro "16"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church