Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 316

Previous Number Next Number See English 

316. "Et oleum et vinum ne laeseris," significat quod a Domino provideatur, ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur. -Per "oleum" significatur bonum amoris, et per "vinum" verum ex illo bono; ita per "oleum" significatur sanctum bonum, et per "vinum" sanctum verum: quod provideatur a Domino ne violentur et prophanentur, significatur per "ne laeseris;" auditum enim est hoc "e medio quatuor Animalium," ita a Domino (n. 314); quod dicitur a Domino, hoc quoque providetur ab Ipso; quod provideatur, videatur supra (n. 314, 255). Quod "oleum" significet bonum amoris, videbitur infra (n. 778, 779): quod autem "vinum" significet verum ex illo bono, constat ex sequentibus locis:

"Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite et comedite, et emite sine argento Vinum et lac" (Esaj. lv. 1):

"Fiet in die illo stillabunt montes Mustum, et colles fluent lacte" (Joel iv. 18{1} (B. A. iii. 18); Amos ix. 13, 14);

"Ablatum gaudium e Carmele, et in Vineis non cantatur, Vinum in torculari non calcatur, hedad cessare feci" (Esaj. xvi{2} 10); Jerem. xlviii. 32, 33);

per "Carmelem" significatur Ecclesia spiritualis, quia ibi erant vineae. "Ejulate omnes potantes Vinum: propter Mustum quod excisum est ex ore vestro, ejularunt Vinitores" (Joel i. 5, 10, 11):

(Similia paene, Hosch. ix. 2, 3: Zephan. i. 13; Thren. ii. 11, 12: Mich. vi. 15; Amos v. 11; Esaj. xxiv. 6, 7, 9, 11{3};) "Lavat in Vino vestimentum Suum, et in Sanguine uvarum velamen Suum: ruber oculis a Vino" (Genes. xlix. 11(, 12));

haec de Domino; ac "vinum" significat Divinum Verum. Inde est, quod Sacra Caena a Domino instituta sit, in qua panis significat Dominum quoad Divinum Bonum, et vinum Dominum quoad Divinum Verum, et apud recipientes panis significat sanctum bonum, et vinum sanctum verum, a Domino: quare dixit, "Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine Vitis, usque ad diem, quando id bibero (novum) vobiscum in Regno Patris Mei" (Matth. xxvi. 29: Luc. xxii. 18). Quia "panis et vinum" illa significabant, ideo etiam Malchizedech exiens obviam Abramo "eduxit Panem et Vinum: et hic Sarcedos Deo Altissimo, et benedixit Abramo" (Genes. xiv. 18, 19). Per mincham et libamen in sacrificiis similia significata sunt (De quibus, Exod. xxix. 40; Levit. xxiii. 12, 13, 18, 19: Num. xv. 2-15; cap. xxviii. 6, 7, 18 ad fin.; cap. xxix. 1-7, seq.). Mincha erat ex simila tritici, inde erat loco panis; et libamen erat ex vino. Ex his constare potest, quid significatur per haec Domini verba, "Non mittunt Vinum novum in utres veteres, sed mittunt Vinum (novum) in utres novos, et utraque conservantur" (Matth. ix. 17; Luc. v. 37{4}) "vinum novum" est Divinum Verum Novi Testamenti, ita novae Ecclesiae, et "vinum vetus" est Divinum Verum Veteris Testamenti, ita veteris Ecclesiae. Simile significatur per haec verba Domini in Nuptiis in Kana Galilaeae:

"Omnis homo primo bonum Vinum apponit, et quando sat habuerint, vilius; tu reservasti bonum Vinum huc usque" (Joh. ii. 1-10). Simile etiam significatur per "vinum" in Parabola Domini de vulnerato a latronibus, Quod Samarita "infuderit Oleum et Vinum in vulnera ejus" (Luc. x. 33, 34);

nam per "vulneratum a latronibus" intelliguntur qui a Judaeis per mala et falsa spiritualiter vulnerati sunt, quibus Samarita opem tulit, "infundendo oleum et vinum" in vulnera ejus, hoc est, docendo bonum et verum, et quantum potuit, sanando. Sanctum Verum per "mustum" et "vinum" significatur etiam alibi in Verbo (Ut Esaj. i. 21, 22; cap. xxv. 6: cap. xxxvi. 17; Hosch. vii. 4, 5, 14; cap. xiv. 6-8; Amos ii. 8; Sach. ix. 15, 17; Psalm. civ. 14, 15{5}). Inde est quod per "vineam" in Verbo significetur Ecclesia quae in veris a Domino est. Quod "vinum" significet sanctum verum, constare etiam potest ex sensu ejus opposito, in quo significat falsificatum et prophanatum verum; ut in his locis:

"Scortatio, Vinum et Mustum, occupavit cor: recessit Vinum eorum, scortando scortati sunt" (Hosch. iv. 11, 17, 18);

"scortatio" significat falsificationem veri; similiter hic "vinum et mustum." "Calix in manu Jehovae, et Vino miscuit, implevit mixto et effudit, et feces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae" (Psalm. lxxv. 9 (B. A. 8));

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de Vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt" (Jerem. li. 7);

"Cecidit Babylon, quia ex Vino irae scortationis suae potavit omnes gentes si quis bestiam adoret, bibet ex Vino irae Dei mixto mero in calice irae Dei" (Apoc. xiv. 8-10) "Ex Vino scortationis suae Babylon potavit omnes gentes" (Apoc. xviii. 3);

"Babylonis magnae memoria facta est coram Deo, ad dandum illi poculum Vini furoris irae De" (Apoc. xvi. 19{6});

"Inebriati sunt ex Vino scortationis ejus inhabitantes terram" (Apoc. xvii. 1, 2). Per vinum quod Belschazar Rex Babelis, et magnates et uxores et pellices ejus biberunt ex vasis Templi Hierosolymitani, Et una "laudarunt deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis" (Dan. v, 2-4{7}), nec aliud quam sanctum verum Verbi et Ecclesiae prophanatum significatur; quare tunc scriptum est in pariete, et Rex illa nocte occisus est (vers. 25, 30). Per "vinum" significatur Verum falsificatum (Etiam Esaj. v. 11, 12, 21, 22; cap. xxviii. 1, 3, 7; cap. xxix. 9{8}; cap. lvi. 11, 12; Jerem. xiii. 12, 13; cap. xxiii. 9, 10). Simile significatur per "libamen" quod libabant idolis (Esaj. lxv. 11; cap. lvii. 6; Jerem. vii. 18; cap. xliv. 17-19; Ezech. xx. 28; Deutr. xxxi. 38). Quod "vinum" significet sanctum verum, et in opposito sensu prophanatum verum, est ex correspondentia; Angeli enim, qui spiritualiter omnia percipiunt, cum ab homine "vinum" in Verbo legitur, non aliud intelligunt; talis correspondentia est inter cogitationes naturales hominum, et inter cogitationes spirituales Angelorum: simile est cum Vino in Sacra Caena; inde est quod per Sacram Caenam fiat introductio in Caelum (n. 224, fin.). @1 18 pro "8"$ @2 xvi. pro "xv."$ @3 11 pro "10"$ @4 v. 37 pro "xv. 39"$ @5 14, 15 pro "14, 15, 16"$ @6 19 pro "1, 2"$ @7 2-4 pro "2 ad 5"$ @8 9 pro "10"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church