Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 31

Previous Number Next Number See English 

31. Et Omnipotens," significat Qui est, vivit et potest ex Se Ipso, et Qui regit omnia ex primis per ultima. -Quoniam omnia sunt ex Domino, creata ex Primis quae ab Ipso sunt, et nihil datur quod inde non existit, ut multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, sequitur quod sit Omnipotens: pone Unum ex quo omnia sunt, annon omnia sunt Unius, a quo pendent in ordine, sicut unci catenae a Capitello, aut sicut vasa sanguinea totius corporis a Corde, aut sicut Universi omnia et singula a Sole; ita a Domino, Qui est Sol Mundi Spiritualis, a Quo est omnis Essentia, Vita et Potentia, quae apud illos qui sub Sole illo sunt; verbo, Ab Ipso sumus, vivimus et movemur" (Act. Apost. xvii. 28);

hoc Divina Omnipotentia est. Quod Dominus regat omnia a Primis per Ultima, est Arcanum hactenus non revelatum, at explicatum in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, et de Scriptura Sacra, multis in locis; tum in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 124); et de Divino Amore (n. 221). Notum est, quod Divinum, quia est Infinitum, non cadat in ideas cogitationis alicujus hominis nec angeli, quia sunt finitae, et finitus non est capax percipiendi Infinitum; ut tamen aliquo modo percipiatur, placuit Domino Infinitatem Suam describere per haec, "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis; Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, Omnipotens;" quare haec verba includunt omnia, quae usquam angelus et homo de Divino spiritualiter et naturaliter cogitare potest; quae in genere sunt illa, quae supra universaliter adducta sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church