301. "Et exivit vincens et ut vinceret," significat victoriam super falsa et mala in aeternum. - Quod dicatur "vincens et ut vinceret" est quia qui in pugnis spiritualibus, quae sunt tentationes, vincit in mundo, vincit in aeternum; nam Inferna non possunt aggredi aliquem qui vicerat.