Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 291

Previous Number Next Number See English 

291. "Sedenti Super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum," significat quod in Domino ab aeterno et inde in Divino Humano Ipsius sit omne Caeli et Ecclesiae, Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divina Potentia, et ab Ipso in illis qui in Caelo et in Ecclesia sunt. - Quod Dominus ab aeterno sit Jehovah, Qui in tempore suscepit Humanum, ut redimeret et salvaret homines, videatur supra (n. 281); quare per "Sedentem super Throno" intelligitur Dominus ab aeterno, Qui Pater vocatur, et per "Agnum" Dominus quoad Divinum Humanum, Quod est Filius: et quia Pater est in Filio, et Filius in Patre, et unum sunt, constat quod per utrumque, "Sedentem super Throno et Agnum," intelligatur Dominus: et quia unum sunt, dicitur etiam "Agnus in medio Throni" (vers. 6; tum cap. vii. 17). Quod "Benedictio," cum de Domino, sit omne Caeli et Ecclesiae in Ipso, et ab Ipso in illis qui in Caelo et in Ecclesia sunt, videatur supra (n. 289); quod "Honor et Gloria" sint Divinum Bonum et Divinum Verum, etiam supra (n. 249); et quod "Robur," cum de Domino, sit Divina Potentia, patet. Quod Domino haec omnia sint, constare potest ex his apud Danielem:

"Ecce cum nubibus Caelorum sicut Filius Hominis venit, et usque ad Antiquum Dierum: et Illi datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; Dominium Ipsius Dominium saeculi, quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit" (vii. 13, 14);

quod "Antiquus Dierum" sit Dominus ab aeterno, patet ex his apud Micham:

"Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae: ex te Mihi exibit, Qui erit Dominator in Israele, et Cujus exitus Antiquo, a diebus Aeternitatis" (v. 1 (B.A. 2));

tum ab his apud Esajam:

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus humero Principatus; vocabitur Nomen Ipsius Consiliarius, Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis" (ix. 5).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church