Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. "Quae in Asia," significat ad illos qui ex Verbo in luce veritatis sunt. - Quoniam per omnia Nomina personarum et locorum in Verbo intelliguntur res Caeli et Ecclesiae, ut prius dictum est, ita quoque per "Asiam," similiter per Nomina septem Ecclesiarum ibi, ut ex sequentibus patebit. Quod per "Asiam" illi qui in luce veritatis ex Verbo sunt, intelligantur, est quia Antiquissima Ecclesia, et post illam Antiqua, et postea Israelitica, in Asia fuit; tum quia apud illos Verbum vetustum, et postea Israeliticum et ex Verbo est omnis Lux veritatis. Quod Ecclesiae Antiquae in Asiatico Orbe fuerint, et quod illis fuerit Verbum, quod postea deperditum est, et demum Verbum quod hodie, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-103). Inde nunc est, quod per "Asiam" hic significentur omnes qui ex Verbo in luce veritatis sunt. De hoc Verbo Vetusto, quod ante Verbum Israeliticum in Asia fuerat, referre meretur hoc novum, quod hoc ibi adhuc reservatum sit apud populos qui in Magna Tartaria habitant; locutus sum cum Spiritibus et Angelis, qui in Mundo Spirituali inde erant, qui dixerunt quod possideant Verbum, et quod id ab antiquis temporibus possederint, et quod secundum hoc Verbum Divinum suum cultum obeant, et quod id ex meris correspondentiis consistat; dixerunt quod in illo etiam Liber Jaschar sit, qui memoratur apud Josuam (cap. x. 12, 13), et in Libro 2 Samuelis (cap. i. 17, 18), tum etiam quod apud illos sint Libri, Bella Jehovae et Prophetica, qui memorantur a Mose (Num. xxi. vers. 14, 15, et 27-30); et cum legi coram illis verba quae Moses inde desumserat, inquisiverunt num illa ibi exstent, et invenerunt: ex his patuit mihi, quod Verbum Vetustum adhuc apud illos sit: inter loquendum cum illis dixerunt, quod Jehovam colant, quidam ut Deum invisibilem, quidam ut visibilem. Porro retulerunt, quod non patiantur ut Extranei ad illos intrent, praeter Chinenses, cum quibus pacem colunt, quia Imperator Chinensis est inde; tum etiam, quod tam populosi sint, ut non credant aliquam regionem in universo mundo populosiorem esse; quod etiam credibile est ex Muro tot milliarium, quem Chinenses pro tutela sua contra invasionem ab illis olim exstruxerant Quaerite de eo in China, et forte invenietis illud ibi apud Tartaros.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church