Apocalypse Explained (Tansley) n. 948

Previous Number Next Number See English 

948. [Vers. 5.] "Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo."-Quod significet Divinum Verum in Verbo interius a Domino revelatum, constat ex significatione "templi," quod sit Divinum Verum a Domino (de qua, n. 220, 391, 915); ex significatione "tabernaculi testimonii," quod etiam sit Divinum Verum sed interius; simile enim per "tabernaculum," quod per "templum" significatur; sed cum dicitur "templum tabernaculi testimonii," significatur Divinum Verum interius: quod hoc revelatum sit, intelligitur per quod "viderit quod id apertum esset in caelo." Per Divinum Verum interius revelatum, intelligitur Verbum quoad sensum internum; nam Verbum est Divinum Verum, ac sensus internus seu spiritualis est illud interius. Per "testimonium" intelligitur Lex quae in arca reposita fuit, quae ideo dicta fuit "arca testimonii." (Quid porro "testimonium" in lato et in stricto sensu significat, videatur supra, n. 10392, 635, 649, 749.)

[2] Agitur in nunc sequentibus in hoc capite de Verbo interius revelato antequam ecclesia prorsus devastata est; nam in sequente capite agitur de plenaria ejus devastatione, quae describitur per "septem angelos habentes septem phialas plenas ira Dei," ac per earum "projectionem in terram." Quod, antequam plene devastata est ecclesia, Verbum interius revelatum sit, hoc est, quoad sensum spiritualem, est quia tunc instaurabitur Nova Ecclesia, in quam invitantur illi qui a priori ecclesia sunt; et pro Nova Ecclesia est Divinum Verum interius revelatum; hoc non potuit prius revelari, propter causas de quibus in sequentibus. Similiter nunc factum est ut factum est in fine Ecclesiae Judaicae; in fine enim ejus, qui fuit cum Dominus in mundum venit, apertum est Verbum interius; revelata enim sunt a Domino, cum fuit in mundo, Divina vera interiora, quae novae ecclesiae ab Ipso instaurandae inservitura erant, et quoque inserviebant: hodie quoque propter similes causas Verbum interius est apertum, et inde revelata sunt Divina vera adhuc interiora, quae inservitura sunt Ecclesiae Novae, quae Nova Hierosolyma vocabitur.

[3] Qualis Divina providentia Domini fuit in revelandis Divinis veris, ab ecclesiis progressive instauratis videri potest. Fuerunt plures ecclesiae in nostra tellure una post alteram: fuit Antiquissima quae ante diluvium, fuit Antiqua quae post diluvium, tum Hebraea, et dein Israelitica, post hanc fuit Christiana, et nunc incohat Nova. Divina vera intima fuerunt revelata illis qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt; Divina autem vera exteriora fuerunt revelata illis qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt; at Divina vera extrema seu ultima Ecclesiae Hebraeae, ac demum Israeliticae, cum qua ecclesia tandem omne Divinum Verum periit, nam in Verbo tandem nihil fuit quod non adulteratum; at post ejus finem revelata sunt Divina vera interiora pro Ecclesia Christiana a Domino; et nunc adhuc interiora vera pro ventura ecclesia; interiora illa vera sunt quae in sensu interno seu spirituali Verbi sunt. Ex his patet quod progressio Divini Veri fuerit ab intimis ad ultima, ita a sapientia ad meram ignorantiam, et quod nunc fiat progressio ejus ab ultimis ad interiora, ita ab ignorantia iterum ad sapientiam.

[4] (Continuatio.) [DE VITA SECUNDUM PRAECEPTA DIVINA, QUAE CONTINENTUR IN DECALOGO.] Religio apud hominem consistit in vita secundum praecepta Divina, quae in summa continentur in decalogo. Apud illum qui non vivit secundum illa, non potest esse religio, quia non timet Deum, minus amat illum, nec timet hominem, minus amat illum; num timet Deum aut hominem qui furatur, adulteratur, occidit, false testatur? Usque tamen quisque potest vivere secundum illa, et qui sapit ille vivit sicut homo civilis, sicut homo moralis, et sicut homo naturalis; sed qui non vivit secundum illa sicut homo spiritualis, non potest salvari; nam vivere secundum illa sicut homo spiritualis, est propter Divinum in illis; at vivere secundum illa sicut homo civilis est propter justum, ac ut fugiat poenas mundi; et vivere secundum illa sicut homo moralis est propter honestum, ac ut fugiat jacturam famae et honoris; vivere autem secundum illa ut homo naturalis, est propter humanum, ac ut fugiat diffamiam quod non sit sanae mentis. Leges tam civiles quam morales et naturales omnes dictant quod non sit furandum, non adulterandum, non occidendum, non false testandum; sed usque non salvatur homo si fugiat illa mala ex illis solis legibus, nisi etiam fugiat illa ex lege spirituali; sic fugit illa ut peccata; apud hunc enim est religio, et est fides quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, et quod vita post mortem sit; immo etiam apud hunc est vita civilis, tum vita moralis et vita naturalis; vita civilis quia est justum, vita moralis quia est honestum, et vita naturalis quia est humanum: at non vivere secundum illa praecepta ut homo spiritualis, is nec est civilis homo, nec moralis, nec naturalis homo, nam ei non est justum, non est honestum, immo non est humanum, quia non Divinum in illis: non enim datur bonum in se et ex se, nisi quod ex Deo; ita non datur aliquod justum, aliquod vere honestum, et vere humanum, in se et ex se, nisi quod ex Deo, et nisi Divinum sit in illis. Expende num aliquis in quo est infernum, seu qui est diabolus, possit facere justum ex justo, seu propter justum, similiter honestum, aut aliquod vere humanum; vere humanum est quod est ex ordine et secundum ordinem, et quod est ex sana ratione; ac Deus est ordo, et ex Deo est sana ratio: verbo, qui non fugit mala ut peccata, non est homo. Omnis qui facit illa praecepta suae religionis, fit civis et incola caeli; at qui facit illa praecepta non suae religionis, sed usque in externis vivit secundum illa ex lege naturali, morali et civili, is fit civis et incola mundi, non autem caeli.

[5] Pleraeque gentes sciunt illa praecepta, et quoque faciunt illa suae religionis, ac vivunt secundum illa quia Deus id vult et mandavit; per id communicationem habent cum caelo, et conjunctionem cum Deo, quare etiam salvantur: at plerique in orbe Christiano hodie non faciunt illa suae religionis, sed suae vitae ciVilis et moralis; non autem in externa forma usque ut appareant, fraudulenter agunt, et illicite lucrantur, non adulteria committunt, non ex odio internecino et vindictis manifeste persequuntur alios, nec falsa testantur; sed haec non faciunt, [non] quia peccata sunt, et contra Deum, sed quia timent suae vitae, suae famae, suae functioni, suae negotiationi, suae possessioni, suo honori et lucro, et suae voluptati; quare si haec vincula non retinerent, facerent illa: hi itaque nullam communicationem sibi fecerunt cum caelo, nec conjunctionem cum Domino, sed modo cum mundo et cum semet, non possunt salvari. Cogites, dum externa illa vincula tibi auferuntur, ut fit cum omni homine post mortem, si non interna vincula, quae sunt timoris et amoris Dei, ita religionis, te detinerent et retraherent, annon in omnis generis furta, adulteria, neces, falsa testimonia et concupiscentias, ex amore eorum, ita ex jucundo eorum, sicut diabolus, rueres: quod ita sit, etiam vidi et audivi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church