Apocalypse Explained (Tansley) n. 936

Previous Number Next Number See English 

936. [Vers. 3.] "Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni."-Quod significet agnitionem et confessionem praeceptorum quae in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitionem et confessionem Divini Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "canere canticum," quod sit confessio ex agnitione et ex gaudio cordis (de qua [supra,] n. 326, 857); ex significatione "Mosis," quod sit Verbum Veteris Testamenti (de qua sequitur); et ex significatione "Agni," quod sit Dominum quoad Divinum Verum (de qua n. 297, 343, 460, 482); ita quoad Verbum, nam hoc est Divinum Verum; hinc quia dicitur "Moses et Agnus," significatur Verbum Veteris et Novi Testamenti. Quod "canticum Mosis et Agni" significet agnitionem praeceptorum quae in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitionem Divini in Humano Domini, constat ex illis quae in his binis versibus sequuntur; sunt enim illa quae canebant, seu quae erant cantici. In primo versu glorificantur opera Domini ac viae Ipsius, per quae significantur praecepta; in sequente versu glorificatur Dominus, et quod ab omnibus timendus, quia solus sanctus; et quia haec sunt duorum canticorum, et per "cantica" significantur agnitiones et confessiones illorum, patet quod per "Canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni," significetur agnitio et confessio praeceptorum quae in Verbo utriusque Testamenti, tum agnitio et confessio Divini Domini in Humano Ipsius: per illa duo etiam victoria habetur de bestia, de qua ibi agitur, nempe per custodire praecepta, et per agnoscere Divinum Domini: absque illis duobus vincit bestia.

[2] [DE DESISTENTIA A MALIS.] In praecedente articulo e decalogo recensita sunt mala quae fugienda sunt: sed scio quod plures corde suo cogitent quod nemo possit fugere illa a se, quia homo in peccatis natus est, et inde in nulla potentia a se fugiendi illa: sed sciant quod quisque qui corde cogitat quod Deus sit, quod Dominus sit Deus caeli et terrae, quod Verbum ab Ipso sit et inde sanctum, quod caelum et infernum sint, quodque vita post mortem sit, possit fugere illa; non autem qui illa contemnit, et ex animo rejicit, et prorsus non qui illa negat; quis enim potest cogitare quod aliquid sit peccatum contra Deum, cum non cogitat de Deo? Et quis potest fugere mala sicut peccata, cum nihil cogitat de caelo, de inferno, et de vita post mortem? Talis homo nescit quid peccatum. Homo in medio constitutus est inter caelum et infernum: ex caelo influunt continue bona, ex inferno influunt continue mala; et quia in medio est, in libero est cogitandi bona et cogitandi mala; hoc liberum Dominus nusquam alicui aufert, est enim vitae ejus, et est medium reformationis ejus; quantum itaque homo ex eo libero cogitat velle fugere mala quia peccata sunt, ac supplicat Dominum de ope, tantum Dominus removet illa, ac dat homini sicut a se ab illis desistere, et dein illa fugere.

[3] Quisque potest ex libero naturali fugere eadem illa mala propterea quod contra leges humanas sint; hoc facit omnis civis regni qui timet poenas legis civilis, et jacturam vitae, famae, honoris, opum, et inde functionis, lucri et voluptatum, etiam malus; et ejus vita apparet in externa forma prorsus similis vitae ejus qui fugit illa mala propterea quod sint contra leges Divinas, sed prorsus dissimilis est in forma interna: unus agit ex solo libero naturali, quod est ab homine, et alter ex libero spirituali quod est a Domino; uterque agit ex libero. Cum homo potest fugere eadem mala ex libero naturali, cur non poterit fugere illa ex libero spirituali, in quo constanter tenetur a Domino?

[4] modo cogitet quod velit, quia est infernum, est caelum, est vita post mortem, est punitio, et est remuneratio, ac supplicet Dominum de ope. Sciendum est quod unusquisque homo, qui incohat vitam spiritualem quia vult salvari, timeat a peccatis propter poenas inferni; at postea propter ipsum peccatum, quia in se est nefandum; et demum propter verum et bonum, quae amat, ita propter Dominum; nam quantum quis amat verum et bonum, ita Dominum, tantum aversatur oppositum eorum, quod est malum. Ex his patet quod quisquis credit in Dominum fugiat mala ut peccata; et vicissim, quod quisquis fugit mala ut peccata credat: quare fugere mala ut peccata est signum fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church