926. [Vers. 1.] "Et vidi aliud signum in caelo."-Quod significet revelationem a Domino de statu ecclesiae proxime ante ultimum judicium, constat ex significatione "signi," quod sit revelatio, et ex significatione "caeli," quod sit Dominus (de qua sequitur). Quod "signum" significet revelationem, est quia per "signum" intelliguntur illa quae Johanni visa sunt, et quae in sequentibus memorantur; et illa quae ei visa sunt, involvunt arcana de statu ecclesiae proxime ante ultimum judicium: in genere enim quicquid apparet in caelo, apparet prorsus sicut tale quod in mundo nostro materiali ex triplici ejus regno existit; et ea coram oculis angelorum apparent prorsus sicut talia quae sunt ex illis regnis coram oculis hominum in mundo. Apparent ibi aurum, argentum, cuprum, stannum, plumbum, lapides pretiosi et non pretiosi, humus, terrae, montes, colles, valles, aquae, fontes, et reliqua quae sunt regni mineralis: apparent paradisi, horti, silvae, arbores fructiferae omnis generis, vireta, messes; campi, floribus, herbis et graminibus omnis generis referti; tum quae ex illis, ut olea, vina, sicerae, et reliqua quae sunt regni vegetabilis: apparent animalia terrae, volatilia caeli, pisces maris, reptilia, et illa ex omni genere, et in similitudine cum illis quae in nostra tellure, tali ut distingui non possint; ego illa vidi, nec potui distinguere.
[2] Sed usque differentia est haec, quod illa quae in caelo apparent, ex origine spirituali sint; at ea quae in nostro mundo apparent, ex origine materiali sint; et quae ex origine spirituali sunt, ea afficiunt sensus angelorum, quia spirituales sunt, aeque ac ea quae ex origine materiali sunt afficiunt sensus hominum, quia materiales sunt; sunt enim spiritualia homogenea cum illis qui spirituales sunt, et materialia homogenea cum illis qui materiales sunt. Dicitur quod sint ex origine spirituali, quia existunt a Divino quod procedit a Domino ut Sole, et Divinum procedens a Domino ut Sole est spirituale; Sol enim ibi non est ignis, sed est Divinus Amor, apparens coram oculis angelorum sicut sol mundi coram oculis hominum; et quicquid procedit ex Divino Amore est Divinum, et est spirituale: quod procedit, in communi apparet sicut lux, et sentitur sicut calor; sed usque lux illa est spiritualis, et quoque calor; nam lux illa est Divina Sapientia, et vocatur Divinum Verum; et calor ille est Divinus Amor, et vocatur Divinum Bonum; quare lux illa interius illustrat intellectum angelorum, et calor ille interius implet voluntatem angelorum bono amoris. Ex hac origine sunt omnia quae in caelis existunt, et apparent in formis similibus illis quae in nostro mundo ex triplici ejus regno sunt, ut supra dictum est. Quod in talibus formis appareant est ex ordine creationis, qui est quod illa quae sunt sapientiae et quae sunt amoris apud angelos, dum in sphaeram inferiorem, in qua sunt angeli quoad sua corpora, et quoad horum sensationes, descendunt, sistantur in talibus formis et typis: haec sunt correspondentiae.
[3] Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per "signum," quod Johannes dicit se vidisse; similiter per "signum," cap. xii. vers. 1 et vers. 3; quod nempe sit revelatio per talia quae in caelo ex origine Divina spirituali existunt, et inde in se arcana Divina continent; hic arcana de statu ecclesiae proxime ante ultimum judicium: visi enim sunt "septem angeli cum septem phialis aureis, induti lino mundo et splendido, et cincti circa pectora zonis aureis;" visum etiam est "mare vitreum mixtum igne;" ac visi sunt "qui victoriam habuerunt de bestia, habentes citharas;" ac visum est "templum tabernaculi testimonii;" et audita sunt "cantica," quibus glorificaverunt Dominum; haec omnia vocantur "signum quod vidit," ex causa quia significabant: sed illa quae significant, non videri possunt nisi ex correspondentiis; et quia arcana Divina insunt, non videri possunt nisi Dominus revelet.
[4] Dicitur "signum e caelo," per quod intelligitur revelatio a Domino. Quod a Domino, est quia caelum est Dominus: sunt quidem angeli ex quibus caelum; sed usque non angeli sunt caelum, sed Dominus; est enim Divinum procedens a Domino, quod vocatur Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quibus est omnis amoret omnis sapientia angelis; ex amore et ex sapientia angeli sunt angeli, ac amor et sapientia sunt illis a Domino; et quia sunt a Domino, sunt Domini, proinde sunt Dominus apud illos; quod etiam constat ex Domini verbis ad discipulos, Quod illi in Domino sint, et Ipse in illis (Joh. xiv. 20);
et quod mansionem habeat in Verbo a Se apud illos (vers. 22-24). Cum itaque caelum est ex angelis, et angeli sunt angeli a Domino, sequitur quod caelum sit Dominus.