Apocalypse Explained (Tansley) n. 924

Previous Number Next Number See English 

924. "A stadiis mille sexcentis." Quod significet mala in, omni complexu, constat ex significatione "stadiorum," quod sint productiones in serie; nam "stadia," sicut "milliaria," et in genere sicut "viae," significant progressiones in serie secundum cogitationes ex affectione: et ex significatione "mille sexcentorum," quod sint bona in omni complexu, et in sensu opposito, ut hic, mala in omni complexu; numerus enim {1}mille sexcenta" simile significat cum sedecim, et numerus "sedecim" simile cum quatuor et cum duobus, et hi omnes numeri dicuntur de bonis, et in opposito sensu de malis, numeri enim majores multiplicati simile significant cum minoribus et cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt; sicut "duodecim millia" simile cum duodecim, et "duodecim" simile cum tribus et quatuor in se multiplicatis (videatur supra, n. 430 [a], 851). Quod tria in Verbo dicantur de veris, et duo tum quatuor de bonis, ita in opposito sensu tria de falsis, ac duo et quatuor de malis, [videatur] etiam supra (n, 532): inde patet quod "a stadiis mille sexcentis" significentur productiones malorum in continua serie, ita mala in omni complexu. Quod a binis illis devastatoribus ecclesiae, qui intelliguntur per "Babylonem" et per "bestiam draconis," producantur ac producta sint mala in continua serie, et sic mala in omni complexu, multis potest ostendi; sed de devastatione ecclesiae per "bestiam draconis" in explicationibus super cap. xii. et xiii. ostensum est, et de devastatione per "Babylonem," in explicationibus super cap. xvii. et xxiii. infra ostendetur.

CAPUT XV. 1. Et vidi aliud signum in caelo, magnum et mirabile; angelos septem habentes plagas septem ultimas, quia in illis consummata est ira Dei. 2. Et vidi tanquam mare vitreum mixtum igne, et victoriam habentes de bestia, et de imagine ejus, et de charactere ejus, de numero nominis ejus, stantes juxta mare vitreum, habentes citharas Dei. 3. Et canebant canticum Mosis servi Dei, et canticum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae, Rex sanctorum. 4. Quis non timeat Te, Domine, et glorificet nomen tuum? quia solus sanctus; quare omnes gentes venient, et adorabunt coram Te, quia judicia tua manifestata sunt. 5. Et post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo. 6. Et exiverunt septem angeli, habentes septem plagas, e templo, induti lino mundo et splendido, et circumcincti circa pectora zonis aureis. 7. Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum. 8. Et impletum est templum fumo ex gloria Dei et ex virtute Ipsius, et nemo potuit ingredi in templum donec consummarentur septem plagae septem angelorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church