Apocalypse Explained (Tansley) n. 918

Previous Number Next Number See English 

918. "Dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus." Quod significet quod collectio et separatio bonorum a malis fiet, quia non amplius sunt vera fidei, ex causa quia non bonum spirituale, quod est charitas, constat ex significatione "mittere falcem acutam, ac videmiare," quod sit colligere bonos et separare illos a malis (de qua supra, n. 911); (simile per "vindemiare" hic significatur quod supra per "metere," sed "vindemiare" dicitur quia de botris et uvis, et "metere" quia de messe, et per utrumque significatur devastare et finire ecclesiam, quae tam per "messem" quam per "vineam" significatur; et cum ecclesia devastata est et sic finita, tunc fit collectio bonorum, et separatio illorum a malis; quid porro per "vindemiare" significatur, videbitur in sequentibus;) ex significatione "botrorum," quod sint bona et inde vera fidei (de qua sequitur); et ex significatione "quia maturuerunt uvae ejus," quod sit quia non amplius bona charitatis, ita quia finis ecclesiae est: ex his constare potest quod per "Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros terrae, quia maturuerunt uvae ejus," significetur quod collectio et separatio bonorum a malis fiet, quia non amplius bona et vera fidei, ex causa quia non bonum spirituale, quod est charitas.

[2] Quod non vera fidei sint, quia non bonum charitatis, est quia verum non datur absque bono; nam verum trahit suam essentiam seu suam vitam a bono; inde sequitur quod non vera et eorum fides sint, si non bonum seu charitas. Quid charitas, quae idem est cum bono spirituali, paucis dicetur: charitas, seu bonum spirituale, est facere bonum quia verum est, ita est facere verum; ac facere verum est facere illa quae mandata sunt a Domino in Ipsius Verbo; inde patet quod charitas sit bonum spirituale; et cum homo facit bonum quia verum est, seu facit verum, tunc charitas fit bonum morale, quod in externa forma est simile bono, quod apud omnem hominem, qui moralis et civilis homo est, hodie fit; sed differentia est quod bonum morale genuinum sit bonum ex bono spirituali, a quo illud procedit; bonum spirituale enim est ex Domino, at bonum morale est ex homine; quare nisi bonum ex homine sit ex Domino, ita per hominem a Domino, non est bonum; finis propter quem declarat quale est: bonum morale separatum a bono spirituali spectat hominem, ejus honorem, lucrum et voluptatem, ut fines propter quos; at bonum morale ex bono spirituali spectat Dominum, caelum, et vitam aeternam pro fine. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod non verum fidei sit ubi non bonum charitatis; consequenter, quod ubi illa duo non sunt ecclesia devastata sit, de qua re hic et in nunc sequentibus in Apocalypsi agitur. (Quod non fides sit ubi non charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39.)

[3] Quod "botrus "et "uva" significent bonum charitatis, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, ut in sequentibus: Apud Jeremiam, "Consumendo consumam eos,..non uvae in vite, neque ficus in ficu, et folium defluens, et dabo illis qui transeunt super illos" (viii. 13):

"non uvae in vite," significat quod non bonum spirituale apud hominem; "non ficus in ficu," significat quod non bonum naturale apud illum; "vitis" et "ficus" significant hominem quoad ecclesiam, ita ecclesiam apud illum; sed haec videantur supra (n. 403 [b]) explicata.

[4] Apud Esaiam, "Vinea fuit dilecto meo in cornu filii olei; quam circumdedit et elapidavit eam, et plantavit eam vite nobili, ac aedificavit turrim in medio ejus, etiam torcular excidit in ea, et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas" (v. 1, 2, 4):

per "vineam" quae fuit dilecto, significatur ecclesia spiritualis, quae apud filios Israelis instituta fuit; "in cornu filii olei," significat cui fuerunt vera ex bono charitatis; "quam circumdedit et elapidavit," significat custoditam a falsis et malis; "plantavit vite nobili," significat cui vera genuina; "aedificavit turrim in medio ejus," significat interiora in quae influxus et per quae communicatio cum caelo; "etiam torcular excidit in ea," significat productionem veri ex bono: "exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas," significat spem fructificationis illorum ex bono charitatis, sed incassum, quia iniquum loco boni.

[5] Apud Micham, "Vae mihi,..factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes vindemiae, non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea; periit sanctus e terra, et rectus inter homines [non]; omnes sanguinibus insidiantur" (vii. 1, 2):

dolor propter vastationem boni et inde veri in ecclesia intelligitur et describitur per "Vae mihi, factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes vindemiae;" quod non bonum spirituale, nec bonum naturale amplius, ex quibus colatur Dominus, significatur per quod "non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea;" quod non amplius verum spirituale, nec naturale, significatur per "Periit sanctus, et rectus inter homines non;" quod vera et bona Verbi, et inde ecclesiae, destruantur per falsa et mala, significatur per "Omnes sanguinibus insidiantur."

[6] Apud Hoscheam, "Sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut primitivum in ficu in initio ejus vidi patres vestros" (ix. 10):

haec de Ecclesia Antiqua, et de ejus instauratione; illa ecclesia hic intelligitur per "Israelem," primus ejus status intelligitur per "in deserto" ac "in initio," ac bonum spirituaie quod apud illos per "uvas;" ac bonum inde oriundum in naturali homine per "primitivum in ficu."

[7] Quod homines Antiquae Ecclesiae ibi per "Israelem in deserto" ac per "patres in initio" intelligantur, et non filii Jacobi, constat apud Mosen, "De vite sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae {1}eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis" (Deutr. xxxii. 32):

hic filii Jacobi, quales fuerunt in deserto, describuntur; quod apud illos religio infernalis fuerit, quia gentium deos et idola coluerunt, significatur per quod "vitis Sodomae fuerit vitis eorum, et de agris Gomorrhae;" quod pro bonis charitatis illis fuerint odia, ac pro veris falsa inde erumpentia, significatur per quod "uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis."

[8] Apud Mosen, "Alligat ad vitem asellum suum, et ad vitem praestantem filium asinae suae, lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Gen. xlix. 11):

haec in ultimo sermone Israelis patris ad filios suos; hic ad Jehudam, per quem in sensu supremo intelligitur Dominus quoad ecclesiam caelestem et quoad Verbum; et per "sanguinem uvarum" significatur Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, et in sensu respectivo bonum charitatis. (Sed haec et reliqua, in Arcanis Caelestibus, n. 6375-6379, explicata videantur.) Per "sanguinem uvarum," verum ex bono spirituali, simile quod per "vinum," significatur etiam Deutr. xxxii. 14.

[9] Quod "uvae" significent bonum charitatis, est quia per "vineam" significatur ecclesia spiritualis, et per "vitem" homo illius ecclesiae; ideo per "botros" seu " racemos," et per "uvas," quae sunt fructus, significantur bona quae faciunt illam ecclesiam, quae bona vocantur bona spiritualia, et quoque bona charitatis; et quia ex bono omne verum est, sicut ex uvis omne vinum, ideo per "vinum" in Verbo significatur verum ex bono (de qua "vini" significatione videatur supra, n. {1}220 [b], 376). Per "botros" autem seu "racemos" proprie significantur variationes status boni spiritualis seu boni charitatis, quia in illis plures uvae in serie cohaerent; quid autem per variationes status boni intelligitur, alibi dicetur.

[10] Quoniam per terram Canaanem repraesentabatur et inde significabatur ecclesia, et ecclesia est ecclesia ex bono spirituali, hoc enim est character ecclesiae, ideo Exploratores ex terra illa retulerunt botrum uvarum magnitudine insigni, portatum in vecte per duos (Num. xiii. 23, 24):

hoc signum repraesentativum ecclesiae, per "terram Canaanem" [significatae], fuit. Quod ecclesia sit ecclesia ex bono charitatis, est quia hoc bonum in se spectatum est bonum vitae oriundum ex amore in Dominum, consequenter est effectus amoris illius. Per bonum charitatis intelligitur justum, sincerum et rectum in omni opere et in omni functione, ex amore justi, sinceri et recti; qui amor unice est a Domino.

[11] Quoniam adhuc ignotum est quid repraesentabatur per Naziraeum, et quid significabatur per quod abstineret ab uvis et a vino, et quod crescere faceret comam capitis sui, licet illud hic detegere. De abstinentia ab uvis et a vino ita legitur, "A vino et sicera abstinebit se, acetum vini et acetum sicerae non bibet, immo omnem macerationem uvarum non bibet: uvas quoque recentes aut aridas non comedet: omnibus diebus naziraeatus sui, ab omni quod ex uva fit vini, ab acinis usque ad cutem, non comedet" (Num. vi. 3, 4):

haec lex fuit Naziraeo, antequam impleverat dies naziraeatus sui, quia tunc repraesentabat Dominum quoad primum Ipsius statum: primus status fuit Domino, sicut est omni homini, quod fuerit sensualis; omnis enim homo primum est sensualis, postea fit naturalis et rationalis, dein spiritualis, et demum, si tertius gradus apud illum aperitur, fit caelestis, qualis est angelus tertii caeli. Sensuale hominis significatur per "crinem capitis" (videatur supra, n. 66, 555). Et quia sensuale est extremum vitae hominis, ac in extremo residet omnis potentia, ideo Naziraeis fuit tantum robur. Quod in extremis seu ultimis resideat omnis potentia, consequenter in sensu ultimo Verbi, qui est sensus litterae, qui etiam comae correspondet et illam significat, videatur supra (n. 346, 417, 567, 666, 726). Talis potentia fuit Domino cum fuit puer, qua devicit et subjugavit inferna dirissima, ubi omnes sensuales sunt. Hic status Domini repraesentabatur per dies impletionis apud Naziraeos, quibus impletis intravit Dominus a sensuali et naturali in Divinum spirituale et caeleste. Nunc quia ille status ac ejus bonum et verum significatur per "uvas et per "vinum," ideo non licitum fuit Naziraeo comedere uvas et bibere vinum antequam impleverat illos dies; quod postea ei licitum fuerit, patet ex versu 20 illius capitis, ubi dicitur, "Deinceps bibet Naziraeus vinum."

[12] Quod in fine dierum impletionis Tonderet caput, et daret crinem capitis super ignem qui sub sacrificio pacificorum (vers. 18), repraesentabat sensuale tunc novum ex Divino caelesti, novus enim crinis postea Naziraeo crevit: et quoque repraesentabat quod Dominus ex Divino Vero ultimo, quod est sensus litterae, intraverit in Divinum Verum interius, quod est Verbum in sensu interno, usque ad supremum ibi: nam Dominus, dum in mundo erat, fuit Verbum, quia Divinum Verum, ac illud interius per gradus sicut adolevit, usque ad supremum ejus, quod est pure Divinum, prorsus supra angelorum perceptiones. Sciendum est quod Dominus, dum fuit in mundo, ab infantia usque ad ultimum diem ibi, successive progressus sit ad unionem cum ipso Divino, quod in Ipso fuit ex conceptione. (De qua successiva progressione videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1864, 2033, 2632, 3141, 4585, 7014, 10076.) Ex his constare potest quid repraesentabat, quod Naziraeo non concessum fuerit comedere aliquid ex uva, nec bibere aliquid ex vino, ante impletionem dierum naziraeatus sui.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church