Apocalypse Explained (Tansley) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Quando quis scit quod omnia nomina in Verbo significent res, et quod nomina duodecim filiorum Jacobi, aut duodecim tribuum, significent omnia vera et bona ecclesiae in complexu, et similiter nomina duodecim discipulorum Domini, et quod "Petrus," "Jacobus" et "Johannes" significent fidem, charitatem, et bonum charitatis, is videre potest plura arcana in Verbo; quemadmodum, cur Dominus imposuit Simoni nomen "Petrus," ac Jacobo et Johanni nomina "Boanerges," quae significant "filios tonitrui" (Marc. iii. (16,) 17);

"Petrus" enim sicut "petra" significat Dominum quoad verum ex bono, seu fidem ex charitate; et "filii tonitrui" significant illos qui ex affectione quae amoris recipiunt vera caeli. (Quod "petra" significet Dominum quoad verum ex bono seu fidem ex charitate, videatur n. 8581, 10580; similiter "Lapis Israelis," n. 6426: et quod "tonitrua" significent Divina vera ex caelo, n. 7573, 8914; ac "fulgura" splendores illorum, n. 8813; inde etiam tonitrua dicta fuerunt "voces," n. 7573, 8914.)

[2] Aliqua arcana, quae videre possunt illi qui sciunt quod "Petrus" significet fidem, et "Johannes" bonum charitatis, velim memorare:--

Primum,--Cur Dominus ad Petrum dixit, "Ego tibi dico, quia tu es Petrus, et super hac petra aedificabo meam ecclesiam;... et dabo tibi claves regni caelorum" (Matth. xvi. 18, 19). Apparet ex littera sicut Petro data sit illa potentia, cum tamen nulla data est Petro; sed dictum ad illum, quia "Petrus" significabat verum ex bono quod a Domino, et vero ex bono quod a Domino est omnis potentia, ita Domino ex bono per verum (quod ita sit, illustratum videas in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57). Alterum arcanum quod videri potest cum scitur quod "Petrus" significet fidem, est,--Cur Dominus dixit ad illum, quod Antequam gallus cecinerit, ter Ipsum abnegaturus esset; quod etiam factum est (Matth. xxvi. 34, seq.). Per illa significabatur, quod ultimo tempore ecclesiae nulla esset fides in Dominum quia nulla charitas; "(1)gallicinium" enim aeque ac "diluculum" significat ultimum tempus ecclesiae (n. (2)10134); ac "tria" vel "ter" significant completum ad finem (n. 2788, 4495, 5159, (3)9198, 10127. Quod finis ecclesiae sit quando non fides quia non charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39, seq.).

[3] Tertium arcanum quod videri potest, est,--Quid haec sequentia de Petro et Johanne significant:

Jesus dixit ad Petrum, "Simon Jona, diligis Me?... Dicit Ei, Etiam Domine, Tu scis quod amem Te. Dicit ei, Pasce agnos meos. Dicit ei secundo, Simon Jona, diligis Me? Ait Illi, Etiam Domine, Tu scis quod amem Te. Dicit ei, Pasce oves meas. Dicit ei tertio, Simon Jona, amas Me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas Me; et dicit Ei, Domine, Tu omnia scis, Tu cognoscis quod amem Te. Et dicit ei, Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; quando autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. ......Et hoc effatus dicit ei, Sequere Me. Conversus Petrus videt discipulum quem diligebat Jesus sequentem;.... et dicit, Domine, hic quid? Dicit ei Jesus, Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu sequere Me" (Joh. xxi. 15-(4)22). Quid haec significant, nemo scire potest nisi sciat sensum internum, et quod "Petrus" significet fidem, ac "Johannes" bonum charitatis; ita "Petrus" illos in ecclesia qui in fide sunt, et "Johannes" illos qui in bono charitatis. Quod Jesus ter dixerit ad Petrum, "Amas Me," et Petrus ter dixerit, "(Tu scis) quod amem Te," et quod Jesus tunc dixerit, "Pasce agnos meos," et "Pasce oves meas," significat quod illi qui in fide sunt ex amore instruere debeant illos qui in bono amoris in Dominum et in bono charitatis erga proximum sunt; illi enim qui in fide ex amore sunt etiam in veris sunt, et illi qui inde in veris sunt, instruunt de bono et ducunt ad bonum; nam omne bonum spirituale, quod homini, comparatur et implantatur per vera. (Quod significent illos qui in bono innocentiae et amoris in Dominum sunt, videatur n. 3994, 10132; quod "oves" illos qui in bono charitatis erga proximum, n. 4169,4809; et quod "pascere" sit instruere, n. 5201, 6078.)

[4] Deinde describitur a Domino qualis fides futura est primo tempore ecclesiae, et qualis futura ultimo; primum tempus ecclesiae intelligitur per "cum esses junior," et ultimum tempus per "cum senueris;" quod "cum esset junior, cingeret se ipsum, et ambularet quo vellet," significat quod primo tempore ecclesiae haurirent vera ex bono charitatis, et quod ex libero agerent, nam ex libero agere est ex affectione veri ex bono; "quando senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis," significat quod ultimo tempore ecclesiae non amplius ex bono charitatis haurirent vera, ita non scirent aliunde quam quia dicuntur ab alio, et sic quod in statu servo erunt, nam status servus fit quando non bonum ducit. (Quod "vestimenta" significent vera, videatur n. 1073, 2576, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536; et quod ideo "cingere se" sit haurire et appercipere vera, n. 9952; quod "ambulare" sit agere et vivere; quod ex libero agere, sit ex amore seu affectione, quoniam quod homo amat hoc libere facit, n. 2870, 3158, (1)8987, 8990, 9585, 9591. Quod omnis ecclesia incipiat a charitate, sed quod temporis successu deflectat ad fidem, et tandem ad solam fidem, n. 1834, 1835, 2231, 4683, 8094.)

[5] Quia fides ultimo tempore ecclesiae talis fit ut rejiciat bonum charitatis, dicendo quod sola fides faciat ecclesiam et salvet, et non bonum vitae quod est charitas, ideo Jesus dixit ad Petrum, per quem ibi fides talis intelligitur, "Sequere Me; et conversus Petrus videt discipulum quem diligebat Jesus sequentem,... et dicit, Domine, quid hic?" Per quae significatur, quod fides ultimo tempore ecclesiae averteret se a Domino; nam dicitur de Petro, per quem significatur illa fides, quod "conversus" viderit, et quoque dixerit de discipulo quem Jesus diligebat, seu de Johanne, per quem significatur bonum charitatis, "Quid hic?" hoc est, quod non sit aliquid: sed dixit ad eum Jesus, "Si volo eum manere donec veniam, quid ad te? Tu sequere Me;" per quae significatur, quod bonum charitatis secuturum sit Dominum et Ipsum agniturum, usque ad ultimum tempus ecclesiae veteris et primum novae. (Quod ultimum tempus ecclesiae veteris dicatur "consummatio saeculi," et principium novae dicatur "adventus Domini," videatur n. 4535, 10622.) Quartum arcanum, quod videri potest, est,--Cur Dominus dilexit Johannem prae reliquis discipulis, et cur ideo Johannes accubuit ad pectus seu in sinu Domini (Joh. xiii. 23; cap. xxi. 20);

quod nempe fuerit quia bonum amoris erat in conspectu Domini cum videbat Johannem, qui id bonum repraesentavit et significavit, quia id bonum est quod facit caelum et ecclesiam. (Videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19.) Quintum arcanum est quod patet cum scitur quod Johannes repraesentaverit bonum amoris, nempe,--Quid significatur per Domini verba e cruce ad Mariam matrem et ad Johannem:

"Jesus videt matrem, et discipulum astantem quem diligebat: dicit matri suae, Mulier, ecce filius tuus; et dicit discipulo illi, Ecce mater tua; et ex illa hora accepit eam discipulus ille in domum suam propriam" (Joh. xix. 26, 27);

per "matrem" et per "mulierem" ibi intelligitur ecclesia, et per "Johannem" bonum charitatis; et per illa, quod ecclesia erit ubi bonum charitatis. (Quod per "mulierem" in Verbo intelligatur ecclesia, videatur n. 252, 253, 749, 770, 3160, 6014, 7337, 8994; quod similiter per "matrem," n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, (1)5581, 8897, 10490; quod "accipere in domum propriam "sit cohabitare, patet.) Ex his nunc constare potest, quanta arcana latent in Verbo, quae solum patent illis qui sciunt ejus sensum internum seu spiritualem. Absque illo sensu nec sciri potest quid significatur per quod Apostoli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30);

per "apostolos" ibi non intelliguntur apostoli, sed omnia vera ex bono quae a Domino; ita significatur per ea verba, quod Dominus solus omnes judicaturus sit ex veris quae ex bono, ita unumquemvis secundum illa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church