Apocalypse Explained (Tansley) n. 893

Previous Number Next Number See English 

893. [Vers. 12.] "Hic patientia sanctorum est." Quod significet persecutiones et tentationes illorum qui non in illa fide sunt, sed in charitate, constat ex significatione "patientiae," quod sint tentationes (de qua supra, n. [l]813); quod etiam sint persecutiones, videbitur infra: et ex significatione "sanctorum," quod sint qui in veris ex bono sunt (de qua, n. 204), ita qui in charitate, hi enim in veris ex bono sunt: hi quoque sunt in fide; sed sciunt quod charitas et fides unum agant, sicut bonum et verum, aut sicut voluntas et intellectus, aut sicut affectio et cogitatio; et quia unum agunt, etiam fides illis est charitas; nam quicquid ex charitate venit in cogitationem, id quia charitatis est, est quoad essentiam charitas, tametsi illa quoad existentiam vocatur fides; nam nihil in cogitatione potest existere, nisi quod sit ex aliqua affectione, et inde est affectionis; haec enim sicut est esse, ita est vita et anima cogitationis: simile est cum charitate et fide; inde sequitur quod fides non dabilis sit nisi ex charitate, tum quod fides prorsus talis sit qualis est charitas (sed de his alibi plura).

[2] Quod persecutiones illorum qui in charitate sunt, ab illis qui in fide separata a charitate, attinet, non hodie tales persecutiones sunt quod relegentur et rejiciantur e coetibus orbis Christiani, sed quod ab illis qui in sola fide blasphementur et damnentur; nemo enim potest relegari et rejici, in quocunque regno sit, qui bene vivit, et dicit quod bene vivendum sit ut salvetur; causa est, quia hoc prorsus concordat cum Verbo, et quia quisque ex rationali lumine videt quod bene vivendum sit; at usque ab illis qui [in] sola fide sunt, damnantur sicut qui non salvari possunt, ex causa meriti in bonis operibus, et ex causa operum a se, quae non bona sunt, praeter plura, per quae confirmant justificationem et salvationem per solam fidem; hoc manifestius patet apud illos qui e coetu Moraviano sunt, qui defensores fidei separatae sunt prae aliis, a quibus ita damnantur ut dicant illos non vivos, sed plane mortuos, et omnes rejectos e caelo, qui in vita sua ex religione cogitant de bonis faciendis. Illi qui non ex illo coetu sunt, in ecclesiis ubi opera rejecta sunt ut non media salutis, non ita blasphemant, sed usque sinistre de illis cogitant; imprimis illi qui multis se per scripta, aut per praedicationes, aut per ratiocinationes, in justificationem per solam fidem confirmaverunt; hae persecutiones sunt quae per "patientiam" hic intelligitur; et quoque in capite xii. Apocalypseos, per Quod draco steterit coram muliere futura parere, ut postquam pepererit fetum ejus devoraret; et quod postea persecutus sit mulierem, et post illam ex ore suo ejecerit aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret: et quod iratus sit draco contra mulierem, et abiverit facere bellum cum reliquis seminis ejus observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi (vers. 4, 15, 17):

similiter quae de "bestiis" (cap. xiii. 5-7, 15) dicuntur. Quod etiam persecutiones illis sint propter agnitionem et confessionem Divini Humani in Domino, videbitur in sequentibus.

[3] Quod autem tentationes, quae per "patientiam etiam hic intelliguntur, concernit, sunt tentationes spirituales quas subeunt illi qui genuinam charitatem a Domino recipiunt; pugnare enim debent contra mala, quae cuivis homini ex nativitate insunt, et quidam contra falsa quae a pueritia ex magistris et praedicatoribus de sola fide hauserunt; haec falsa et illa mala per pugnas tentationum removentur. Hoc intelligitur per "crucem" in sequentibus, Jesus dixit, "Quisquis non suscipit crucem suam, et sequitur post Me, non est Me dignus" (Matth. x. 38; Luc. xiv. 27);

Jesus dixit discipulis suis, Si quis vult post Me venire, abneget se ipsum, tollat crucem suam, et sequatur Me" (Matth. {1}xvi. 24; Marc. viii. 34; Luc. ix. {2}23). in his locis per "crucem" intelliguntur tentationes, et per "sequi Dominum" intelligitur agnoscere Divinum Ipsius, et facere praecepta Ipsius; quod hoc per "sequi Dominum" intelligatur, videatur supra (n. 864). Quod per "crucem" intelligantur tentationes, est quia mala et inde falsa, quae homini ex nativitate adhaerent, infestant et sic cruciant illos qui naturales sunt dum spirituales fiunt; et quia mala et inde falsa illa, quae infestant et cruciant, non discuti possunt quam per tentationes, inde per "crucem" illae significantur: ideo dicit Dominus quod "abnegaturi sint se ipsos, suscepturi crucem suam," hoc est, quod rejecturi sint propria; "crux sua" est hominis proprium, contra quod pugnaturus est.

[4] Et alibi, Jesus dixit ad divitem, qui interrogavit Ipsum quid facere deberet ut vitam aeternam hereditaret; dixit illi Jesus, "Praecepta nosti, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non eris falsus testis, Non defraudabis, Honora patrem tuum et matrem; ille.. respondens dixit.., Haec omnia custodivi a juventute mea. ....Jesus aspexit illum et amavit illum; dixit tamen illi, Unum tibi deest; abi, quaecunque habes vende, et da pauperibus, ita habebis thesaurum in caelis, veruntamen sequere Me, tollens crucem" (Marc. x. 17, [18,] 19-21):

etiam hic per "sequi Dominum," et "tollere crucem," similia significantur quae supra, nempe agnoscere Divinum Domini, et Dominum pro Deo caeli et terrae; nam absque illa agnitione nemo potest abstinere a malis, et facere bonum, nisi a se, et nisi sit meritorium; bonum quod bonum est in se, et bonum non meritorium, est solum a Domino; quare nisi agnoscatur Dominus, et quod omne bonum sit ab Ipso, non salvari potest: ast antequam aliquis potest facere a Domino, subiturus est tentationes; causa est quia per tentationes aperitur internum hominis, per quod homo conjungitur caelo: nunc quia praecepta facere absque Domino, nemo potest, ideo Dominus dixit, "Unum tamen tibi deest; vende omnia quae habes, et sequere Me, tollens crucem;" hoc est, quod agniturus sit Dominus, et subiturus tentationes: quod "venderet omnia quae haberet, et daret pauperibus," in spirituali sensu significat quod a se abalienaret et rejiceret propria, ita significat similia quae supra, quod abnegaret se ipsum; et per "dare pauperibus" in spirituali sensu significatur charitatis opera facere. Quod ita Dominus locutus sit ad Illum, erat quia dives erat, et per "divitias" in spirituali sensu significantur cognitiones boni et veri, et apud illum, qui Judaeus, cognitiones mali et falsi, quia erant traditiones; inde constare potest quod Dominus per correspondentias hic ut alibi locutus sit.

[5] Tentationes etiam significantur per "poculum" quod bibituri sunt;

Jesus dixit ad Jacobum et Johannem, "Non scitis quid petitis; potestisne bibere poculum, quod Ego bibo, et baptismo, quo Ego baptizor, baptizari?... Dixerunt, Possumus; et Jesus dixit illis, Poculum quidem quod Ego bibo bibetis, et baptismo quo Ego baptizor, baptizabimini; sedere vero a dextris meis, et a sinistris meis, non est meum dare, sed quibus paratum est" (Marc. x. 38-40):

per "bibere poculum quod Dominus bibit" significatur simile quod mox supra per "crucem," nempe subire tentationes; et per "baptismum quo baptizatus est Dominus," significatur per tentationes regenerari; at inter poculum quod Dominus bibit, et inter poculum quod illi bibituri sunt, est differentia ut inter tentationes Domini et tentationes hominum; tentationes Domini fuerunt gravissimae, et contra omnia inferna, nam Dominus omnia inferna per tentationes in Se admissas subjugavit; at tentationes hominum sunt contra mala et falsa quae ab infernis apud illos sunt, in quibus Dominus pugnat, et non homo nisi contra aliquot dolores; similis est differentia inter baptismum quo baptizabatur Dominus, et baptismum quo baptizabuntur homines, ut inter glorificationem et regenerationem; Dominus per tentationes glorificavit Humanum suum ex propria potentia, at homines regenerantur non ex, propria potentia, sed a Domino, per "baptismum" enim significatur per tentationes regenerari, at per "baptismum Domini" per tentationes glorificare Humanum suum. (Quod per "baptismum" significetur regeneratio et quoque tentatio, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-193, seq.: et quod Dominus glorificaverit Humanum suum et id Divinum, fecerit, sicut regenerat hominem et illum spiritualem facit, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1725, 1729, 1733, 3318, 3381, 3382, 4286.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church