Apocalypse Explained (Tansley) n. 885

Previous Number Next Number See English 

885. "Si quis bestiam adoraverit, et imaginem ejus." Quod significet ne agnoscant religiosum de fide separata a vita et doctrinam ejus, constat ex significatione "bestiae," quod sit religiosum de fide separata a vita (de qua Sequitur); ex significatione "adorare," quod sit agnoscere et credere (de qua supra, n. 790 [a], 805 [a], 821 [a]); et ex significatione "imaginis ejus," quod sit doctrina illius religiosi, et ordinatio statuta quod prorsus talia docerentur et crederentur (de qua supra, n. 827 [a]). Per "bestiam," quam et cujus imaginem non adorabunt, intelligitur "bestia quae ascendebat ex mari" (de qua in capita praecedente, vers. 1), per quam significantur ratiocinia e naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (de qua supra, n. 774); quod illa bestia intelligatur, patet a praecedentis capitis versu 14; per alteram autem "bestiam," quae visa est "ascendere e terra," significantur confirmationes ex Verbo pro separatione illa (de qua supra, n. 815 [a]). Quod priorem "bestiam et ejus imaginem non adorarent," et quod, qui adorarent, "cruciarentur igne et sulphure," est quia loca Verbi pro confirmanda separatione fidei a bonis operibus, adducta, absque ratiociniis ex naturali homine, non falsum et malum implantant, sed ex ratiociniis, nam ratiocinia falsificant illa; nihil enim quod in Verbo est, absque ratiociniis e naturali homine, falsificari potest; quomodo ratiocinia falsificaverunt Verbum, supra multis ostensum est.

[2] Quod ita sit, imprimis constare potest in ecclesiis in quibus sola fides pro essentiali medio salutis recepta est, quod prorsus aliter doceant qui ex sua doctrina et inde ex Verbo, et aliter qui ex Verbo et non simul ex sua doctrina. Qui ex sua doctrina et inde ex Verbo docent, illi falsificant omnia Verbi; at qui ex Verbo et non simul ex sua doctrina, illi non falsificant: causa est, quia doctrina plena est ratiociniis, tametsi ratiocinia non ita apparent, sed Verbum absque ratiociniis est: inde est quod a multis in illis ecclesiis doceatur fides conjuncta vitae, et vita conjuncta fidei; ab aliis autem fides separata a vita; hoc fit ab eruditis qui docent ex doctrina, illud ab eruditis et non eruditis qui docent ex Verbo; sic in contrarium eunt: sed usque defensores doctrinae etiam id permittunt, verum ex causa quia Verbum manifeste docet vitam ac fidem secundum vitam, et quia simplices non aliter doceri possunt quam secundum sensum Verbi exstantem; et quidam quia ipsi veritati non aperte resistere possunt, veritas enim latenter operatur et persuadet, nam e caelo apud unumquemvis influit, ac recipitur ab illis qui non male vivunt, et qui non multis confirmaverunt solam fidem ex pueritia, et tunc ex fastu eruditionis prae aliis, imprimis in dogmate justificationis per illam, in quo ponunt gloriam eruditionis superioris: hi tamen usque corde aliter cogitant dum audiunt confirmationes ex Verbo pro vita ab aliis; cogitant enim quod sola fides in se contineat opera, et quod conjuncta sint Secundum dogma justificationis, tametsi illud, sicut a multis docetur, plus separat opera a fide quam conjungit illa cum fide, immo removet illa ut non justificantia, quantum illis aliquid ab homine seu a voluntate ejus inest.

[3] Quod prorsus aliter doceatur in ecclesiis ubi sola fides recepta est, dum ex Verbo, quam dum ex doctrina, confirmari potest ex multis, ut in Ecclesia Anglicana, et in Ecclesia Lutherana. Notum est quod doctrina Ecclesiae Anglicanae doceat solam fidem, et quod praedicatores artificiose, ingeniose et eleganter adjungant ei opera, sicut recondita in fide, et quod ex fide percipiant aliquid conatus, sicut affectionis ad bonum faciendum; illi imprimis qui ad tertium aut quartum gradum per solam fidem justificati sunt; et quod illi apud quos sola fides ad illum gradum non operationem habuit, usque salventur, quia in fide latet bonum vitae reconditum, sicut in semine fructus facultas productionis: sed quod haec sint fetus animi gloriantis et se jactantis ex superiore eruditione ac ingenio prae aliis, supra in explicationibus capitum duodecimi et tertii decimi ostensum est. Quod in Ecclesia Anglicana prorsus aliter doceatur dum ex Verbo, et non simul ex doctrina, ad confirmationem velim adducere id quod in ecclesia illa quovis die festo docetur, et ab illis legitur qui Sanctam Caenam obeunt; quae sunt sequentia:

"The way and means thereto is, first, to examine your lives and conversations by the rule of God's commandments, and wherein soever ye shall perceive yourselves to have offended, either by will, word or deed, there to bewail your own sinfulness, and to confess yourselves to Almighty God with full purpose of amendment of life; and if ye shall perceive your offences to be such as are not only against God, but also against your neighbors, then ye shall reconcile yourselves unto them, being ready to make restitution and satisfaction according to the uttermost of your power, for all injuries and wrongs done by you to any other, and being likewise ready to forgive others that have offended you, as ye would have f forgiveness of your offences of God's hand; for otherwise the receiving of the holy communion doth nothing else but increase your damnation. Therefore if any of you be a blasphemer of God, a hinderer or slanderer of His word, an adulterer, or be in malice or envy, or in any other grievous crime, repent you of your sins, or else come not to the holy Table; lest after the taking of that holy sacrament the devil enter into you, as he entered into Judas, and fill you with all iniquities, and bring you to destruction both of body and soul." Hic ne quidem nominatur fides, sed solum docentur opera, ex causa quia illa sunt ex Verbo, et non simul ex doctrina.

[4] Etiam Fides Athanasiana, quae in ecclesia illa saepe quotannis in festis coram populo legitur, ac recepta est, quia e Concilio, ut communis doctrina de Trinitate in omnibus ecclesiis Christianis, {1}docet haec de Domino, ac de ultimo judicio ab Ipso:

"All men shall give account for their own works; and they that have done good shall go into life everlasting, and they that have done evil into everlasting fire. This is the Catholic faith, which except a man believe faithfully, he cannot be saved." Attende nunc, reflecte et explora, numne illi qui tam ingeniose ex doctrina praedicant, aut similia credunt, includunt talia fidei sicut recondita in illa: et quia credunt quod opera non {2}justificent, et quod nemo possit facere bonum a se quod est bonum, et quod bonum ab homine factum in se meritum habeat, omittunt facere, et credunt quod per reconditam vitam in sola fide, hoc est, in fide separata a bonis operibus, salventur. Sed contestari possum, quod illi qui ita credunt et simul ita vivunt, omnes in infernum veniant; at illi qui secundum praecepta in oratione praeparatoria ad Sanctam Cenam, et secundum Fidei Athanasianae ultima dicta, vivunt, in caelum veniant; hi etiam fidem habent, illi autem non habent, utcunque putent quod habeant. Dicitur, qui ex doctrina credunt et simul vivunt, quia plures, imprimis simpliciores, ex doctrina credunt, sed usque non simul ita vivunt, et hi salvantur.

[5] Simile est in Ecclesia Lutherana; ibi etiam in contrarium eunt illi qui ex doctrina et qui ex Verbo docent; qui ex doctrina, prorsus similiter ut in Ecclesia Anglicana de sola fide et de justificatione per illam docent, et tunc a salvationis medio separant et removent opera sicut non bona, et sicut meritoria, et inde non justificantia, quia ab homine; at cum ex Verbo, tunc similiter docent opera; ut constare potest ex illis quae pro communi coetu exstant scripta, et ideo in omnibus libris psalmorum sunt inserta, et vocantur "Obstacula Impaenitentium;" ubi sunt sequentia:

"Sancta Dei voluntas et manifestum Ipsius mandatum est, ut illi qui credunt praestent bona opera; quae cum propter justas causas fiunt, ac Verum finem intendunt, quae sunt praecipue propter gloriam Dei, et propter usus proximi, tunc Deo propter Christum accepta sunt, immo ex pura misericordia illa remunerat; adeo ut homo pro omni bono quod facit, remunerationem habeat; dat enim Deus laudem et honorem, ac aeternam beatitudinem, illis qui in patientia per opera student vitae aeternae: quare etiam Deus tam intense spectat ad hominum opera, Sicut manifestavit in suo sermone ad septem ecclesias in Asia, et ad omnes homines ubi de ultimo judicio: et ideo Apostolus Paulus his admonitionibus usus est ad exhortandum auditores suos ad bona opera, dicendo, `Ne defatigemur ad bonum faciendum, quia in suo tempore id messuri sumus absque intermissione' [(Epist. ad Galatas, |v|i. 9)]. Quapropter qui divites sunt in bonis operibus, manifestant per id quod divites sint in fide, quoniam dum fides viva est, operatur illa per charitatem: immo fides, quae sola justificat, nusquam est sola et separata, sed secum fert bona opera, sicut bona arbor bonos fructus, sol lucem, ignis calorem, et aqua humiditatem." Ex his nunc constare potest, quod in ecclesiis illis aliud doceatur ex doctrina et inde Verbo, et aliud ex Verbo dum non simul ex doctrina; et quod illi qui docent et simul vivunt ex doctrina, intelligantur per illos qui "adorant bestiam et ejus imaginem" (de quibus in versibus 9-11, nunc agitur); et quod illi qui docent et vivunt ex Verbo, intelligantur per illos de quibus (in versu sequente 12) dicitur, "Hic patientia sanctorum est, hic custodientes mandata Dei, et fidem Jesu."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church