Apocalypse Explained (Tansley) n. 859

Previous Number Next Number See English 

859. "Et nemo poterat discere canticum nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia." Quod significet quod agnito et confessio Domini solum dari potuerit apud illos qui in fide ex charitate, seu qui in veris ex bono sunt, constat ex significatione "cantici novi," quod sit agnitio et confessio Domini (de qua mox supra, n. 857); et ex significatione "centum quadraginta quatuor millium," quod sint omnes qui in veris ex bono sunt, ita qui in fide ex charitate, et abstracte a personis vera ex bono (de qua supra, n. 430); quod illi per "centum quadraginta quatuor millia obsignatos ex omnibus tribubus" intelligantur, constare potest ab explicatione capitis vii. praecedentis, ubi de "duodecim millibus" obsignatis ex unaquavis tribu, et de "centum quadraginta quatuor millibus" ex omnibus tribubus, agitur; tum quod etiam illi sint qui Dominum et Divinum Humanum Ipsius agnoscunt, ac ideo inter illos sunt qui tempore ultimi judicii separantur a malis, ac elevantur in caelum a Domino, et salvantur: nam, ut supra dictum est, agitur in hoc capite de separatione bonorum a malis ante ultimum judicium; quare boni, qui a malis separati sunt, intelliguntur per "centum quadraginta quatuor millia" signatos ex omnibus tribubus.

[2] Ex his nunc patet quod per "nemo poterat discere canticum nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia," significetur quod agnitio et confessio Domini apud alios non dari possit quam apud illos qui in fide ex charitate, seu qui in veris ex bono sunt: causa quod agnitio et confessio Domini apud alios non dari possit, est quia non alii possunt recipere influxum e caelo, hoc est, per caelum a Domino; Dominus enim apud unumquemvis influit in vitam ejus, et vita caeli est ex amore seu ex charitate, ita ex bono, et amor seu charitas talis est qualis per vera formatur; inde nunc vita hominis; quare non alia vita recipit influxum e caelo a Domino, et inde corde agnoscit et confitetur Ipsum, quam vita fidei ex charitate, seu vita veri ex bono: vita fidei separatae a charitate, seu vita veri separati a bono, est vita mere naturalis, quae non aliquid recipit e caelo, nec recipere potest, quia ex illa vita non aliqua communicatio datur cum caelo; nam communicatio solum datur per amorem spiritualem, qui etiam vocatur charitas, ita per vitam secundum vera ex Verbo, quae vita non datur apud illos qui fidem separant a charitate, et credunt quod per solam fidem, hoc est, per fidem separatam a bonis operibus, salventur. Nunc quia per "centum quadraginta quatuor millia" intelliguntur qui in veris ex bono sunt, seu qui in fide ex charitate, patet cur illi soli potuerunt discere canticum, hoc est, corde agnoscere et confiteri Dominum, nempe Ipsum solum Deum, ac Trinitatem in Ipso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church