856. "Et audivi vocem citharaedorum pulsantium in citharis suis." Quod significet glorificationem Domini e regno spirituali Ipsius, constat ex significatione "vocis," quod sit glorificatio Domini (ut supra); et ex significatione "citharaedorum pulsantium citharis," quod sint affectiones illorum qui in regno spirituali Domini sunt; horum enim affectiones audiuntur etiam ut soni, sed ut soni instrumentorum chordaceorum; nam soni ex instrumentis chordaceis correspondent veris ex bono, seu intellectualibus, in quibus sunt angeli in spirituali regno Domini; at soni ex instrumentis inflatoriis correspondent bonis, in quibus sunt angeli in regno caelesti Domini: (quod hae correspondentiae sint, videatur supra, n. 323 [a], 326: et quod "citharae" significent confessiones ex veris spiritualibus, et quod "nablia" ex bonis, supra, n. 323:) nunc quia caeli in duo regna distincti sunt, nempe in regnum caeleste, in quo sunt angeli qui in bono amoris sunt, et in regnum spirituale, in quo sunt angeli qui in veris ex illo bono, ideo dicitur quod "vox e caelo audita sit sicut vox tonitrui magni, et sicut vox citharaedorum pulsantium citharis;" per quae itaque significatur glorificatio Domini ex regno caelesti, ita ex bono amoris, et glorificatio Ipsius ex regno spirituali, ita a veris ex illo bono.