Apocalypse Explained (Tansley) n. 846

Previous Number Next Number See English 

846. "Numerus enim hominis est." Quod significet quale ejus sicut foret ex intellectu veritatum, qui hominibus ecclesiae erit, constat ex significatione "numeri," quod sit quale fidei (de qua supra, n. 841); et ex significatione "hominis," quod sit intellectus veri qui hominibus ecclesiae in rebus fidei (de qua etiam supra, n. 280, 546, 547), hic sicut foret ex intellectu; est enim fides separata a vita fides falsi, ita absque vero et ejus intellectu: quare hic cum significatione "hominis" simile est ut cum significatione "sapientiae" supra (n. 844), quod intelligatur, sicut foret sapientia, tametsi est insania.

[2] Praeterea illi qui in fide separata a charitate sunt, excludunt intellectum, volentes ut obedientia fidei non intellectae sit, et quod fides intellecta sit fides propria. hominis, ac inde naturalis et non spiritualis: sed qualis fides intellectualis sit, dicetur. In Verbo, in ejus sensu spirituali, multis agitur de intellectu Divini Veri in Verbo; et ubi de desolatione ecclesiae, etiam de intellectu deperdito veritatum Divinarum ejus ex Verbo agitur; et ex locis ibi de ea re collectis, et quoad sensum eorum interiorem exploratis, patet, quod quantum perit intellectus veri in ecclesia, tantum pereat ecclesia; etiam per "Aegyptum," Aschurem," "Israelem," et per "Ephraimum," multis in locis significatur intellectus Verbi; sed per "Aegyptum" intellectus naturalis ejus, per "Aschurem" intellectus rationalis, per "Israelem" intellectus spiritualis, at per "Ephraimum" ipse intellectus Verbi in ecclesia; sed tres illi gradus intellectus, nempe naturalis, rationalis et spiritualis, una erunt, ut homo ex illustratione videat et percipiat genuinas veritates Verbi; nam intellectus naturalis, qui est infimus, non potest a suo lumine illustrari, sed illustrabitur a luce rationalis hominis, qui est medius, et hic ex luce spirituali; intellectus enim spiritualis est in luce caeli, et inde videt; rationale est medium inter spirituale et naturale, ac recipit lucem spiritualem, quam transmittit in naturale ac illustrat illud: inde patet quod intellectus naturalis, absque luce per rationale ex spirituali, non sit intellectus, est enim absque luce e caelo; ac vera ecclesiae, quae etiam sunt vera caeli, nequaquam videri possunt, nisi quam in luce caeli: causa est, quia Divinum Verum procedens a Domino ut Sole est lux caeli, ac Dominus per suam lucem, quae est lux spiritualis, solus illustrat hominem.

[3] Ex his patet quod Dominus velit ut homo vera ecclesiae suae non modo sciat, sed etiam intelligat attamen non ex luce naturali separata a luce spirituali; lux enim naturalis separata a luce spirituali, in rebus caeli seu in spiritualibus, non lux est sed caligo: homo enim ex luce naturali separata, res ecclesiae ex semet et non ex Domino intuetur; quare non potest aliter quam illas ex apparentiis et fallaciis videre, et eas ex illis videre est videre falsa pro veris ac mala pro bonis; ignis qui propagat et quoque accendit illam lucem, est amor sui, et inde fastus propriae intelligentiae; homo qui ex illo igne et inde luce cogitat, quantum valet dote ingenii, et inde facultate confirmandi omnia quae lubet, tantum etiam potest falsa et mala confirmare, usque ut appareant sicut vera et bona; immo potest falsa et mala sistere in luce splendente naturali, quae tamen est lux fatua ita ab artifice exaltata: sed comprehendere res ecclesiae ex hac luce non est intelligere illas, sed est potius non intelligere, nam homo ex illa sola luce videt vera sicut falsa, ac falsa sicut vera; et hoc fit imprimis quando receptum aliquod dogma assumitur sicut ipsum verum, et non in antecessum lustratur num sit verum vel non; et si lustretur, fit solum ex confirmatis per ratiocinia ex naturali homine, et per confirmationes ex locis in Verbo non intellectis: homo qui omnia religionis suae dogmata eo modo intuetur, potest pro principio sumere quodcunque lubet, et ei dare confirmationis lucem usque ad apparentiam sicut foret verum e caelo, tametsi est falsum ex inferno.

[4] Ex his concludi potest quod per intellectum veritatum ecclesiae intelligatur intellectus illarum illustratus a luce caeli, ita a Domino: homo qui in illa illustratione est, ille potest vera ecclesiae videre rationaliter in mundo, ac spiritualiter post mortem. At vero ex lumine naturali separato a luce spirituali, quae est lux caeli a Domino, intrare in res ecclesiae, quae interius sunt spirituales et caelestes, est progredi inverso ordine, nam naturale non potest intrare in spirituale, sed spirituale potest in naturale; non enim datur influxus naturalis apud hominem in ejus spiritus cogitationes ac intentiones, qui influxus etiam vocatur physicus, sed datur influxus spiritualis, nempe cogitationum ac intentionum spiritus in corpus, ac in ejus actiones et sensationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church