842. Quia supra actum est de fide et operibus, velim ex illis sequens conclusum facere: quod amor, vita et opera apud unumquemvis hominem unum faciant; adeo ut sive dicas amorem, sive vitam, sive opera, simile sit. Quod amor faciat vitam hominis, et quod vita ejus sit qualis ejus amor, non solum vita mentis sed etiam simul vita corporis, supra ostensum est; et quia id quod homo amat, hoc etiam mente vult et corpore facit, sequitur quod amor et facta seu opera unum faciant. Quod opera procedant a vita tam interna quam externa hominis, et quod sint activitates sphaerae affectionum et inde cogitationum ambientis illum, et quod communicatio vitae et amoris hominis non detur nisi sphaera ambiens, quae est vitae ejus, activa fiat per facere, multis ostendi potest; quare sicut vita, aut sicut amor, aut sicut opera sunt apud hominem, ita sunt omnia a quibus illa sphaera, consequenter etiam fides: itaque si opera mala sunt, sequitur quod nulla fides veri sit, sed fides falsi; malum enim et falsum cohaerent, non autem malum et verum: si vero opera bona sunt, sequitur quod fides veri sit, nam bonum et verum se mutuo amant et se conjungunt: si autem opera hominis in externa forma bona apparent, et tamen homo interius est malus, sequitur quod ei fides falsi sit, utcunque ore potest loqui verum, at verum quod contaminatum est malo ab interiori: ejus facta inde sunt secundum illorum descriptionem a Domino, Sicut exteriora poculi et patinae purgata, quorum interiora sunt plena rapina et intemperantia. Et sunt sicut sepulcra dealbata, "quae foris apparent pulchra, intus vero plena ossibus mortuorum et omni immunditie" (Matth. xxiii. 25, 27, 28).