838. "Ut det illis characterem super manu eorum dextra, et super frontibus eorum." Quod significet testificationem agnitionis quod sint ab ecclesia, et in illius fidei veris et bonis ita dictis, constat ex significatione "characteris," quod sit signum seu testificatio agnitionis, hic quod sint ab illa ecclesia; ex significatione "manus dextrae," quod sit verum fidei in sua potentia (de qua supra, n. 298); et ex significatione "frontis" quod sit bonum amoris (de qua etiam supra, n. 427): hic itaque per "dextram et frontem" significantur vera et bona illius fidei sic dicta, quae tamen sunt vel non vera et bona, vel falsa et mala; agnitio tamen illorum pro veris et bonis significatur per "dare et accipere characterem super manu dextra eorum et super frontibus eorum." "Character" etiam significat signum agnitionis in sequentibus locis, In Apocalypsi cap. xiv. 9, 11; cap. xv. 2; cap. xvi. 2; cap. xix. 20; cap. xx.4. Simile quod per "characterem," etiam intelligitur per "Signum" a Jehovah positum super Caino (Gen. iv. 15):
Tum per "signum," quod propheta jussus signare super frontes virorum in urbe Hierosolyma (Ezech. ix. 4):
ut et per "signum," apud Mosen, "Amabis Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis;....alligabis ea in signum super manu tua, ac sint in frontalia inter oculos tuos" (Deutr. vi. 5, 8; cap. xi. 18).