Apocalypse Explained (Tansley) n. 830

Previous Number Next Number See English 

830. VERSUS 15. "Et datum ei dare spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae, et faciat ut quicunque non adorant imaginem bestiae, occidantur." 15. "Et datum ei dare spiritum imagini bestiae," significat quod per conjunctionem cum Verbo aliquid vitae spiritualis inesset [n. 831]; "ut et loquatur imago bestiae," significat quod inde e caelo consentiens influxerit in cogitationem loquelae proximam, ab amore naturali excitatam et incensam [n. 832]; "et faciat ut quicunque non adorant imaginem bestiae, occidantur," significat minas mortis aeternae pro illis qui non omnia et singula, quae sic stabilita sunt, credunt [n. 833].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church