811. Quod "captivitas" in Verbo significet captivitatem spiritualem, quod sit seclusio a Divinis veris, nempe ab intellectu illorum in Verbo, tum quoque destructio per falsa mali et mala falsi, constare potest a locis in Verbo ubi "captivitas" dicitur, ut in sequentibus: Apud Lucam, "Cadent..ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes,..tandem Hierosolyma erit conculcata" (xxi. 24):
agitur in eo capite de consummatione saeculi, per quam significatur ultimum tempus ecclesiae, quando non verum amplius superest; per "cadere" tunc "ore gladii" significatur destructio veri per falsa ("gladius" significat pugnam falsi contra verum, et quoque destructionem veri per falsa); per "captivabuntur inter omnes gentes" significantur persuasiones et obsessiones inde a malis omnis generis, nam cum vera destructa sunt, non modo falsa loco illorum succedunt, sed etiam mala; "omnes gentes" significant mala omnis generis: per quod "Hierosolyma erit conculcata" significatur plenaria destructio et perversio doctrinae ecclesiae; "Hierosolyma" significat ecclesiam quoad doctrinam, et "conculcare" prorsus destruere, quod fit imprimis per falsificationes et adulterationes Verbi.
[2] Apud Ezechielem, Captivabuntur inter gentes, ac devastabuntur altaria, et frangentur idola, et cadet confossus in medio vestri (vi. 1-10):
per "devastari altaria" significatur quod periturus omnis cultus ex bono amoris; per "frangi idola" significatur quod periturus sit omnis cultus ex veris illius boni; "et cadet confossus e medio vestri," {1}significat quod perituri per falsa ("confodi gladio" id significat).
[3] In Threnis, "Audite,..omnes populi, et videte dolorem meum; virgines meae, et juvenes mei iverunt in captivitatem" (i. 18):
est lamentatio super devastationem omnis veri in ecclesia; lamentatio describitur per "Audite, omnes populi, et videte dolorem meum;" quod omnis affectio veri destructa sit, significatur per quod "virgines meae in captivitatem iverint" ("virgo" significat affectionem veri); et quod omnis intellectus veri destructus sit, significatur per quod "juvenes mei in captivitatem iverint" ("juvenes" significant intellectum veri ac intelligentiam).
[4] Apud Amos, "Si iverint in captivitatem coram hostibus suis, inde praecipio gladio ut occidat eos" (ix. 4):
"Si iverint in capitivitatem coram hostibus," significat si patiantur ut mala occupent illos; "hostes" sunt mala, et "ire in captivitatem" est occupari ab illis: "inde praecipio gladio ut occidat eos," significat quod falsa secludent illos ab intelligendis veris, et destruent illos.
[5] Apud Davidem, Deus "deseruit habitaculum Schiluntis, tentorium habitavit inter homines; et dedit in captivitatem robur ejus, et decus ejus in manum hostis" (Ps. lxxviii. 60, 61):
per "habitaculum Schiluntis" significatur ecclesia quae in bono amoris est, ac per "tentorium" significatur ecclesia quae in veris doctrinae; inde patet quid significatur per quod "Deus deseruerit habitaculum Schiluntis, tentorium habitavit inter homines;" nempe, quod bona amoris et vera doctrinae destructa sint: per "robur," quod dedit in captivitatem, significatur verum spirituale ex bono caelesti, et per "dare in captivitatem" significatur seclusio ab intellectu ejus, et sic destructio per falsa; et per "decus," quod dedit in manum hostis, significatur verum naturale ex spirituali, hoc significatur per "decus," et destructio ejus per mala significatur per "dari in manum hostis."
[6] Apud Ezechielem, Mandatum est Prophetae, ut migraret e loco, et per parietem educeret vasa migrationis coram oculis eorum, sub tenebras educeret, ac facies obtegeret ne videret terram: "et dic, Ego prodigium vestrum; quemadmodum feci, sic fiet illis; in exilium, in captivitatem abibunt" (xii. 1-12):
propheta per haec repraesentabat statum ecclesiae qui tunc fuit, quod non aliqua vera superessent, quae non destructa sunt per falsa; omnes enim prophetae repraesentabant ecclesiam quoad doctrinam ex Verbo: per "migrare e loco," ac per "educere per parietem vasa migrationis, sub tenebras," et per "obtegere faciem ne videat terram," repraesentabat quod omnia vera doctrinae e Verbo ejecta sint; per "migrare e loco" significatur rejectio, per "vasa migrationis" significantur vera doctrinae, per "parietem" per quem educeret significatur ultimum quod ambit et tutatur vera; (ultimum doctrinae est sensus litterae Verbi, qui "paries" dicitur quia est continens et includens sensus spiritualis;) per "tenebras" sub quas educeret, significantur falsa; per "obtegere faciem ne videat terram" significatur quod vera boni non amplius in ecclesia videantur: quia propheta repraesentabat illa, dicitur," Quemadmodum feci sic fiet illis, in exilium et captivitatem abibunt;" inde patet quod "abire in exilium" significet dissipationem veri, et quod "abire in captivitatem" significet occupationem a falsis.
[7] Apud Habakuk, "Excitabo Chaldaeos, gentem pergentem...in latitudines terrae;....congregabit sicut arenam captivitatem, illa reges illudet, et dominatores risus illi" (i. 6, 9 [, 10]):
per "Chaldaeos" significantur qui destruunt vera ecclesiae; per "latitudines terrae" significantur vera ejus; quod destructuri omnia vera per falsa, significatur per "Congregabit sicut arenam captivitatem;" quod vera et bona Verbi subsannaturi et blasphematuri sint, significatur per quod illa gens "reges illudet, ac dominatores risus illi;" "reges" sunt vera Verbi, et "dominatores" sunt bona ejus.
[8] Apud {1}Jeremiam, "Veniet" Nebuchadnezar," et percutiet terram Aegypti, qui morti morti,..qui captivitati captivitati..qui gladio gladio; ac incendam ignem in domibus [deorum] Aegypti, ut comburat eos, et captivet eos; tandem induet sibi terram Aegypti, sicut induit pastor vestem" (xliii. 11, 12):
per "Nebuchadnezarem" seu per "regem Babelis" in Verbo intelliguntur qui destruunt omnia ecclesiae per mala, ac per "Chaldaeos" intelliguntur qui destruunt omnia ecclesiae per falsa; ac in sensu abstracto per "regem Babelis" significantur mala quae destruunt, ac per "Chaldaeos" falsa eorum: quod "Nebuchadnezar veniet et percutiet terram Aegypti" significat destructionem naturalis hominis quoad omnia bona et inde vera ex Verbo; "qui morti morti" significat perniciem per mala; "qui captivitati captivitati" significat perniciem per seclusionem et deprivationem veri; "qui gladio gladio" {1}significat perniciem per falsa inde; per "incendere ignem in domibus Aegypti, ut comburat eos, vel captivet eos," significat quod amores sui et mundi deperdent omnia naturalis hominis per mala et falsa; ("ignis" significat illos amores, "domus Aegypti" significant omnia naturalis hominis, "comburere" eos significat deperdere per amores malos, et "captivare" eos significat deperdere per falsa inde;) "tandem induet sibi terram Aegypti, sicut induit pastor vestem suam," significat quod falsa mali et mala falsi occupatura sint totum naturalem hominem: comparatur id vesti pastoris, quia "vestis" significat verum investiens bonum, hic autem falsum investiens malum; nam naturalis homo est sicut vestis spirituali homini, cingit enim et includit eum.
[9] Apud Jeremiam, "Qui ad mortem ad mortem,..qui ad famem ad famem, et qui ad captivitatem ad captivitatem" ({2}xv. 2):
per haec describitur totalis vastatio boni et veri in ecclesia, nam in versu praecedente dicitur, "Si Moses et Samuel starent coram Me, non anima mea erga populum hunc; ejice coram facie mea ut exeant;" quare "qui ad mortem ad mortem" significat quod qui rejiciunt bona pereant per mala; "qui ad famem ad famem" significat quod qui rejiciunt vera pereant per falsa; "qui ad captivitatem ad captivitatem" significat qui mala et falsa amant, occupentur ab illis.
[10] Apud Esaiam, "Sicut ivit servus meus Esaias nudus et discalceatus tres annos,....sic ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, pueros et senes, nudum et discalceatum, immo detectos nates, nuditatem Aegypti" (xx. 3, 4):
per "regem Aschuris" significatur ratiocinatio ex scientificis naturalis hominis, et per "Aegyptum" significatur naturalis homo; inde per quod "rex Aschuris ducet captivitatem Aegypti" significatur quod ratiocinatio ex falsis destructura {3}sit omnia vera in naturali homine, quae sunt qualia sunt vera sensus litterae Verbi. (Reliqua videantur supra, n. 532, explicata.)
[11] Apud Danielem, "Etiam deos eorum cum principibus eorum, cum vasis desiderii eorum, argento et auro, in captivitatem abducet Aegyptum, et consistet annos prae rege septentrionis. ....Intelligentes populi erudient multos, licet corruituri sint gladio et flamma, et captivitate et depraedatione diebus" (xi. 8, 33):
agitur ibi de bello inter regem septentrionis et inter regem meridiei; et per "regem septentrionis" significatur falsum dominans in ecclesia, et per "regem meridiei" verum tutans ecclesiam contra falsum; quod usque falsa praedominatura sint in ecclesia in extremitate dierum, praedicitur et describitur ibi; per "deos eorum" et "principes eorum," ac per "vasa desiderii," perque "argentum et aurum," quae in captivitatem ducentur Aegyptum, significatur quod verum tutans auferet omnia vera et bona ecclesiae illis qui in falsis sunt; vera spiritualia ejus significantur per "deos et principes eorum," vera naturalia per "vasa desiderii eorum," omne verum et bonum in genere significatur per "argentum et aurum," ac ablatio et tutatio eorum significatur per "ducere in captivitatem Aegyptum:" per "corrui gladio et flamma," significatur perire ex falsis et inde malis; per "corrui captivitate et depraedatione," significatur deprivatio omnium veri et boni.
[12] Apud Jeremiam, Postquam propheta traditus est in carcerem, prophetavit quod universa Jehudah transportaretur Babelem in captivitatem, ac ibi morerentur et sepelirentur (xx. 1-6; cap. xxvii. 1 ad fin.):
per "prophetam illum," ut per "prophetam" in genere, significatur doctrina ecclesiae ex Verbo; per quod ille traditus in carcerem, repraesentatum est quod simile fiet cum ecclesia et ejus doctrina, quod significatur per quod universa Jehudah transportaretur in captivitatem Babelem; captivitas tribus Jehudae in Babele septuaginta annos repraesentabat plenam destructionem veri, ac devastationem ecclesiae.
[13] Apud eundem, "Omnes pastores tuos pascet ventus, et amasii tui in captivitatem abibunt;..tunc pudefies et ignominia afficieris ob omnem malitiam tuam" (xxii. 22):
per "pastores" in sensu abstracto significantur bona ecclesiae, et per "amasios" vera ejus; "ventus" qui pascet pastores significat inanitatem et vacuitatem doctrinae; "captivitas" in quam abibunt amasii, significat seclusionem ab omnibus veris et ab intellectu eorum; "pudefieri et ignominia affici" significat destitui ab omni bono et vero, sic enim, dum inter angelos veniunt, pudore et ignominia afficiuntur.
[14] Apud Mosen, "Ebria faciam tela mea ex sanguine, et gladius meus comedet carnem, ex sanguine confossi et captivitatis, ex felle ultionum hostis" (Deutr. xxxii. 42):
"ebria facere tela ex sanguine" significat deliria mentis ex falsificato Verbo; "gladius comedet carnem" significat quod falsa destructura sint omnia boni; "ex sanguine confossi et captivitatis" significat exstinctionem et seclusionem omnis veri ("confossus" est exstinctio veri per falsa, et "captivitas" est seclusio veri a falsis); "ex felle ultionum hostis" significat ex malitia et saevitate inferni ("fel ultionum" est malitia et saevitas, et "hostis" est infernum).
[15] Apud Esaiam, "Incurvatus est Bel, inflexus est Nebo, sunt idola eorum ferae et bestiae;....inflexi sunt et incurvati sunt simul,....et anima eorum in captivitatem abibit" (xlvi. 1, 2):
"idola eorum ferae et bestiae" significat quod falsa eorum sint falsa infernalia et inde mala; "inflexi et incurvati simul" significat quod dilapsura sint; "anima eorum in captivitatem abibit" significat quod in infernum, ubi seclusi ab omni vero erunt.
[16] Apud Obadiam, "In die illo captivum duxerunt alieni robur ejus, et alienigenae intrarunt portas.., et super Hierosolymam jecerunt sortem" (i. 11):
haec de Edomo, per quem significatur verum naturalis hominis, hic autem falsum; per "alienos" qui "captivum duxerunt robur ejus" significantur falsa ecclesiae destruentia vera ejus; ("robur" significat verum, quia omne robur spirituale in veris consistit;) per "alienigenas" qui "intraverunt portas" significantur falsa doctrinae destruentia vera per quae ingressus datur in vera interiora; per "Hierosolymam," super quam "jecerunt sortem," significatur doctrina ecclesiae ex Verbo sic dissipata; "jacere sortem" est dissipare.
[17] Apud Jeremiam, "Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem; reducam tamen captivitatem Moabi [in extremitate dierum]" (xlviii. 46, 47):
per "Moabum" intelliguntur qui in jucundo naturali sunt, et ideo bona Verbi adulterant; per "populum Kemoschi" intelliguntur qui in vero naturali sunt; quod "filii rapti sint in captivitatem, ac filiae in captivitatem," significat quod vera et bona ecclesiae eorum seclusa sint a falsis et malis ("filii" sunt vera, ac "filiae" sunt bona); "reducam captivitatem Moabi in extremitate dierum," significat quod vera illis qui per "Moabum" intelliguntur, aperientur et in illis instruentur; "extremitas dierum" significat adventum Domini.
[18] Pluribus in locis in Verbo dicitur quod "captivi reducendi sint," et per "captivos" intelliguntur gentes, qui "captivi" dicuntur quia seclusi a veris, sed quae a Domino illis aperientur: Ut apud Esaiam, "Unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, et vinctis, oculis capto" (lxi. 1):
haec de Domino; et per "pauperes," quibus ad evangelizandum Ipsum unxit Jehovah, significantur qui in paucis veris sunt, et usque desiderant illa ad sustendandum animam suam ex illis; per "captivos," quibus "praedicaret libertatem," significantur qui seclusi a veris et inde bonis sunt, quibus aperientur vera et per illa imbuentur bonis; per "vinctos, et oculis captum," significatur quibus negatum videre vera; per hos intelliguntur gentes, qui a Domino postea receperunt vera.
[19] Apud eundem, "Ego excitavi Illum in justitia, et omnes vias Illius rectificabo; Ille aedificabit urbem meam, et captivitatem {1}meam dimittet, non pretio neque munere" (xlv. 13):
haec quoque de Domino, et per "justitiam" in qua Jehovah excitavit Illum, significatur bonum amoris; ac per "vias" Illius, quas rectificabit, significantur vera procedentia a bono; per "urbem," quam aedificabit, significatur doctrina ecclesiae; et per "captivitatem," quam "dimittet," significatur aperitio et revelatio veritatum Divinarum apud illos qui ab illis hactenus seclusi fuerunt; quod Dominus haec facturus sit gratis, significatur per "non pretio neque munere."
[20] Apud Jeremiam, "Oppressi filii Israelis et filii Jehudae simul, et omnes captivantes prehendent eos, renuunt dimittere eos: Redemptor eorum fortis....litigando litigabit litem eorum, et quietem dabit terrae" (l. 33, 34):
hic quoque de Domino, qui est "Redemptor eorum fortis;" per "litigare litem eorum" significatur visitatio et judicium super illos qui opprimunt illos falsis, et sic liberatio ab illis; per "quietem terrae," quam dabit, significatur tutatio a falsis; per "filios Israelis et filios Jehudae," qui oppressi dicuntur, non intelliguntur filii Israelis et Jehudae, sed gentes qui in veris et bonis a Domino sunt; qui quia a seducentibus eos et secludentibus vera ab illis detenti sunt, dicitur quod "captivantes eos prehendant eos, et renuant dimittere eos."
[21] Apud Davidem, "Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem" (Ps. lxviii. 19 [B.A. 18]):
haec quoque de Domino, et per "captivam ducere captivitatem" significatur liberare a falsis quae illos captivos tenuerunt. Apud Esaiam, "Num sumetur a forti captura? aut num captivitas justi eripietur? Nam sic dixit Jehovah, Etiam captivitas fortis sumetur, et captura violenti eripietur" (xlix. 24, 25):
haec quoque de Domino, ac de reductione filiorum Zionis a captivitate; at per "filios Zionis" intelliguntur qui in amore in Dominum sunt, et inde in veris; quod seclusi fuerint a veris per illos qui acriter confirmarunt falsa, et quod usque liberati sint a Domino, significatur per "Num sumetur a forti captura? et num captivitas justi eripietur?"
[22] Apud Davidem, "{1}Quis dabit ex Zione salutem Israelis? Cum reducet Jehovah captivitatem populi sui, exultabit Jacob, laetabitur Israel" (Ps. xiv. 7; Ps. liii. 7 [B.A. 6]);
per "Zionem" etiam hic intelliguntur qui in bono amoris a Domino sunt; liberatio a malis a Domino et salvatio, intelligitur per "Quis dabit ex Zione salutem Israelis?" per "reducere captivitatem populi sui" intelligitur a falsis et malis; per "exultabit Jacob, laetabitur Israel," intelligitur gaudium ex liberatione apud illos qui in ecclesia externa et interna sunt; illi qui ab ecclesia externa sunt intelliguntur per "Jacobum," et qui ab ecclesia interna per "Israelem," ac per hos et illos intelliguntur gentes.
[23] Apud Jeremiam, "Ne timeas, serve mi, Jacob; et ne consterneris, Israel; ecce Ego servans te e longinquo, et semen tuum e terra captivitatis {1}tuae, ita ut redeat Jacob, ac quiescat et tranquillus sit, nec qui terreat" (xlvi. 27; cap. xxx. 10):
per "Jacobum" et "Israelem" hic quoque intelliguntur gentes, per "Jacobum" illi qui ab ecclesia externa sunt, per "Israelem" illi qui ab ecclesia interna; "servare illos e longinquo" significat salvare illos tametsi procul a salvatione sunt; "servare e terra captivitatis" significat liberare a falsis, per quae seclusi sunt a veris et bonis caeli et {2}ecclesiae; "redire et quiescere tranquillus, nec qui terreat," significat ut tuti sint a falsis quae ex inferno.
[24] Apud eundem, "Omnes comedentes te comedentur, et omnes hostes tui, omnes in captivitatem abibunt, et erunt praedatores tui in praedam, et omnes direptores tuos dabo in direptionem. ....Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, ut aedificetur urbs super tumulo suo, et palatium juxta morem suum habitabitur" (xxx. 16, 18):
"omnes comedentes te comedentur, omnes hostes tui in captivitatem abibunt, et erunt praedatores tui in praedam, et omnes direptores tuos dabo in direptionem," significant similia quae in Apocalypsi haec, quae nunc explicantur; nempe, "Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit; et si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi." (Quid per reliqua significatur, supra, n. 799 [b], explicatum est.)
[25] Apud eundem, "Inveniar vobis, et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos ex omnibus gentibus,....et reducam vos ad locum, unde migrare feci vos" (xxix. 14):
etiam per haec describitur liberatio gentium a captivitate spirituali, quae est seclusio a veris et bonis caeli et ecclesiae, per quae salvatio. Apud Zephaniam, "In tempore illo adducam vos, et in tempore congregare Me vos, quia dabo vos {3}in nomen et in laudem omnibus populi terrae, cum reduxero captivitatem vestram coram oculis vestris" (iii. 20):
per haec quoque intelligitur reductio gentium a captivitate spirituali. Apud Amos, "Reducam captivitatem populi mei Israelis, ut aedificent urbes devastatas, et sedeant et plantent vineas, et bibant vinum earum, et faciant hortos, et comedant fructum eorum" (ix. 14):
haec videantur supra (n. 376 [b], 405 [c]) explicata.
[26] Apud Esaiam, "Indue robur tuum, Zion; indue vestes decoris tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis; quia non addet, veniet amplius in te praeputiatus et immundus; excute te e pulvere, [surge,] sede Hierosolyma; aperire vinculis colli tui, captiva filia Zionis" (lii. 1, 2);
per "Zionem" intelligitur ecclesia quae in bono amoris in Dominum est; verum ex illo bono significatur per "robur" quod induet Zion; vera doctrinae illius ecclesiae significantur per "vestes decoris" quas induet Hierosolyma; per "praeputiatum et immundum" qui non addent venire amplius, significantur mala amorum terrestrium, et illorum falsa; per "excutere se e pulvere," "surgere," "sedere," cum de Hierosolyma, significatur liberatio ab infernalibus falsis, ac elevatio ad vera caeli; per "{1}Aperire vinculis colli, captiva filia Zionis," significatur liberatio a detentione a veris per falsa impedientia ne recipiatur influxus e caelo; "filia Zionis" sunt qui in affectione veri ex bono amoris a Domino. In sequentibus ibi dicitur de filiis Israelis, Quod peregrinati sint in Aegypto, et quod Aschur illos oppresserit [(vers. 4]), per quae significatur quod seclusi a veris essent per ratiocinia ex scientificis naturalis hominis.
[27] Apud eundem, "{2}Accipient eos populi, et ducent eos ad locum suum, et in hereditatem tenebunt illos domus Israelis super terra Jehovae, in servos et..ancillas, ita ut sint captivantes captivantes illos, et dominentur exactoribus suis" (xiv. 2):
haec quoque de reductione filiorum Israelis, et per "filios Israelis" intelliguntur gentes; quod illi qui secluserunt a veris et seduxerunt per falsa, secludantur a veris et seducantur a falsis, significatur per "captivabunt captivantes, et dominabuntur exactoribus suis."
[28] Apud Hoscheam, "In domo Israelis vidi rem foedam; ibi scortatio Ephraimo, pollutus est Israel, et Jehudah posuit messem tibi, cum reduxero captivitatem populi mei" (vi. 10, 11):
haec de statu ecclesiae apud Judaeos circa adventum Domini; "scortatio Ephraimo," quae res foeda in domo Israelis, significat falsificationem Verbi; "scortatio" significat falsificationem, ac "Ephraim" intellectum Verbi: "pollutus est Israel, et Jehudah posuit messem tibi," significat quod ecclesia in meris falsis esset, et quod Verbum applicuerint ad confirmandum falsa; per "Jehudam" significatur Verbum, et per "messem" suppeditatio talium ibi quae applicuerunt: quod hic status Ecclesiae Judaicae esset, cum aperirentur vera coram gentibus, quae sic liberarentur a falsis, significatur per "cum reduxero captivitatem populi mei."
[29] Similia in historicis Verbi per "captivitates filiorum Israelis" a variis hostibus, et per "liberationes eorum," significata sunt: ut Quod coacti sint servire Kuschani regi Syriae, et liberati ab Othniele (Judic., cap. iii.);
Quod serviverint Egloni regi Moabi, ac liberati per Ehuden (Judic., cap iii.);
Quod traditi Javini regi Canaanis, ac liberati per Deboram (Judic., cap.iv.);
Quod traditi Midianitis, et liberati per Guideonem (Judic., cap. vi.);
Quod traditi Philisthaeis et Ammonitis, et liberati per Jiphtacum (Judic., cap. x. et xi.). Similia significata sunt Per captivitatem Judaeorum septuaginta annos in Babele (2 Reg. {1}xxv.). Historica enim Verbi omnia sunt repraesentativa talium quae ecclesiae sunt, et voces per quas historica descripta sunt omnes significativae sunt.
[30] Similia quae per "captivos" in Verbo, etiam significantur per "vinctos;" ut in sequentibus locis:
"Colligentur collectione vinctus in fovea, et claudentur in claustro; at post multitudinem dierum visitabuntur" (Esai. xxiv. 22);
Per sanguinem foederis tui emittam vinctos..e fovea, in qua non aqua" (Sach. ix. 11);
"Veniet ante Te gemitus vincti" (Psalm. lxxix. 11);
"Posuit orbem in desertum, et urbes {2}eorum destruxit, vinctis suis non aperuit domum" (Esai. xiv. 17);
"Ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris" (Esai. xlii. 7);
Rex dixit, "In carcere fui, et {3}venistis ad Me" (Matth. xxv. 36);
Jesus dixit, "Hanc filiam Abrahami, quam vinxit satanas, ecce octodecim annos, nonne oportet solvi e vinculo hoc die sabbathi?" (Luc. xiii. 16.)