Apocalypse Explained (Tansley) n. 803

Previous Number Next Number See English 

803. "Et data ei potestas super omnem tribum, et linguam et gentem." Quod significet dominationem super omnia vera et bona ecclesiae, et super doctrinam fidei et amoris, constat ex significatione "potestatis," quod sit dominatio; ex significatione "tribus," quod sint vera et bona ecclesiae in genere (de qua supra, n. 39, 330, 430, 431, 454, 657); ex significatione "linguae," quod sit doctrina ecclesiae, tum confessio et religio (de qua etiam supra, n. 330, 455, 625, 657), hic doctrina fidei; et ex significatione "gentis," quod sit bonum amoris, tum doctrina amoris et inde ecclesiae (de qua supra, n. 175. 331, 625, 657): inde constare potest quod per quod "potestas data sit bestiae super omnem tribum, et linguam et gentem," significetur dominatio super omnia vera et bona ecclesiae, et super doctrinam fidei et amoris; et quia per "bestiam" significatur fides separata a vita per ratiocinia ex naturali homine corroborata et firmata, sequitur quod isti fidei data sit dominatio super omnia ecclesiae et ejus doctrinae. Quod ei data sit dominatio, patet ex eo, quod sola fides sit universale principium regnans in ecclesiis, assumpta enim est pro essentiali medio salutis, quod etiam manifeste patet a doctrinis ecclesiarum, tum ex confessione oris hominum ecclesiae, et in communi ex vita eorum; et ex eo, quod non sciant quid charitas et amor, proinde quid opera: et quia talis est dominatio fidei separatae, ideo etiam est ei dominatio super omnia vera et bona ecclesiae, quae exstinguit, falsificando, pervertendo et adulterando illa; nam ubi illa fides dominatur, non amplius est aliquod bonum, et inde nec verum.

[2] Notum est quod fides ex amore sit essentiale medium salutis, et quod inde sit principium doctrinae ecclesiae; sed quia interest scire quomodo homo in illustratione possit esse, ut discat vera quae fidei ejus erunt, et in affectione, ut faciat bona quae amoris ejus erunt, ita num fides sit fides veri, et amor sit amor boni, dicetur in suo ordine; qui hic est:

(1.) Ut homo quovis die legat Verbum, unum caput aut duo, ac discat a magistro et ex praedicationibus dogmata religionis suae; ac imprimis discat quod Deus unus sit, quod Dominus Deus caeli et terrae sit (Joh. iii. 35; cap. xvii. 2: Matth. xi. 27; cap. xxviii. 18), quod Verbum sanctum sit, quod caelum et infernum sint, et quod vita post mortem sit. (2.) Ex Verbo, ex magistro et ex praedicationibus, discet quae opera peccata sunt, et quod imprimis sint adulteria, furta, neces, falsa testimonia, et plura quae in decalogo; tum quod lascivae et obscenae cogitationes etiam adulteria sint, quod fraudes et lucrationes illicitae etiam furta sint, quod odia et vindictae etiam neces sint, quodque mendacia et blasphemationes etiam falsa testimonia sint; et sic porro. Haec et illa discet ab infantia usque ad adolescentiam. (3.) Quando homo incipit a se cogitare, quod fit post adolescentiam, tunc primum et primarium ei erit, ut desistat a malis faciendis, quia peccata sunt, contra Verbum, ita contra Deum; et quod si illa facit, ei non vita aeterna sit, sed infernum; et deinde dum adolescit et senescit, ut fugiat illa sicut damnata, et aversetur cogitationes cum intentione de illis. Sed ut desistat ab illis, ac fugiat et aversetur illa, supplicabit Dominum de ope. Peccata a quibus desistet, ac quae fugiet et aversabitur, sunt imprimis adulteria, fraudes, lucrationes illicitae, odia, vindictae, mendacia, blasphemationes, elationes animi. (4.) Quantum homo illa detestatur, ex causa quia sunt contra Verbum, et inde contra Deum, tantum datur ei communicatio cum Domino, et fit ei conjunctio cum caelo; intrat enim Dominus, et cum Domino caelum, sicut removentur peccata; haec enim et eorum falsa unice obstant. Causa est, quia homo in medio inter caelum et infernum constitutus est; quare infernum ab una parte agit, et caelum ab altera; quantum itaque removentur mala quae ab inferno sunt, tantum intrant bona e caelo; nam dicit Dominus, "Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audiverit..., et aperuerit ostium, intrabo ad illum" (Apoc. iii. 20). Si autem homo a malis illis faciendis ex quacunque alia causa desistit quam quia peccata sunt, et contra Verbum et inde contra Deum, non fit ei conjunctio cum caelo, quia a se desistit, et non a Domino: Dominus est in Verbo, adeo ut dicatur "Verbum" (Joh. i. 1, 2, 3, 4), quia Verbum est ab Ipso; quod inde sit conjunctio caeli cum homine ecclesiae per Verbum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 303-310). (5.) Tunc quantum homo peccata illa detestatur, tantum intrant affectiones bonae: sicut quantum detestatur adulteria, tantum intrat castitas; quantum detestatur fraudes et lucrationes illicitas, tantum intrat sinceritas et justitia; quantum detestatur odia et vindictas, tantum intrat charitas; quantum detestatur mendacia et blasphemationes, tantum intrat veritas; et quantum detestatur elationem animi, tantum intrat humilitas coram Deo, et amor proximi sicut sui; et sic porro. Exinde sequitur quod fugere mala sit facere bona. (6.) Quantum homo in bonis illis affectionibus est, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quantum ex illis agit, tantum bona facit, quia illa a Domino et non a semet facit; agit tunc ex castitate, ex sinceritate et justitia, ex charitate, ex veritate, in humilitate coram Deo, ex quibus nemo potest agere ex se. (7.) Affectiones spirituales quae a Domino donantur homini, qui in illis est et ex illis agit, sunt affectio sciendi ac intelligendi vera et bona caeli et ecclesiae, una cum affectione volendi et faciendi illa; tum affectio cum zelo pugnandi contra falsa et mala, ac discutiendi ea, apud se et apud alios: inde homini est fides et amor, et inde ei intelligentia et sapientia. (8.) Ita, et non aliter, homo reformatur; et quantum scit et credit vera, ac vult et facit illa, tantum regeneratur, et a naturali fit spiritualis: similiter fides ejus et amor ejus.

[3] Si mala non remota sunt quia sunt peccata, omnia quae homo cogitat, loquitur, vult et facit, non bona sunt nec vera coram Deo, utcunque apparent sicut bona et vera coram mundo. Causa est, quia non a Domino, sed ab homine sunt; est enim hominis et mundi amor, ex quo illa, et qui in illis. Plerique hodie credunt quod in caelum venturi sint, si fidem habent, pie vivunt, et bona faciunt; et tamen non aversantur mala quia peccata sunt, et inde vel faciunt illa, vel credunt esse licita: et qui credunt quod licita sint, illi faciunt illa quando copia datur; sed sciant quod fides illorum non fides sit, quod pia illorum non pia sint, et quod bona illorum nec bona sint, scaturiunt enim ex impuris, quae intus apud hominem latent: externa trahunt omnia sua ab internis; dicit enim Dominus, "Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius..mundum" (Matth. xxiii. 26). Ex his nunc constare potest, si homo implere posset omnia legis, si daret multa pauperibus, si bonum faceret pupillis et viduis, immo etiam si daret esurientibus edere, potaret sitientes, colligeret peregrinos, indueret nudos, visitaret aegrotos, iret ad vinctos in carcere, si Evangelium strenue praedicaret, converteret gentes, frequentaret templa, praedicationes devote auscultaret, quotannis saepe obiret sacramentum Cenae, vacaret precibus, et plura, ac internum ejus non purificatum est ab odio et vindicta, ab astu et malitia, ab insinceritate et injustitia, a spurca jucunditate adulterii, ab amore sui et inde amore imperandi et fastu propriae intelligentiae, a contemptu aliorum prae se, et a reliquis malis et inde falsis, usque omnia illa opera sunt hypocritica, et sunt ex ipso homine et non a Domino. At vero eadem illa opera, quando internum purificatum est, sunt omnia bona, quia a Domino apud hominem; qui non potest aliter quam facere, quia in fide et amore faciendi illa est. Hoc ex mille exemplis e mundo spirituali mihi testatum factum est. Audivi quod pluribus datum sit recordari actorum suae vitae in mundo, et enumerare bona quae fecerunt; sed cum aperiebatur internum eorum, deprehensum est illud plenum omni malo et inde falso: et tunc revelatum est illis quod bona quae enumeraverunt, ex se fecerint, quia propter se et mundum; et quod scaterent malis ab interioribus eorum; unde apparuerunt vel sicut igne adusta, vel sicut fuliginosa.

[4] Aliter vero apud illos qui abstinuerunt a malis faciendis ex Verbo, ac dein fugerunt et aversati sunt illa, propterea quod peccata essent, et contra amorem in Deum, et contra charitatem erga proximum; eorum opera, tametsi similiter illis percepta sicut a se facta, omnia bona fuerunt, et apparuerunt {1}ex luce caeli sicut nix alba et lana (Esai. i. 12-18). Haec opera sunt, quae in Verbo intelliguntur per "opera," quae a fide nullatenus separari possunt; nam fides ab illis separata est mortua, et fides mortua est fides falsi ex amore malo, vel est cogitatio quod ita sit, et usque vita mala. Quod abstinere a malis ex quacunque alia causa quam ex Verbo, non purificet internum hominem, patet ab origine malorum operum et ex origine bonorum; ut qui abstinet ab adulteriis ex timore legis civilis et ejus poenarum, ex timore jacturae famae et inde honoris, timore damni existenti ex paupertate, tenacitate aut avaritia; ex timore aegritudinum ex illis, ex timore jurgiorum domi ab uxore, et inde intranquillitatis vitae, ex timore verberum a mariti laesi servis, ex infirmitate oriunda ex abusu, aut ex aetate, ex impotentia, immo etiam ex bono naturali et inde morali, quod non sit decorum et honestum, etc., et ex illis solis causis caste vivit, is usque est interius incastus et adulter, si non abstineat ab illis ex spirituali fide, quae fides est quod adulteria sint infernalia, quia sunt contra legem Divinam, et inde contra timorem Dei, et amorem proximi. Similiter in reliquis.

[5] Ex nunc allatis videri potest quid est internum et externum, tum quid fides et amor; quod nempe fides et amor sint apud hominem, quando internum ejus a malis modo supradicto purificatum est; et quod non sint, si illud non purificatum est; et quod ubi fides et amor, ibi sit caelum; et quod ubi non fides et amor, ibi sit infernum Plura de his videantur infra (n. 825).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church