Apocalypse Explained (Tansley) n. 796

Previous Number Next Number See English 

796. "Et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos." Quod significet destructionem usque dum nihil veri et boni superesset, constat ex significatione "potestatis faciendi," quod sit actus destruendi bona et vera; nam per "os loquens magna et blasphemias," ut nunc supra, significatur doctrina, et inde instructio, praedicatio et ratiocinatio, destruens bona Verbi et penitus vera ejus; inde per "data ei potestas faciendi" significatur actus destruendi illa; et ex significatione "mensium quadraginta duorum," quod sit plenaria vastatio et consummatio (de qua supra, n. 633), ita destructio usque dum nihil veri et boni superest: simile etiam significatur per "quadraginta duo," 2 Reg. ii. 24, ubi memoratur, quod "quadraginta duo pueri a binis ursis discerpti sint" (videatur supra, n. 781 [c]).

[2] Agitur in hoc versu et in sequente de destructione ecclesiae, quae destruitur prorsus sicut vera ejus vertuntur in falsa, et bona ejus in mala: quod hoc faciat doctrina fidei separatae a vita, constare potest ex eo, quod doctrina ecclesiae sit doctrina fidei, et quod doctrina vitae, quae vocatur theologia moralis, sit doctrina forinseca, inserviens ecclesiae, si libet; et spectatur sicut nihil salutis in ea, quia nihil fidei, cum tamen fides separata a vita non vivit; et non vivum, quod est mortuum, neminem salvat.

[3] Autumatur quod homo ex doctrina fidei separatae possit credere quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit, quod Verbum Divinum sit, et quod ideo credenda sint quae ibi; haec quidem potest homo scire, potest cogitare, immo ex rationis lumine potest aliquatenus intelligere, sed usque non potest illorum habere fidem quae diu manet post mortem; fides enim vitae manet, sed non fides separata a vita; et vita unicuivis est sicut homo abstinet a malis, ac fugit et aversatur illa, quia contra Verbum sunt, ita contra Dominum; fides cx hac vita manet hominem post mortem, quia est a Domino, et inde Domini apud hominem: ex his constare potest quod homo ex sola fide ne quidem credere possit quod Deus sit; quid tunc credere potest reliqua? Inde nunc sequitur quod doctrina fidei separatae destruat ecclesiam quoad omnia bona et vera ejus. Quod ita sit, ex talibus post mortem, cum quibus locutus sum, abunde mihi patuit; sectatores et defensores fidei separatae, qui modo externum poculi et patinae purgarunt, et non internum, post exactum tempus, omnia quae in mundo dixerunt et crediderunt suae fidei esse rejecerunt; et vel se, vel alios, qui potentia et artibus in inferno notis praestant, pro diis agnoscunt; immo ad vera Verbi, quae sancta dixerunt in mundo, rident.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church