785. [Vers. 3.] "Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem." Quod significet discordantiam doctrinalium eorum eum Verbo, ubi "amor," "vita" et "opera" toties dicuntur, quae cum illo religioso prorsus non concordant, constat ex significatione "capitum" illius bestiae, quod sit scientia sanctorum Verbi, quae falsificantur et adulterantur (de qua supra n. 775): per "caput" in Verbo, ubi agitur de ecclesia et de illis qui ab ecclesia sunt, significatur intelligentia et sapientia, et in sensu universali intellectus veri et voluntas boni; at quia hic agitur de illis qui non volunt ut intellectus intret in mysteria fidei, sed quod ille captivandus sit sub obedientia illorum mysteriorum, et illi sunt qui per "draconem" et hanc ejus "bestiam" describuntur, sequitur quod per "caput" hujus bestiae significetur scientia; nam ubi intellectus non videt, ibi non est intelligentia, sed loco ejus scientia; et praeterea de illis qui in falsis sunt, non praedicari potest intelligentia, sed scientia (de qua re videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 33): et ex significatione "sauciatum esse in mortem" quod sit discordare cum Verbo; nam doctrina quae cum Verbo discordat mortua est, et hoc mortuum est quod significatur per "sauciatum in mortem."
[2] Id quod discordat, est quod separent vitam amoris, quae sunt bona opera, a fide, et hanc faciunt solam justificantem et salvantem, ac vitae amoris seu bonis operibus omne justificationis et salutis auferunt; et quia in Verbo mille in locis dicitur "amare" et "facere," et quod homo secundum "facta" et "opera" judicandus sit, et haec cum religioso illo non concordant, ideo haec sunt quae significantur per "plagam capitis hujus bestiae in mortem:" ex his itaque constare potest quod per "Vidi unum capitum bestiae sicut sauciatum in mortem" significetur discordantia cum Verbo, ubi "amor," "vita" et "opera" toties dicuntur, quae cum illo religioso prorsus non concordant. Quod non concordent, patet manifeste ex eo, quod dogma istius religiosi sit, quod sola fides absque operibus legis justificet et salvet, immo quod si in operibus aliquid salutis ponitur sit damnosum, propter meritum et propter proprium hominis in illis; quare etiam plures abstinent ab illis faciendis, dicendo corde, "Bona opera me non salvant, et mala me non damnant, quia fidem habeo:" ex quo principio etiam declarantur illi salvati qui circa mortis horam ex quadam confidentia enuntiant se fidem habere, utcunque eorum vita fuerat. Sed quia in Verbo mille in locis dicuntur "facta" et "opera," tum "facere" et "amare," et illa discordant cum religioso illo, ideo dogmatici ejus invenerunt modos conjungendi illa cum fide: haec itaque sunt quae significantur per quod "viderit unum capitum bestiae quasi sauciatum in mortem," et quod "plaga mortis ejus sanata sit," et quod "admirata sit tota terra post bestiam;" sed quomodo plaga illa sanata est, nempe per inventos conjunctionis modos, dicetur in sequente articulo.
[3] Hic primum ex Verbo adducentur loca ubi "facta," "opera," "facere" et "operari" dicuntur, ut quisque possit videre discordantiam quae hic significatur per "unum capitum sauciatum ad mortem," tum quod plaga illa prorsus incurabilis sit, nisi homo vivat secundum praecepta in Verbo faciendo illa: Apud Matthaeum, "Qui audit verba mea..et facit illa," similis est "viro prudenti;....qui vero audit verba mea et non facit illa," similis est "viro stulto" (vii. 24, 26);
apud Lucam, "Quid,..Me Vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico? Omnis qui Venit ad Me, et audit sermones meos, et facit eos,....similis est homini aedificanti domum....super petra:....qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento" (vi. 46-49);
apud Matthaeum, "Ille qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et attendit, et qui inde fructum fert et facit, alius centuplum, alius sexagecuplum, alius trigecuplum" (xiii. 23);
apud eundem, "Quisquis solverit..praeceptorum horum minimum, et docuerit ita homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui vero facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum" (v. 19);
apud Johannem, "Amici mei estis si feceritis quaecunque mando vobis" (xv. 14);
apud eundem, "Si haec scitis, beati estis si feceritis illa" (xiii. 17);
apud eundem, "Si amatis Me, mandata mea servate:....qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me,....et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum, et ad illum {1}veniam, et mansionem apud illum {2}faciam; qui vero non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 15, 21-24);
apud Lucam, Jesus dixit, "Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt Verbum {3}meum et faciunt illud" (viii. 21);
apud Matthaeum, "Esurivi et dedistis Mihi edere, sitivi et potastis Me, peregrinus tui et collegistis Me, nudus tui et induistis Me, aegrotus tui et visitastis Me, in custodia tui et venistis ad Me:" quibus Dominus dixit, "Venite, benedicti,...tanquam hereditatem possidete regnum paratum vobis a fundatione mundi:" et dixit illis qui non fecerunt, "Discedite a Me, maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus" (xxv. 31 ad fin.);
apud Johannem, "Pater meus Vinitor.., omnem palmitem non ferentem fructum, tollit eum" (xv. 1, 2);
apud Lucam, "Facite..fructus dignos paenitentia; omnis arbor non faciens fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur;..ex fructibus cognoscitis eos" (iii. 8, 9 [; ac Matth. vii. 19, 20]);
apud Johannem, "In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei" (xv. 7, 8);
apud Matthaeum, "Auferetur" iis "regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus" (xxi. 40-43);
apud Johannem, "Qui..facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo facta sunt" (iii. 21);
apud eundem, "Scimus quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ipsius facit, hunc audiat" (ix. 31);
apud Matthaeum, "Venturus..est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (xvi. {1}27);
apud Johannem, "Exibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii" (v. 29);
in Apocalypsi, "Daturus sum vobis, unicuique secundum opera ejus;....qui vicerit et servaverit usque ad finem opera mea" (ii. 23, 26);
"Opera illorum sequentur illos" (xiv. 13);
"Judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris, secundum opera eorum;"....et mortui "judicati sunt omnes secundum opera illorum" ({2}xx. 12, 13);
"Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (xxii. 12);
"Beati qui faciunt mandata Ipsius" (xxii. 14);
Dixit angelo Ephesinae Ecclesiae, "Habeo contra te, quod charitatem priorem reliqueris; recordare..unde excideris,...ac priora opera fac; sin vero...." etc. (ii. 4, 5);
Dictum est angelo Ecclesiae Smyrnaeorum, "Novi opera tua;" angelo Ecclesiae in Pergamo, "Novi opera tua;" angelo Ecclesiae in Thyatiris, "Novi opera tua;" angelo Ecclesiae in Sardibus, "Novi opera tua;" et angelo Ecclesiae in Philadelphia, "Novi opera tua" (Apoc. ii. 9, {3}13, 19; cap. iii. 1, 8):
septem illae ecclesiae, quales sunt et quales erunt, in binis illis capitibus ex operibus et secundum opera illarum explorantur et judicantur.
[4] Docet etiam Dominus bona opera, tum qualia erunt, et quod inde beatitudo caelestis, apud Matthaeum, in capitibus quinto, sexto, et septimo, a principio ad finem eorum: tum in Parabolis de Operariis in Vinea, de Colonis et Servis ibi, de Negotiatoribus, quibus datae sunt Minae, et quibus data sunt Talenta: de Ficu in Vinea, quae exscinderetur si non fructum ferret: de Vulnerato a Latronibus, cui Samarita misericordiam fecit, de quo Dominus interrogavit legisperitum quis illorum trium esset proximus, qui dixit, "Qui misericordiam praestitit," cui Jesus dixit, "Abi tu et fac similiter:" de decem Virginibus, quarum quinque habebant oleum in lampadibus, et quinque non; "oleum in lampadibus" significat charitatem in fide: praeter in aliis.
[5] Duodecim etiam discipuli Domini repraesentaverunt ecclesiam quoad omnia fidei et charitatis in complexu: et ex illis Petrus, Jacobus et Johannes repraesentaverunt fidem, charitatem, et bona opera, in suo ordine; Petrus fidem, Jacobus charitatem, et Johannes bona opera: inde quod Dominus dixerit ad Petrum, cum Petrus videret Johannem sequi Dominum, "Quid ad te," Petre? "Tu sequere Me," Johannes, (Petrus enim dixit de Johanne, "Quid hic?") (Joh. xxi. 21, 22,) significabat, quod sequerentur Dominum, qui bona opera faciunt. Quia Johannes ecclesiam quoad bona opera repraesentavit, ideo ille accubuit ad pectus Domini. Quod ecclesia sit apud illos qui bona opera faciunt, etiam significatur per verba Domini e cruce ad Johannem, Jesus vidit matrem suam, et dixit ad discipulum quem amabat, qui adstabat; et dixit matri suae, "Mulier ecce filius tuus; et dixit discipulo illi, Ecce mater tua; et ex illa hora accepit illam discipulus ille ad se" (Joh. xix. 26, 27);
per quae significabatur quod ecclesia erit ubi bona opera; per "mulierem" enim, similiter per "matrem," in Verbo significatur ecclesia. Haec e Novo Testamento: sunt adhuc plura in Veteri, ubi Benedicuntur omnes qui statuta, judicia et praecepta custodiunt et faciunt, et maledicuntur qui illa non faciunt (ut Levit. xviii. 5; cap. xix. 37; cap. xx. 8; cap. xxii. 31-33; cap. xxvi. [3,] 4, 14, 15: Num. xv. 39, 40: Deutr. v. 9, 10; cap. vi. 25; cap. xv. {1}5; cap. xvii. 19; cap. xxvii. 26: et in mille aliis locis).
[6] Praeter illa loca in Verbo ubi "facta" et "facere" dicuntur, etiam sunt perplura ubi "amor" et "amare" dicitur; et per "amare" intelligitur simile quod per "facere," nam qui amat is facit; amare enim est velle, nam quisque vult quod interius amat; et velle est facere, quisque enim facit quod vult, quando potest; factum etiam non est nisi quam voluntas in actu. De amore docet Dominus multis in locis (Ut Matth. v. 43-48; cap. vii. 12: Luc. vi. 27-39, 43 ad fin.; cap. vii. 36 ad fin.: Joh. xiii. 34, 35; cap. xiv. 14-23; cap. xv. 9-19; cap. xvii. 22-26; cap. xxi. 15-23); et in summa his verbis, "Amabis Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et ex tota anima tua;....hoc est primum et magnum mandatum: [secundum]..simile est illi, Amabis proximum tuum sicut te ipsum: ex his duobus mandatis..Lex et Prophetae pendent" (Matth. xxii. 35-38 [, 40]; Luc. x. 27, 28; Deutr. vi. 5):
"amare Deum super omnia, et proximum sicut se ipsum," est facere praecepta Ipsius (Joh. xiv. 21-24); ac "Lex et Prophetae" significant Verbum in omnibus et singulis. Ex his et illis locis e Verbo allatis, plene constare potest quod non fides separata a bonis operibus salvet, sed quod fides ex illis et cum illis; nam qui bona facit, is fidem habet; qui autem non bona facit, is fidem non habet.