Apocalypse Explained (Tansley) n. 782

Previous Number Next Number See English 

782. "Et os ejus sicut os leonis." Quod significat ratiocinationes ex falsis destruentibus vera ecclesiae, constat ex significatione "oris," quod sit cogitatio (de qua supra, n. 580), hic autem ratiocinatio (de qua sequitur); et ex significatione "leonis," quod sit falsum infernale quoad potentiam (de qua etiam supra, n. 278 [c]): causa est, quia per "leonem" significatur Divinum Verum; quare etiam Dominus in Verbo vocatur Leo; inde in opposito sensu per "leonem" significatur falsum infernale quoad potentiam destruendi Divinum Verum, ita Verbum, quod fit imprimis per adulterationes et falsificationes ejus; et quia leo est animal prae reliquis potens, et potentia ejus crescit secundum famem comedendi, ita rapiendi et dilaniandi, ideo per "leonem" etiam significatur cupiditas destruendi vera Verbi. Similia etiam per leones repraesentantur in mundo spirituali; apparent enim ibi etiam leones, sed formae leonum ibi sunt apparentiae oriundae ex illorum cupiditate qui potenter possunt adulterare et falsificare vera Verbi, per quae destruuntur, quibus potentia accedit secundum facultatem ratiocinandi; ex eo est, quod per "leones" in Verbo, in sensu opposito, significetur falsum infernale destruens vera ecclesiae. Quia illa per "leonem" significantur, et per "bestiam quae similis pardo, et cui pedes sicut ursi," significantur ratiocinia confirmantia separationem fidei a vita, per quae adulterantur et falsificantur bona et vera Verbi, ideo per "os" illius bestiae, quod "sicut os leonis, significatur ratiocinatio ex falsis destruentibus vera Verbi. Per "os" in proprio sensu significatur cogitatio; at quia inde est loquela homini, per "os" significantur plura quae ex cogitatione fluunt, sicut instructio, praedicatio, ratiocinatio; hic ratiocinatio, ex causa quia ratiocinia ex naturali homine per "bestiam," de qua hic agitur, significantur. Sed plura de hac re infra in explicatione vers. 5-7, hujus capitis dicentur, ubi haec verba sunt, "Datum est ei os loquens magna et blasphemias; et data est ei potestas bellum faciendi menses quadraginta duos: et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum, blasphemare nomen Ipsius [et] Tabernaculum Ipsius, et eos in caelo habitantes: et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos;" ex quibus constabit qualis illis potentia est, et qualis illis cupiditas, et quoque copia per ratiocinia falsificandi vera et adulterandi bona Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church