Apocalypse Explained (Tansley) n. 75

Previous Number Next Number See English 

75. VERSUS 17-20. "Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus; et imposuit dextram suam manum super me, dicens mihi, Ne time, Ego sum Primus et Ultimus. Et qui vivens, et factus sum mortuus, et ecce vivens sum in saecula saeculorum, amen; et habeo claves inferni et mortis. Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura sunt (posthac). Mysterium septem stellarum, quas vidisti in dextra mea, et septem candelabra aurea; septem Ecclesiarum sunt; et septem Ecclesiarum sunt; et septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt." 17. "Et cum vidi Ipsum," significat praesentiam Divinae majestatis (n. 76); "cecidi ad pedes Ipsius," significat adorationem ex humiliatione cordis pro Divino (n. 77); "tanquam mortuus," significat vitae propriae defectum (n. 78); "et imposuit dextram (suam) manum super me," significat vitam ab Ipso (n. 79); dicens mihi, Ne time," significat recreationem (n. 80); "Ego sum Primus et Ultimus," significat qui omnia regit ex primis per ultima, et sic omnia caeli (n. 81). 18. "Et qui vivens," significat qui ab aeterno (n. 82); "et factus sum mortuus," significat quod rejectus (n. 83); et ecce vivens sum in saecula saeculorum," significat ad Ipso vita aeterna (n. 84); "amen," significat Divinam confirmationem (n. 85); "et habeo claves inferni et mortis," significat quod Ipsi potentia salvandi (n. 86). 19. "Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura sunt (1)fieri posthac," significat ut omnia posteritati sint quia Divina (n. 87). 20. "Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextra mea," significat revelationem de bonis et veris, quae omnia ab Ipso (n. 88); "et septem candelabra aurea," significat et de illis in novo caelo et nova terra (n. 89); - septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt," significat illos qui recipiunt bona et vera a Domino (n. 90); "et septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae (sunt), significat quod omnes illi in novo caelo et in nova ecclesia sint (n. 91).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church