Apocalypse Explained (Tansley) n. 745

Previous Number Next Number See English 

745. "Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et petestas Christi Ipsius." - Quod significet quod nunc potentia Domino salvandi illos qui ab ecclesia Ipsius sunt per Divinum suum Verum, qui corde et anima id recipiunt, constat ex significatione "salutis," quod sit salvatio; ex significatione "potentiae," quod sit quod possit, ita possibilitas (de qua sequitur); ex significatione "regni," quod sit caelum et ecclesia (de qua supra, n. 48, {1}685); ex significatione "Dei nostri," quod sit Dominus quoad suum Divinum; et ex significatione "potestatis Christi Ipsius," quod sit efficacia Divini Veri, ita per Divinum Verum. Quod per "Christum" intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, videatur supra (n. 684, {1}685); et quod "potestas," cum de Domino, significet salvationem generis humani (supra, n. 293); et quod potestas salvandi Domino sit per Divinum suum Verum (etiam supra, n. 333, 726); et quia Dominus non alios salvare potest quam illos qui anima et corde recipiunt Divinum Verum ab Ipso, ideo hoc etiam significatur. Inde constare potest quod per "Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et potestas Christi Ipsius," significetur quod nunc potentia Domino salvandi illos qui ab ecclesia Ipsius sunt, per Divinum suum Verum, qui corde et anima id recipiunt:

[2] dicitur, qui recipiunt corde et anima, et per id intelligitur amore et fide, tum voluntate et intellectu; per "animam" enim in Verbo, ubi dicitur "anima et cor," significatur fides, tum intellectus, et per "cor" amor, tum voluntas; nam ibi per "animam" in sensu ultimo intelligitur respiratio hominis, quae etiam spiritus ejus vocatur; quare dicitur "animare" pro respirare, tum "emittere animam" et "spiritum" cum moritur homo: quod etiam "anima" significet fidem, ut et intellectum, ac "cor" amorem, ut et voluntatem, est ex correspondentia; fides enim ac intellectus correspondet animationi seu respirationi pulmonum, ac amor et voluntas correspondet motui ac pulsui cordis (de qua correspondentia videatur supra, n. 167; et in Arcanis Caelestibus, n. 2930, 3883-3896, 9050).

[3] Quod "Nunc facta sit salus et potentia Dei nostri," significat quod Dominus nunc possit salvare, sic ut "potentia" ibi significet quod possit, ita possibilitatem, est quia Dominus non potuerit salvare illos qui ab ecclesia Ipsius fuerunt, priusquam draco cum angelis ejus expulsus, hoc est, separatus a caelo esset. Qui non scit leges ordinis Divini, credere potest quod Dominus salvare possit quemlibet, ita malos aeque ac bonos; inde opinio quorundam est, quod in fine etiam salventur omnes qui in inferno sunt; sed quod nemo salvari possit ex misericordia immediata, sed ex mediata, et quod usque ex pura misericordia salventur qui Divinum Verum anima et corde a Domino recipiunt, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 521-527).

[4] Hoc quoque intelligitur per haec verba apud Johannem, "Proprii Ipsum non receperunt; quotquot vero receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (i. 11-13):

per "proprios" qui non receperunt, intelliguntur illi qui ab ecclesia ubi Verbum, et per id Dominus potuit illis notus esse; quare illi qui ab Ecclesia Judaica erant per "proprios" ibi intelliguntur: quod Dominus "dederit credentibus in nomen Ipsius potestatem ut filii Dei essent" significat quod {1}illis qui receperunt ab Ipso Divina vera anima et corde, seu fide et vita, dederit caelum; per "credere in nomen Ipsius" significatur recipere Dominum fide et vita, nam per "nomen Domini" significatur omne per quod colitur; per "filios Dei" intelliguntur qui a Domino regenerantur: "qui non ex sanguinibus" significat qui non falsificaverunt et adulteraverunt Verbum; "qui non ex voluntate carnis," significat qui non in malis ex proprio suo sunt; "qui non ex voluntate viri" significat qui non in falsis ex proprio suo sunt; "voluntas" enim significat proprium hominis, "caro" significat malum, ac "vir" significat falsum: "sed ex Deo nati sunt," significat qui regenerati sunt per vera ex Verbo et per vitam secundum illa. Ex his quoque constare potest quod non salvari possint qui non volunt reformari ac regenerari a Domino, quod fit per receptionem Divini Veri fide et vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church