742. "Prejectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt." - Quod significet quod mala illa et falsa inde damnata sint inferno, constat ex significatione "projici in terram," quod sit separari a caelo, ac damnari inferno (de qua sequitur); et ex significatione "angelorum draconis," quod sint falsa [ex] malo, quod per "draconem" significatur; per "angelos caeli" enim in Verbo significantur Divina vera, quia sunt receptiones eorum (videatur supra, n 130, 302); inde per "angelos draconis" significantur infernalia falsa quae ex malo, quod per "draconem" significatur, procedunt: falsa illa, quae per "angelos draconis" significantur, sunt pleraque vera falsificata, quae in se sunt falsa, ut supra dictum est.
[2] Quod "projici in terram" sit damnari inferno, est quia hoc significatur cum dicitur "projici e caelo." Sunt in mundo spirituali terrae sicut in mundo naturali, plenae montibus et collibus, tum vallibus, ut et fluminibus; cum haec simul sumpta vocantur terra, tunc per "terram" significatur ecclesia; at cum ima terrae intelliguntur, sicut intelligitur per "projici e caelo in terram," tunc per "terram" significatur damnatum; quia sub imis illis sunt inferna, et quoque in infernis sunt terrae, sed terrae damnatae. Ex hac causa est quod nulli angelo mos sit prone seu nutante capite ire, et spectare terram, immo nec super terra in imis ejus jacere, nec aliquod pulveris inde desumere. Inde venit, quod qui in mundo damnaverunt alios inferno, soleant pulverem e terra illa desumptum projicere in alterum, nam hoc correspondet condemnationi illi; immo nec licet alicui nudis pedibus super terris illis ambulare. Illae terrae, quae damnatae sunt, internoscuntur probe a terris quae non damnatae sunt, ex eo, quod terra damnata sit prorsus sterilis et modo pulvis, ac hinc et inde spinis et sentibus obsita; at terra non damnata est fecunda, plena herbis, virgultis, arbori bus et quoque agris.
[3] Inde ritus in Ecclesia repraesentativa Judaica solennis fuit, se projicere in terram, se volutare ibi, ac inde pulverem super caput spargere, quando in magno luctu propter clades ab hostibus, ac propter violentiam illatam sanctuariis illorum, fuerunt; per quae repraesentant quod agnoscerent se ex semet damnatos esse; sic humillimo gestu sollicitantes ut remitterentur illis peccata eorum. Quod illi qui per "draconem" et per "angelos ejus" intelliguntur, separati fuerint e caelo, ac damnati inferno, dum ultimum judicium peragebatur, et quoque postea, mihi datum est oculo teste videre, de qua re tamen ad finem hujus operis plura dicentur. Ex his constare potest quod per "projici e caelo in terram" significetur damnari inferno.