Apocalypse Explained (Tansley) n. 734

Previous Number Next Number See English 

734. [Vers. 7.] "Et factum est bellum in caelo." - Quod significet pugnam falsi contra verum, ac veri contra falsum, constat ex significatione ("{1}belli," quod sit bellum spirituale, quod est] falsi contra verum ac veri contra falsum (de qua sequitur): per falsum hic intelligitur falsum ex malo, et per verum intelligitur verum ex bono; nam plura genera falsorum dantur, at illa falsa quae ex malo sunt solum pugnant contra vera ex bono, ex causa quia malum est contra bonum, et omne verum est boni. Omnes illi in falso mali sunt qui nihil cogitaverunt de caelo et de Domino in vita sua, sed modo de se et de mundo: cogitare de caelo et de Domino in vita, est cogitare quod ita faciendum sit quia Verbum docet et jubet; hi quia vivunt ex Verbo, vivunt ex Domino et caelo: at cogitare modo de se et de mundo, est cogitare quod ita faciendum sit propter leges regni, et propter famam, honores et lucra; hi non vivunt Domino et caelo, sed sibi et mundo; hi sunt qui quoad vitam in malo sunt, et ex malo in falsis sunt; qui in falsis ex illa origine sunt, illi pugnant contra vera. Sed pugna illorum non est contra Verbum, hoc enim sanctum et Divinum vocant, sed est pugna eorum contra genuina vera Verbi; confirmant enim sua falsa ex Verbo, sed non nisi quam ex sensu litterae ejus, qui talis est aliquibus in locis ut trahi possit ad confirmanda principia summe haeretica ex causa quia Verbum in illo sensu est secundum captum infantum et simplicium, quorum plerique. sensuales sunt, et hi non recipiunt nisi talia quae apparent coram oculis; et quia tale est Verbum in littera, ideo qui in falsis ex malo vitae sunt, falsa sua ex Verbo confirmant, et sic Verbum falsificant: immo, qui fidem separant a charitate ita falsificant Verbum ut ubicunque dicitur "facere," ac nominantur "facta" et "opera," illa loca, quae millia sunt, explicant, sic ut non facere, nec factum aut opus intelligatur, sed credere et fides; ita in reliquis. Haec dicta sunt, ut sciatur quinam intelliguntur per illos qui in falsis ex malo sunt, a quibus "bellum factum est cum Michaele et ejus angelis," de quibus in sequente articulo.

[2] Quod "bellum" in Verbo significet bellum spirituale, quod est falsi ex malo contra verum ex bono, et vicissim, seu quod idem, quod sit ab illis qui in falsis ex malo sunt contra illos qui in veris ex bono sunt, constat ex pluribus locis in Verbo, ex quibus sequentia in medium licet afferre: - Apud Esaiam, "Ibunt populi multi et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacobi, qui docebit nos de viis suis; ut eamus in semitis Ipsius; nam ex Zione exibit lex, et verbum Jehovae ex Hierosolyma; ut judicet inter gentes, et corripiat populos.., qui contundent gladios suos in ligones, et hastas suas in cultros putatorios; non tollet gens contra gentem gladium, neque discent amplius bellum: domus Jacobi, ite, et ibimus in luce Jehovae" (ii. 3-5; Mich. iv. 3):

haec de adventu Domini, et quod illi qui e nova Ipsius ecclesia erunt, docendi sint in veris, per quae ducentur ad caelum: per "montem Jehovae" et "domum Jacobi" significatur ecclesia ubi amor in Dominum et cultus ex illo amore: convocatio ad illam ecclesiam et sic ad Dominum significatur per quod "ibunt populi multi et dicent, Ite et ascendamus" ad illum montem: quod docendi sint in veris, per quae ducentur, significatur per "Docebit nos de viis suis, ut eamus in semitis Ipsius;" "viae" sunt vera, et "semitae" sunt praecepta vitae: quod per doctrinam boni amoris et per doctrinam veri ex illo bono, quae pro ecclesia ex caelo a Domino, significatur per quod "ex Sione exibit lex, et verbum ex Hierosolyma;" "lex" est doctrina boni amoris, et "verbum" est verum ex illo bono: quod tunc dissipabuntur mala vitae et falsa doctrinae, significatur per quod "judicabit inter gentes, et corripiet populos;" per "gentes" significantur illi qui in malis sunt, et per "populos" qui in falsis, ita abstracte mala vitae et falsa doctrinae:

[3] quod tunc ex omnium consensu cessaturae sint pugnae, significatur per quod "contundent gladios suos in ligones, et hastas suas in cultros putatorios;" "gladius" et "hasta" sunt falsa ex malo pugnantia contra vera ex bono, ac vicissim; "ligones" sunt bona ecclesiae quae per vera excoluntur, nam "ager" qui per ligones excolitur est ecclesia quoad bonum vitae; et "cultri putatorii" sunt vera doctrinae, ex eo quod "arbores" in hortis {1}significent perceptiones et cognitiones veri: similia significantur per "Non tollet gens contra gentem gladium, neque discet amplius bellum;" "bellum" significat pugnas in omni complexu: quod vitam sapientiae acturi sint, significatur per "Ite, et ibimus in luce Jehovae;" "lux Jehovae" est Divinum Verum, et "ire" in illa est vivere secundum illud, ita in vita sapientiae: quod hic "bellum" significet bellum spirituale, quod est falsorum contra vera et bona, ac vicissim, ac quod "gladii" et "hastae," quae sunt arma belli, significent talia per quae pugnae spirituales fiunt, manifeste constat; nam agitur ibi de Domino et de ecclesia ab Ipso instauranda, deque doctrina pro illa ecclesia; et dicitur quod "docebit nos de viis suis, ut eamus in semitis Ipsius;" tum, "Ite, et ibimus in luce Jehovae."

[4] Apud Hoscheam, "Feriam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, et arcum et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure" (ii. 18):

quid [significatur] per "feram agri," "avem caelorum," et "reptile terrae," cum quibus Jehovah in die illo panget foedus, videatur supra (n. 388 [e], 701 [c]) explicatum; et quod per "frangere arcum, gladium et bellum," significetur cessatio ab omni pugna falsi et veri; quare etiam additur, "Et cubare faciam eos secure," nempe ab infestationibus ex malis et falsis quae ex inferno.

[5] Apud Sachariam, "Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli; contra loquetur pacem gentibus" (ix. 10):

haec quoque supra (n. {1}355 [a] et 357 [a]) explicata sunt; ex quibus patet quod per "arcum belli" significetur doctrina veri pugnantis contra falsa, nam haec dicta sunt de Domino. Apud Davidem, Jehovah "qui ponit vastitates in terra, cessare facit bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, et amputat hastam, currus comburit igne" (Ps. xlvi. 9, 10 [B.A. 8, 9]):

hic quoque per quod Jehovah "cessare faciet bella usque ad extremitatem terrae," significatur quod cessare faciet pugnas in spirituali sensu intellectas, quae sunt falsorum contra vera et bona ecclesiae (videatur supra, n. 357 [d]).

[6] Apud eundem, Deus "frangit scintillas arcus, scutum, et gladium, et bellum" (Ps. lxxvi. 4 [B.A. 3]):

similia hic significantur (videatur supra, n, 357 [d] et 365 [f]). Apud Esaiam, "Coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso, et coram arcu extenso, ..propter gravitatem belli" (xxi. 15);

quid per haec significatur, videatur supra (n. 131 [a], 357 [d]), et quod per "gravitatem belli" sit propter validam impugnationem falsitatum contra cognitiones boni, quae per "Arabiam" ibi seu "Kedarem" significantur. Apud Davidem, Jehovah "qui docet manus meas bellum, ut demittat se arcus aeneus super brachia {2}mea" (Ps. xviii. 35 [B.A. 34]):

per "docere manus bellum" non intelligitur bellum contra hostes in mundo, sed contra hostes in inferno, quod fit per pugnas veri contra falsa et contra mala: apparet quidem sicut per "bellum" ibi intelligatur bellum quale David gessit contra hostes suos, et sic quod Jehovah doceret illum tale bellum, et quomodo dimitteret arcum aeneum super brachia; sed usque spirituale bellum intelligitur, et quoque arcus spiritualis, qui est doctrina veri, et "arcus aeneus doctrina boni vitae, et hoc quia Verbum in sua essentia spectatum est spirituale; sed de his quoque videatur supra (n. 357 [b]).

[7] Apud eundem, "Jehovah, litiga cum litigatoribus meis, pugna cum oppugnatoribus meis; prehende scutum et clipeum, et surge in auxilium meum; exprome hastam, et interveni contra persecutores meos; dic animae meae, Salus tua Ego" (Ps. xxxv. 1-3):

quod hic per "pugnare," "prehendere scutum et clipeum," et "expromere hastam," non significetur prehendere illa arma bellica, quoniam dicuntur de Jehovah [, patet]; sed ita dicitur quia omnia arma belli significant talia quae sunt belli spiritualis; per "scutum," quia tutatur caput, significatur tutela contra falsa destruentia intellectum veri; per "clipeum," quia tutatur pectus, significatur tutela contra falsa destruentia charitatem, quae est voluntas boni; et per "hastam," quia tutatur omnia corporis, significatur tutela in communi: quia talia significantur, ideo additur, "Dic animae meae, Salus tua Ego."

[8] Quoniam Jehovah, hoc est, Dominus, tutatur hominem ab infernis, hoc est, a malis et falsis inde continue assurgentibus, ideo Dominus vocatur "Jehovah Zebaoth," hoc est, "Jehovah Exercituum;" et per "exercitus" significantur vera et bona caeli et inde ecclesiae in omni complexu, per quae Dominus removet inferna in communi, et apud unumquemvis in particulari; inde est quod tribuatur Jehovae quod Ipse pugnet et militet sicut heros et vir belli in proeliis, ut constare potest ex sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle ejus" ({1}xxxi. 4);

apud Sachariam, "Jehovah exibit et pugnabit contra gentes, juxta diem pugnare Ipsius in die proelii" (xiv. 3);

apud Esaiam, "Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum super hostes suos invalescet" (xlii. 13);

apud Mosen, "Bellum Jehovae contra Amalekum a generatione in generationem" (Exod. xvii. 16):

haec dicta sunt, quia per "Amalekum" significantur illa falsa mali quae ecclesiae vera et bona continue infestant.

[9] Praeterea per "bella" in historicis Verbi, tam quae memorantur in Libris Mosis, quam quae in Libris Josuae, Judicum, Samuelis et Regum, etiam significantur bella spiritualia; sicut bella contra Assyrios, Syros, Aegyptios, Philisthaeos, et in principio contra gentes idololatras in terra Canaane trans et cis Jordanem; quid vero significant, patet cum scitur quid et quale falsum et malum significatur per "Assyrios," "Dabylonicos et Chaldaeos," quid et quale per "Aegyptios," "Syros," "Philisthaeos," et reliquos; omnes enim gentes et populi, qui bella cum filiis Israelis gesserunt, repraesentabant inferna, quae violentiam inferre voluerunt ecclesiae per filios Israelis repraesentatae. Facta usque sunt bella actualiter sicut descripta sunt; sed usque repraesentabant et inde significabant bella spiritualia, quoniam nihil in Verbo dicitur quod non intus {1}est spirituale; est enim Divinum, et quod a Divino procedit est spirituale, ac terminatur in naturali.

[10] Quod etiam antiquis fuerit Verbum tam Propheticum quam Historicum, hodie deperditum, constat apud Mosen (Num. xxi.), ubi memorantur ejus prophetica, quae ibi vocata sunt "Enuntiata," et historica quae vocata "Bella Jehovae" (vers. 14 et 27): historica illa "Bella Jehovae" vocata sunt, quia per illa significantur bella Domini cum infernis, sicut etiam per "bella" in historicis nostri Verbi. Inde nunc est quod "hostes," "inimici," "oppugnatores," "persecutores," "insurgentes," et insuper "arma belli," sicut "hasta," "clipeus," "scutum," "gladius," "arcus," "sagittae," "currus," in Verbo significent talia quae pugnae et tutelae sunt contra infernalia.

[11] Apud Mosen, "Quando exibis in bellum contra hostes.., et videris equum et currum, populum multum prae te, non timebit tibi ab illis, quia Jehovah Deus tuus tecum." ....Sacerdos dicet ad illos, cum accedunt ad proelium, "Vos appropinquatis hodie ad proelium contra hostes vestros; ne emollescat cor vestrum, neque timeatis vobis, neque trepidetis, neque constememini coram illis, nam Jehovah Deus vester it vobiscum ad pugnandum pro vobis cum hostibus vestris, ut servet vos" (Deutr. xx. 14):

qui non scit quod sensus spiritualis sit in singulis Verbi, credere potest quod per haec non aliquid interius intelligatur quam sicut intelligitur in littera; sed usque per "bellum" hic ut alibi significatur bellum spirituale, et inde per "equum," "currum," et "populum multum," significantur falsa religionis quibus fidunt, et ex quibus contra vera ecclesiae pugnant; per "equum" falsa intellectus et ratiocinia inde, per "currum" falsa doctrinae, et per "populum multum" falsa in genere; sive dicas falsa, sive illos qui in falsis sunt, eodem recidit: quod non timituri sint ab illis, et trepidaturi, quia in veris ecclesiae sunt ex Domino, et quia Dominus in illis apud hominem, et sic ex illis pro homine, pugnat contra inferna, quae in sensu spirituali sunt hostes, ideo dicitur, "quia Jehovah Deus tecum, et it tecum ad pugnandum pro vobis cum hostibus vestris, ut servet vos. Hi bini sensus, nempe naturalis et spiritualis, unum faciunt per correspondentias, quae sunt inter omnia mundi et omnia caeli; inde est conjunctio caeli cum homine per Verbum. Verum spiritualis sensus, qui latet in historicis Verbi, aegrius potest videri quam qui latet in propheticis, ex causa, quia historica tenent mentem in se fixam, et inde abducunt ad cogitandum aliud quam quod apparet in littera; at usque omnia historica Verbi sunt repraesentativa caelestium, ac verba significativa.

[12] Quod omnes illi pugnaturi sint qui in veris doctrinae erant, et inde facti homines ecclesiae, et non illi qui nondum facti, significatur per haec quae sequuntur in eo capite, "Loquentur dein moderatores ad populum, dicendo, Quis vir qui aedificavit domum novam, nec initiavit eam? abeat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et vir alius initiet eam. Aut quis vir qui plantavit vineam, et non perfecit et vindemiavit eam? abeat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et vir alius perficiat et vindemiet eam. Aut quis vir qui desponsavit uxorem, nec duxit eam? abeat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et vir alius ducat eam Quis vir timidus et mollis corde? abeat et revertatur domum suam, et non liquefaciat cor fratrum suorum, sicut cor ejus" (Deutr. xx. 5|-|8):

quod illi "qui novas domos aedificaverunt, et nondum illas initiaverunt," et "qui plantaverunt vineas, et nondum illas vindemiaverunt," et "qui desponsaverunt uxores, et nondum eas duxerunt," remanerent domi, ne morerentur in bello, et viri alii initiarent domos, vindemiarent vineas, et ducerent uxores, mandatum et sancitum fuit ex causis in spirituali mundo, quas nemo videre potest nisi sciat quid significatur per "aedificare domum," "plantare vineam," et "ducere uxorem," tum quid significatur per "mori in bello:" per "aedificare domum" significatur instaurare ecclesiam, per "plantare vineam" similiter, sed per "domum" significatur ecclesia quoad bonum, et per "vineam" ecclesia quoad verum, nam utrumque tam bonum quam verum implantandum est homini, ut in illo sit ecclesia; conjunctio utriusque, nempe boni et veri, significatur per "desponsare sibi uxorem et ducere illam;" et per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est pugna contra mala et falsa quae ab inferno, et per "mori in bello" significatur Succumbere, antequam ecclesia per illa implantata est, quod etiam fit per tentationes, quae quoque per "bella" in Verbo significantur:

[13] ex his concludi potest quid per illa statuta in sensu spirituali significatur; nempe, quod homines ecclesiae, hoc est, homines in quibus est ecclesia, qui per "filios Israelis exeuntes in bellum" significantur, pugnaturi sint contra hostes, qui sunt inferna, et non illi qui nondum facti sunt homines ecclesiae, hoc est, homines in quibus ecclesia; quare dicitur quod illi non exituri in bellum "qui aedificaverunt domos et nondum initiaverunt illas," tum "qui plantaverunt vineas et nondum vindemiaverunt illas," ut et "qui desponsaverunt uxores et nondum duxerunt illas," nam per omnes hos significantur illi quibus ecclesia nondum implantata est, ita qui nondum facti sunt homines ecclesiae; et dicitur quod "illi abirent et reverterentur domum suam, ne morerentur in bello," per quod intelligitur quod illi non super hostes praevalituri sint, sed hostes super illos, quippe solum illi praevalent super hostes spirituales qui in veris ex bono sunt, seu apud quos verum conjunctum est bono; dicitur etiam "ne vir alius initiet domum," "vindemiet vineam," et "ducat uxorem," per quae significatur ne falsa et mala se conjungant bono, aut verum alius generis cum affectione boni; per "virum alium" significatur falsum, et quoque aliud verum, ita verum non concordans. Quod "timidi et molles corde" etiam reverterentur domum, significabat illos qui nondum in veris et bonis ecclesiae essent, et per illa in fiducia in Dominum; hi enim timent malos, et quoque faciunt ut alii timeant, quod significatur per "ne liquefaciant cor fratrum suorum:" hae nunc sunt causae interiores, seu causae e mundo spirituali, propter quas illa man data sunt.

[14] Quod "bellum" significet bellum spirituale, quod est contra infernalia, constat manifeste ex eo, quod Levitarum officia et ministeria circa Tentorium conventus dicantur "militia," ut patet ex his apud Mosen, Mandatum est Mosi, ut numerarentur Levitae a filio triginta annorum ad filium quinquaginta annorum, ad exercendum militiam, ad faciendum opus in Tentorio conventus (Num. iv. 23, 35, 39, 43, 47):

et alibi, "Hoc Levitarum officium, a filio quinque et viginti annorum et supra, veniet ad militandum militiam in ministerio Tentorii conventus: sed a filio quinquaginta annorum recedet a militia ministerii, nec ministrabit amplius" (Num. viii. 24, 25):

quod opera et ministeria Levitarum circa Tentorium conventus dicantur "militia," est quia Levitae repraesentabant vera ecclesiae; et Aharon, cui Levitae dati sunt et addicti ad serviendum, repraesentabant Dominum quoad bonum amoris, et quoad opus salvationis; et quia Dominus ex bono amoris per vera ex Verbo regenerat et salvat homines, et quoque removet mala et falsa, quae sunt ab inferno, contra quae continue pugnat, ideo officia et ministeria Levitarum dicta fuerunt "militia;" quod etiam ex eo patet, quod ministeria illorum vocata sint "militia," tametsi illi non militarunt contra hostes terrae: ex hoc patet quod sacerdotium sit militia, sed militia contra falsa et mala. Ex hoc est quod ecclesia etiam hodie dicatur "ecclesia pugnans."

[15] Apud Esaiam, "Vox multitudinis in montibus, species populi magni, vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth numerat exercitum belli" (xiii. 4);

haec videantur supra (n. 453 [b]) explicata; et quod per "numerare exercitum belli" significetur ordinare vera ex bono contra falsa ex malo, quae per "regna gentium congregatarum" significantur. Apud eundem, "In die illo erit Jehovah [Zebaoth].... in spiritum judicii sedenti super judicio, et in fortitudinem [illis] qui repellunt bellum a porta" (xxviii. [5,] 6):

haec de illis qui in fastu propriae intelligentiae sunt, qui intelliguntur per "coronam superbiae, ebrios Ephraimi" (ver. 1); de illis qui non in eo fastu sunt, illa dicuntur: quod ex Domino illis sit intelligentia, significatur per "Erit Jehovah in spiritum judicii, sedenti super judicio;" "judicium" significat intellectum veri, ita intelligentiam: quod "Jehovah erit in fortitudinem illis qui repellunt bellum a porta" significat quod Dominus det potentiam illis qui Verbum et doctrinam e Verbo defendunt, et arcent ne violentia eis inferatur; "urbs" est doctrina, et "porta," quae dat introitum ad illam, sunt vera naturalia; inde erat quod seniores judicia habuerint in urbis portis.

[16] Apud Jeremiam, "Sanctificate contra" filiam Zionis "bellum; surgite et ascenadmus in meridie; ....surgite et ascendamus in nocte, et perdamus palatia ejus: ....fundite contra Hierosolymam vallum. .....Ecce populus veniens e terra septentrionis, ....crudelis ille, nec {1}miserantur; vox eorum sicut mare resonat, super equis equitant, paratus ut vir ad bellum, contra te, filia Zionis" (vi. 3-6, 22, 23):

agitur ibi de falsificatione Verbi ab illis qui in propria intelligentia sunt; hi intelliguntur per "populum venientem ex terra septentrionis," tales enim in mundo spirituali in septentrione habitant, quia in falsificatis sunt, ex quibus vera non videntur; ecclesia autem, quae in genuinis veris est, intelligitur per "filiam Zionis:" impugnatio veri et destructio ecclesiae ab illis, significatur per "Sanctificate contra filiam Zionis bellum, et fundite contra Hierosolymam vallum;" "Hierosolyma" est ecclesia quoad doctrinam, et inde doctrina ecclesiae; conatus vera palam destruendi, significatur per "Surgite, ascendamus in meridie;" conatus vera clam destruendi, per "Surgite, ascendamus in nocte;" conatus destruendi intellectum veri significatur per "Perdamus palatia ejus;" quod prorsus non sint in amore veri, sed in amore falsi, significatur per quod "populus ille sit crudelis, et non miserantur;" quod ratiocinentur ex scientiis, et ex propria intelligentia, significatur per quod "vox eorum sicut mare resonat, super equis equitant;" quod sint impugnatores veri significatur per quod "sit paratus ut vir ad bellum."

[17] Apud Davidem, "Libera me.. ab homine malo, et a viro violentiarum serva me, qui cogitant mala in corde, toto die congregant ad bella, exacuerunt linguam suam sicut serpentes (Ps. cxl. 2, 3 [, 4] [B.A. 1|-|3]):

per "hominem malum" et "virum violentiarum" significantur qui pervertunt vera Verbi; "vir violentiarum" dicitur, qui ex prava intentione violentiam infert veris Verbi, pervertendo illa: prava intentio amplius describitur per "cogitare mala in corde;" et pervertere vera Verbi, per "toto die congregare se ad bella:" ratiocinationes per quas praevalent, significantur per "bella;" quare etiam additur, "Exacuerunt linguam suam sicut serpentes."

[18] Apud Sachariam, "Erunt sicut potentes conculcantes coenum platearum in bello, et proeliabuntur, quia Jehovah in illis, et pudefient equitantes equis" (x. 5):

agitur ibi de adventu Domini, et de illis qui in veris ex bono sunt ex Ipso; de his dicitur quod "erunt sicut potentes conculcantes coenum platearum in bello," per quod significatur quod dissipaturi sint et prorsus destructuri falsa doctrinae; "coenum platearum" significat id falsum, quia "urbs" significat doctrinam, "plateae urbis" vera ejus, et "coenum" ibi falsum ex falsificato vero: "et proeliabuntur quia Jehovah cum illis," significat quod impugnaturi et expugnaturi falsa illa ex Domino; "et pudefient equitantes in equis," significat quod omne intelligentiae propriae succumbet; "pudefieri" est succumbere, quia dicitur de illis qui vincuntur, et "equitare equis" significat fidere propriae intelligentiae.

[19] Apud Hoscheam, "Domus.. Jehudae miserebor, et salvabo illos per Deum Jehovam illorum; et non salvabo illos per arcum, et per gladium, et per bellum, et per equos, et per equites" (i. 7):

per "domum Jehudae" significatur ecclesia caelestis; per "misereri et salvare illos per Jehovam Deum illorum" significatur salvatio a Domino; "non salvabo illos per arcum, gladium, bellum, equos et equites," significat non per talia quae sunt propriae intelligentiae; quid "arcus," quid "gladius," et quid "equi" et "equites," supra in suis locis ostensum est; "bellum" significat pugnam ex illis.

[20] Apud Ezechielem, "Non ascendistis rupturas, nec sepivistis sepem pro domo Israelis, ut staretis in bello in die Jehovae" (xiii. 5):

haec de "prophetis stultis," per quos significantur falsa doctrinae ex falsificato Verbo; quod non reparare possent lapsa ecclesiae, et aliquid ejus emendare, significatur per "Non ascendistis in rupturas, nec sepivistis sepem pro domo Israelis;" "rupturae domus Israelis" sunt lapsa ecclesiae, "sepes" ejus est quod defendit ab irruptione falsi, et sic emendat; "ut non staretis in bello in die Jehovae" significat non pugnare contra falsa mali quae ab inferno, die ultimi judicii.

[21] Apud Jeremiam, "Quomodo non relicta est urbs gloriae, urbs gaudii mei? Quare cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri belli exscindentur in die illo" (xlix. 25, 26; cap. l. 30):

doctrina veri ex Verbo intelligitur per "urbem gloriae" et per "urbem gaudii Jehovae;" quod illa versa {1}sit in doctrinam falsi per falsificationes veri, significatur per quod "relicta" seu deserta sit; quod omnis intellectus veri et sic intelligentia perierit, significatur per "Quare cadent Juvenes ejus in plateis ejus;" "juvenes" sunt intellectus veri, et "plateae" illius urbis sunt falsa doctrinae: quod non amplius aliqua vera pugnantia contra falsa supersint, significatur per quod "omnes viri belli exscindentur;" "viri belli" sunt qui in veris sunt et ex illis pugnant contra falsa, et abstracte vera pugnantia contra illa.

[22] Apud Esaiam, "Non confossi tui confossi gladio, neque occisi bello" (xxii. 2);

haec de "valle visionis, per quam significatur sensualis homo qui ex fallaciis sensuum corporis omnia videt; qui quia non intelligit vera, et inde loco eorum arripit falsa, dicitur quod "confossi non confossi gladio, neque occisi bello," per quae significatur quod vera non destructa sint per ratiocinationes ex falsis, neque per aliquas pugnas falsi contra Vera, sed ex se, quia ex fallaciis, ex quibus non apparent Vera.

[23] Apud eundem, "Commiscebo Aegyptum contra Aegyptum, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, regnum contra regnum" (xix. 2):

haec de naturali homine separato a spirituali; ille per "Aegyptum" significatur: turba ejus falsorum ratiocinantium et pugnantium contra vera et bona spiritualis hominis, significatur per" Commiscebo Aegyptum contra Aegyptum, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum;" "vir et frater" significant verum et bonum, et in opposito sensu falsum et malum; "vir et socius" significant vera inter se, et in opposito sensu falsa inter se; hoc discidium et haec pugna fit quando falsa regnant, quoniam falsa cum falsis continue disceptant, non autem vera cum veris: quod similes contentiones doctrinarum inter se, seu ecclesiarum inter se, erunt, significatur per quod "urbs pugnabit contra urbem, et regnum contra regnum;" "urbs" est doctrina, et "regnum" est ecclesia inde.

[24] Ex his constare potest quid significatur per Domini verba apud Evangelistas, "Multi.. venient in nomine meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent: audituri autem estis bella et rumores bellorum; videte ne turbemini: ....excitabitur namque gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt fames, et pestes et terrae motus" (Matth. xxiv. {1}5-7; Marc. xiii. {2}6-8; Luc. xxi. [8,] 9-11):

haec a Domino ad discipulos dicta sunt de consummatione saeculi, per quam significatur status ecclesiae quoad ultimum ejus, qui in illis capitibus describitur; quare etiam intelligitur successiva perversio et falsificatio veri et boni Verbi, usque dum non sit nisi quam falsum et inde malum; per illos "qui venturi in nomine Ipsius, et se dicturos Christum, et multos seducturi," significatur quod venturi qui dicent hoc esse Divinum Verum, cum tamen est verum falsificatum, quod in se est falsum; per "Christum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, at ibi in opposito sensu falsificatum: quod "audituri sint bella et rumores bellorum," significat quod exstiturae disceptationes et lites de veris, et inde falsificationes: quod "excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum," significat quod pugnaturum malum cum malo et falsum cum falso; nam mala inter se nusquam conveniunt, nec falsa inter se, quae causa est quod ecclesiae inter se divisae sint, et tot haereses prodierint; "gens" significat illos qui in malis sunt, et "regnum" illos qui in falsis, ex quibus ecclesia: quod "erunt fames, et pestes et terrae motus," significat quod amplius nullae cognitiones veri et boni, et quod propter falsa quae infectura sunt, status ecclesiae mutaretur; "fames" est privatio cognitionum veri et boni, "pestes" sunt infectiones a falsis, et "terrae motus" sunt ecclesiae mutationes.

[25] Quoniam "bella" in Verbo significant bella spiritualia, quae sunt pugnae falsi contra verum, et veri contra falsum, ideo pugnae illae describuntur per "bellum inter regem septentrionis contra regem meridiei," et per "pugnam hirci caprarum contra arietem," apud Danielem; de bello inter regem septentrionis et regem meridiei, cap. xi.; et de pugna hirci caprarum contra arietem, cap. viii.; et ibi per "regem septentrionis" intelliguntur illi qui. in falsis sunt, et per "regem meridiei" qui in veris: per "hircum" significantur qui in falsis doctrinae quia in malo vitae, et per "arietem " qui in veris doctrinae quia in bono vitae.

[26] Ex his constare potest quid significatur per "bellum" etiam alibi in Apocalypsi, ut in sequentibus: -

"Quum.." testes "absolverint testimonium suum, bestia, quae ascendet ex abysso, faciet bellum cum illis, et vincet illos et occidet illos" (xi. 7):

alibi, "spiritus daemonum facientes signa ad exeundum ad reges terrae et totius orbis terrarum, ad congregandum illos in bellum diei illius magnae Dei Omnipotentis" (xvi. 14);

et alibi, Satanas "exibit ad seducendum gentes Gogum et Magogam, ut congreget eos in bellum" ({1}xx. 8):

per "bellum" etiam in his locis significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum: dicitur bellum falsi contra verum, ac veri contra falsum; at sciendum est quod illi qui in falsis sunt pugnent contra vera, sed non ita illi qui in veris sunt contra falsa; nam illi qui in falsis sunt semper aggrediuntur, at illi qui in veris sunt modo defendunt; sed quoad Dominum, Ille ne quidem repugnat, sed modo tutatur vera: sed de his amplius alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church