Apocalypse Explained (Tansley) n. 729

Previous Number Next Number See English 

729. VERSUS 6. "Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta." 6. "Et mulier fugit in desertum," significat ecclesiam inter paucos, quia apud illos qui non in bono sunt et inde nec in veris [n. 730]; "ubi habet locum praeparatum a Deo," significat statum ejus ut interea provideatur inter plures [n. 731]; "ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," significat usque dum crescit in plenum [n. 732].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church