Apocalypse Explained (Tansley) n. 722

Previous Number Next Number See English 

722. "Ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret." - Quod significet ut destruerent doctrinam illius ecclesiae in primo ejus ortu, constat ex significatione "fetus," quem mulier paritura esset, quod sit doctrina ecclesiae; quod haec intelligatur per "filium masculum" quem peperit, videbitur in articulo mox sequente: et ex significatione "devorare," quod sit destruere; praedicata enim sequuntur sua subjecta; quum "draco" est subjectum, tunc praedicatum ejus est "devorare," at cum doctrina ecclesiae est subjectum, tunc praedicatum ejus est destruere; inde est quod destruere hic per "devorare" significetur; quod significetur destruere in primo ejus ortu, est quia dicitur quod "postquam mulier pepererit, fetum ejus devoraret." Quod "devorare" et "comedere" etiam alibi significet destruere, quando dicitur de "feris," per quas significantur falsa et mala, constat apud Ezechielem, "Surrexit unus de catulis" leonis, qui "juvenis leo factus est," qui "didicit rapere rapinam, hominem devoravit" (xix. 3, 6):

"hominem devorare" significat intellectum veri ac intelligentiam destruere. Apud Hoscheam, "Occurram illis sicut ursus orbatus, ....et comedam eos.. sicut immanis leo, fera agri diffindet eos" (xiii. 8);

apud Danielem, "Ecce bestia... similis urso," cui "tres costae in ore inter dentes," cui dictum, "Surge, devora carnem multam" (vii. 5). Praeterea in lingua Hebraea multis in locis dicitur "comedere" pro consumere, perdere et destruere: - Ut apud Jeremiam, "Comederunt Jacobum, comederunt eum, et consumpserunt eum, et habitationes ejus devastarunt" (x. 25; et alibi).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church