Apocalypse Explained (Tansley) n. 719

Previous Number Next Number See English 

719. Dictum est quod sensuale vera Verbi falsificet et adulteret; ut vero sciatur quomodo id potest vera Verbi falsificare et adulterare [interest]; nam qui non scit quomodo id fit, et quale Verbum est, potest credere quod vera Verbi quia sunt vera, et in sensu litterae ejus exstant, non possint falsa fieri: at inserviat pro illustratione exemplum in Natura, et inde perceptibile naturali homini: nempe, coram oculis apparet sicut sol quovis die circum tellurem feratur, et quoque semel quotannis; inde in Verbo dicitur quod sol oriatur et occidat, quod faciat diem, meridiem, vesperam et noctem, immo tempora veris, aestatis, autumni et hiemis, et sic dies et annos; cum tamen sol immotus stat, et tellus circumvolvitur quotidie et circumfertur quotannis, et quod sit solum apparentia et inde fallacia quod sol ita progrediatur: cum itaque illa veritas nota est et accepta, quod sol non moveatur sed tellus, tunc utrumque fit verum, nempe, quod sol in centro sui mundi stet immotus, et quoque quod progrediatur; quod stet immotus fit verum pro rationali homine, et quod progrediatur pro sensuali; ita fit Utrumque verum, actualiter pro rationali homine, et apparenter pro sensuali: si autem id phaenomenon non illustratum est a rationali homine, tunc creditur falsum, nempe quod sol actualiter progrediatur, et sic falsificatur id verum quod sol non moveatur e loco, sed tellus, at non falsificatur quando rationale illustrat illud. Simile est cum singulis Verbi in sensu ejus litterae; hic sensus, quia est ultimus, est naturalis et adaequatus captui sensualis hominis, ita infantum et simplicium; quare pleraque ibi sunt apparentiae veri, quae nisi simul intellectu spirituali, hoc est, intellectu illustrato percipiuntur, fiunt falsa, nam creduntur tunc sicut forent vera actualiter et non apparenter; aliter cum simul intellectualiter et spiritualiter percipiuntur; tunc fiunt omnia Verbi vera, in sensu genuino vera actualiter, et in sensu litterae vera apparenter, ut supra de sole dictum est. Ex his constare potest quomodo innumerabilia in Verbo falsificantur et adulterantur; sicut quod Deus tentet, quod irascatur, quod malum faciat, quod in infernum conjiciat; similiter quod die ultimi judicii Dominus venturus sit in nubibus caeli, quod tunc sol et luna amittent luces suas, quodque stellae cadent de caelis, tum quod mundus cum terra periturus, et e novo creatio omnium exstitura; praeter alia, quae sunt vera sensus litterae Verbi, quae falsa fiunt si non simul intellectu illustrato percipiuntur. In sequentibus autem dicetur quomodo sola fides, quae est fides separata a charitate, falsificet omnia Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church