702. "Et facta sunt fulgura, voces et tonitrua." --Quod significet tunc in inferioribus, ubi mali, conflictus et turbae cogitationum et ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris, constat ex significatione "fulgurum, vocum et tonitruum," quod sint illustrationes, cogitationes et perceptiones (de qua supra, n. 273); et in opposito sensu, ut hic, conflictus et turbae cogitationum, et ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris ecclesiae (de qua etiam supra, n. 498). In sensu stricto per "fulgura" significantur caligationes intellectus, per "voces" ratiocinationes, et per "tonitrua" conclusa falsi ex malo; et quia ex illis, secundum statum interiorum apud illos, tunc fiunt conflictus et turbae affectionum et cogitationum, et inde ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris ecclesiae, ideo haec ex serie consequente a praecedentibus per illa verba significantur. Quod "fulgura, voces et tonitrua," tum etiam "terrae motus et grando" exstiterint in inferioribus, patet ex eo, quod in superioribus visum sit "templum," et visa sit "arca foederis in templo," per quae significatur apparitio novi caeli ubi cultus Domini, et repraesentatio Divini Veri per quod conjunctio, ut ex praecedentium explicatione constare potest; ex quibus sequitur quod illa exstiterint in inferioribus per influxum e caelis superioribus. Quod talia exstiterint in inferioribus per influxum e caelis superioribus, elucidatum est prius: sed quia talia sunt quae non cadunt in alicujus intellectum, nisi per vivam revelationem et inde cognitionem de influxu superiorum in inferiora in mundo spirituali, haec quia mihi revelata sunt, et inde cognita, velim hoc arcanum breviter exponere.
[2] In mundo spirituali, per quem intelliguntur et caeli et inferna, talis est ordinatio quod caeli sint sicut expansa, unum supra alterum, et quod sub caelis sit mundus spirituum, et quod sub hoc sint inferna, unum infra alterum: secundum successivam hanc ordinationem fit influxus a Domino, ita per caelum intimum in medium, et per hoc in ultimum, et ex illis in suo ordine in inferna quae subjacent. Mundus spirituum est medius, et recipit influxum tam e caelis quam ex infernis, quisque ibi secundum statum suae vitae.
[3] Sed illa ordinatio caelorum et infernorum mutationes subiit ab uno judicio ad alterum, per id, quod homines qui e terris alluerunt, ex quibus caeli et inferna, diversis affectionibus fuerint, quidam spirituales seu interni minus et magis, quidam naturales seu externi minus et magis. Et quia Dominus nemini malum facit, sed omnibus bonum, ideo permisit ut illi qui moralem et quasi spiritualem vitam in externis ex more et assuetudine in mundo egerunt, utcunque interius fuerunt conjuncti cum inferno, sibi in mundo spirituum formarent instar caeli variis in locis; et tunc ordinationes caelorum supra illos, et infernorum infra illos, dispositae sunt ut interiora illorum, per quae conjuncti fuerunt inferno, quantum possibile fuit, clausa tenerentur, et exteriora, per quae conjuncti fuerunt ultimo caelo, aperta: et tunc provisum fuit ne superiores caeli immediate influerent, nam per influxum immediatum aperirentur interiora illorum, quae infernalia, et clauderentur exteriora quae sicut spiritualia apparuerunt; influxus enim caelorum superiorum est in interiora, quae propria spirituum sunt, et non in exteriora, quae non propria illorum sunt.
[4] Quando autem tales quasi caeli in tantum multiplicati sunt, et inde influxus ex infernis praevalere coepit super influxum e caelis, et per id caelum ultimum, quod cum illis conjunctum fuit, incepit labefactari, tunc imminuit ultimum judicium, et per vices facta est separatio malorum a bonis in (1)novis illis quasi caelis, et hoc per influxum immediatum e caelis superioribus; et per illum influxum aperta sunt illorum interiora, quae fuerunt infernalia, et clausa exteriora quae fuerunt sicut spiritualia, ut supra dictum est. Ex his nunc patet unde erat quod apparuerit "templum" et "arca in templo;" per quae significatur Divinum Verum, quo illustrati fuerunt caeli superiores, e quibus influxus fieret in inferiora ubi erant mali: ex hoc influxu factum est quod in inferioribus, ubi mali, visa sint "fulgura," auditae sint "voces et tonitrua," tum quod facti "terrae motus," et depluerit "grando." Influxus e caelis, hoc est, per caelos a Domino, non est nisi amoris boni et affectionis veri, sed vertitur ille apud malos in talia quae correspondent illorum malis et inde falsis, ita quae correspondent illorum amori mali et affectioni falsi; et quia conflictus et turbae cogitationum et ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris ecclesiae, in quibus fuerunt, correspondent "fulguribus," "vocibus," et "tonitribus," ideo haec sunt per quae significantur illa: hic enim agitur de statu caeli, qualis futurus est proxime ante ultimum judicium. Quod conflictus et turbae cogitationum et ratiocinationes ex malis et falsis de bonis et veris ecclesiae existant apud illos qui interius mali sunt, et exterius apparent boni, postquam aperta sunt illorum interiora et clausa exteriora, est ex conflictu interiorum illorum cum exterioribus in primo statu separationis; sed ut primum exteriora prorsus clausa sunt, ac illi relicti sunt suis interioribus, tunc cessat conflictus; sunt enim tunc plane in amore sui mali et in affectione sui falsi, et inde in suae vitae jucundo; quare tunc se dejiciunt in infernum ad sui similes, quod fit die ultimi judicii.