Apocalypse Explained (Tansley) n. 700

Previous Number Next Number See English 

700. "Et visa est arca foederis lpsius in templo lpsius." --Quod significet Divinum Verum, per quod conjunctio est cum Domino, constat ex significatione "arcae foederis," quod sit Divinum Verum procede1is a Domino (de qua sequitur). Quod "arca foederis" visa sit, erat quia apparuit "templum;" et in medio Templi Hierosolymae fuit arca, in qua repositae fuerunt binae tabulae Legis, per quas in universali sensu significabatur Divinum Verum procedens a Domino, ita Ipse Dominus, qui est Divinum Verum in caelis, ex quo etiam Dominus vocatur Verbum apud Johannem (cap. i. 1, 2, 14). Quod "arca" hoc significet, erat quia Tentorium conventus repraesentabat tres caelos; atrium ejus ultimum seu primum caelum; ipsum Tentorium usque ad velum, ubi erant mensa pro panibus, altare suffitus et candelabrum, repraesentabat medium seu secundum caelum; et arca quae erat intra velum, super qua erat propitiatorium cum cherubis, repraesentabat intimum seu tertium caelum; et ipsa Lex, quae erat in arca, repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum seu Verbum: et quia conjunctio cum Domino est per Verbum, ideo arca illa vocabatur "arca foederis;" "foedus" enim significat conjunctionem. (Quod Tentorium seu Tabernaculum repraesentaverit formam caeli, et quod una cum atrio repraesentaverit tres caelos, et quod sanctum sanctorum, quod erat intimum, ubi arca, in qua tabulae Legis, repraesentaverit tertium seu intimum caelum, et quod Lex seu Testimonium Ipsum Dominum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3478, 9457, 9481, 9485. Et quod "tabernaculum" aeque ac "templum" in supremo sensu significaverit Dominum, in sensu respectivo caelum et ecclesiam, et inde sanctum cultus etiam ibi, n. 9457, 9481, 10242, 10245, (1)10304, 10545. Quod "foedus" in Verbo significet conjunctionem; et quod omnia ecclesiae tam interna quam externa sint signa foederis, et quod dicantur "foedus" quia per illa conjunctio, etiam in Arcanis Caelestibus, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037, 6804, 8767, 8778, 9396, 9416, 10632. Quod inde Lex promulgata in Monte Sinai dicta sit "foedus," et arca in qua illa Lex, "arca foederis," etiam ibi, n. 6804, 9416.)

[2] Quod arca cum foedere seu cum Testimonio incluso, significet Dominum quoad Divinum caeleste, quod est Divinum Verum in intimo seu tertio caelo, constare potest ex illis quae de arca dicuntur in Verbo: --Ut apud Mosen, "Facient Mihi sanctuarium, ut habitem in medio eorum, juxta omne quod Ego monstravi tibi, formam Habitaculi:.... imprimis facient arcam ex lignis schittim,....et obduces eam auro puro, intus et foris obduces eam: et facies ei limbum auri....; quatuor annulos auri" pro vectibus;....et dabis in arcam Testimonium quod dabo tibi: et facies propitiatorium ex auro puro,....et facies duos cherubos ex auro, solidum facies eos....ex propitiatorio,....ita ut cherubi expandant alas.., et obtegant alis suis propitiatorium, et facies eorum.... versus propitiatorium:....et in arcam dabis Testimonium,....et conveniam te ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter duos cherubos, qui super arca Testimonii, omne quod praecepturus tibi ad filios Israelis" (Exod. xxv. 8-22). "Facies velum ex hyacinthino et purpura et coccineo dibapho et xylino intertexto....cum cherubis: dabis illud super quatuor columnas ex schittim obductas auro;....et dabis velum sub ansulas, et inferes eo intra velum arcam Testimonii, ita ut velum discrimen faciat vobis inter sanctum et inter sanctum sanctorum; et dabis velum ante arcam..in sancto sanctorum" (Exod xxvi. 31-34):

supra dictum est quod Tentorium, ubi arca, candelabrum, mensa pro panibus, et altare pro suffitu, una cum atrio, repraesentaverit tres caelos, et quod locus intra velum, ubi erat arca in qua Lex seu Testimonium, repraesentaverit tertium caelum; quod is locus repraesentaverit id caelum, fuit quia ibi erat Lex, per quam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum seu quoad Verbum, nam "Lex" illa in lato sensu id Significat, ac Divinum Verum procedens a Domino format caelos. Hoc recipitur valde pure ab angelis tertii caeli, quia in conjunctione cum Domino sunt per amorem in Ipsum; sunt enim omnes angeli in illo caelo in amore in Dominum; quapropter vident Divinum Verum in se sicut insitum, tametsi continue influit a Domino; inde est quod id caelum prae reliquis caelis, qui inferiores sunt, dicatur in Domino esse, quia in Divino quod procedit ab Ipso.

[3] Hoc caelum repraesentatum est per arcam in qua Lex, hoc est, Dominus: inde erat quod arca esset obducta auro intus et foris, et quod propitiatorium esset supra arcam, et super propitiatorio et ex illo duo cherubi qui fuerunt ex puro auro; "aurum" enim ex correspondentia significat bonum amoris, in quo sunt angeli tertii caeli; per "propitiatorium" significabatur auditio et receptio omnium cultus qui ex bono amoris a Domino, et per "cherubos" significabatur providentia Domini ac tutela, ne adeatur nisi quam per bonum amoris; et id caelum cum angelis ibi tutatur, ne aliquid ad Ipsum Dominum elevetur nisi quod ex bono amoris in Ipsum ab Ipso procedit: omnis enim cultus Dei transit per caelos usque ad Dominum, ac in via purificatur, usque dum elevatur ad tertium caelum, ac ibi (1)aditur et recipitur a Domino; reliqua, quae impura sunt, in via absterguntur: inde est quod cherubi ex auro super propitiatorio, quod super arca, positi fuerint: et inde est quod ille locus dictus fuerit "sanctuarium," et quoque "sanctum sanctorum," et quod discriminatum fuerit ab exteriore parte Tabernaculi per velum.

[4] Quod Tentorium una cum atrio repraesentaverit tres caelos, constare etiam ex eo potest, quod omnia quae apud filios Israelis instituta erant, repraesentativa caelestium fuerint; nam ipsa ecclesia fuit ecclesia repraesentativa; ita imprimis Tabernaculum una cum altari fuit sanctissimum cultus, super altari enim peragebatur cultus per holocausta et sacrificia, et in Tabernaculo per suffitiones, perque lucernas quae ibi cottidie accendebantur, et per panes qui etiam super mensa cottidie ordinabantur; haec omnia repraesentabant omnem cultum in caelo et in ecclesia, et ipsum Tentorium cum arca ipsos caelos: inde erat quod Tabernaculum illud vocaretur "Habitaculum Jehovae Dei," sicut vocatur ipsum caelum. Quod repraesentati sint caeli per Tabernaculum, etiam constare potest ex eo, quod forma ejus monstrata sit Mosi a Domino super Monte Sinai; et quod monstratur in forma a Domino, hoc repraesentat vel caelum vel illa quae caeli sunt. Quod forma Tabernaculi monstrata sit Mosi super Monte Sinai, constat ex his quae dicta sunt Mosi, "Faciant Mihi sanctuarium, ut habitem in medio eorum, juxta omne quod monstravi tibi, formam habitaculi;" et postea, "Vide et fac in forma eorum quam videre factus es in monte" (Exod. xxv. 8, 9, 40):

inde est quod dicatur "sanctuarium," et dicatur "ut habitem in medio eorum." Quod in specie concernit arcam, quid nempe illa, tum "propitiatorium" super ea, ut et "cherubi" super propitiatorio, significant, tum quid "limbus aureus" circum arcam, quidve "quatuor annuli pro vectibus," tum quid "velum," "ansulae," cum reliquis ibi, (1)significant, in Arcanis Caelestibus (a n. (2)9484 ad 9577, 9670 ad 9680) videatur explicata.

[5] Ipsa sanctitas totius Tabernaculi fuit ex Testimonio, hoc est, ex duabus tabulis lapidum quibus Lex inscripta fuit, ex causa quia "Lex" significabat Dominum quoad Divinum Verum, et inde quoad Verbum, nam hoc est Divinum Verum. Quod Dominus sit Verbum, constat apud Johannem, ubi dicitur, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,....et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos" (cap. i. 1, 2, 14). Quod Lex, quae vocatur et "Testimonium" et "Foedus," data fuerit in arcam, et similiter Liber a Mose scriptus, constat ex his apud illum, "Dabis in arcam Testimonium quod dabo tibi" (Exod xxv. 16; cap. xl. 20);

"Posui tabulas" Legis "in arca quam feceram, ut essent ibi, quemadmodum praeceperat mihi Jehovah" (Deutr. x. 5):

et de Libro Legis a Mose scripto, "Cum absolvit Moses scribere verba Legis hujus super librum usque dum consummavit ea, praecepit Moses Levitis portantibus arcam," ....ut acciperent Librum Legis, et ponerent a latere arcae foederis, ut sit ibi in testem (Deutr. xxxi. [24,] 25, 26):

ex quo patet quod intus in arca non fuerint nisi quam duae tabulae lapidum, quibus inscripta fuit Lex, et quod a latere ejus esset Liber Mosis. Quod non nisi quam binae tabulae foederis fuerint in arca, constat ex Libro Primo Regum, "Non in arca nisi duae tabulae lapidum, quas reposuit ibi Moses in Chorebo, foedus quod pepigit Jehovah cum filiis Israelis" (viii. 9). Quod Liber Mosis qui a latere arcae repositus fuerat, postea exemptus et conservatus sit in Templo, constare potest ex eo, quod Chilkia sacerdos magnus invenerit Librum Legis in domo Jehovae, et dederit Schaphani, qui dixit id (3)ad regem, et legit eum coram rege (2 Reg. xxii. 8-11).

[6] Quod per arcam repraesentatus sit Dominus quoad Divinum Verum, et inde significatum Divinum Verum quod a Domino, ita Verbum, etiam constare potest ex eo, quod inde locutus sit Dominus cum Mose; nam dicitur, "In arcam dabis Testimonium et conveniam te ibi, et loquar tecum ab inter duos cherubos qui super arca Testimonii, omne quod praecepturus sum tibi ad filios Israelis" (Exod. xxv. 21, 22);

et alibi, "Quando ingressus est Moses in Tentorium conventus, ut loqueretur cum Ipso, audivit vocem loquentis ad illum desuper propitiatorio, quod super arca Testimonii, ab inter duos cherubos; ita locutus est ad illum" (Num. vii. 89):

quod Dominus inde locutus sit ad Mosen, erat quia Lex erat ibi; et per "Legem" illam in sensu lato significatur Dominus quoad Verbum, et Dominus ex Verbo loquitur cum homine; quod "desuper propitiatorio inter duos cherubos," erat quia per "propitiatorium" significatur remotio falsitatum ex amoribus malis, et tunc receptio et auditio, et per "cherubos" tutela ne adeatur nisi quam per bonum amoris.

[7] Quoniam Dominus in caelo et in ecclesia est Divinum Verum seu Verbum, et hoc intelligitur per "Legem" inclusam arcae, et quia praesentia Domini est in Lege seu Verbo, ideo ubi fuit arca ibi fuit Jehovah seu Dominus, ut constare potest ex his apud Mosen, "Dixit Moses" ad (1)Chobabum, "Ne quaeso relinque nos, quia novisti quomodo castrametandum nobis est in deserto, unde eris nobis [pro] oculis, et fiet quando iveris nobiscum, et fiet bonum illud quo benefaciet Jehovah nobis, benefaciemus etiam Tibi. Et profecti sunt a Monte Jehovae itinere trium dierum, et arca foederis Jehovae proficiscens coram illis itinere trium dierum ad investigandum illis requiem; et nubes Jehovae super illis interdiu, cum proficiscebantur e castris. Quando proficiscebatur arca, dixit Moses, Surge, Jehovah, ut (2)dispergantur inimici tui, et fugiant osores tui a coram faciebus tuis: et quando quiescebat illa, dixit, Redi, Jehovah, myriades chiliadum Israelis" (Num. x. 31-36):

ex singulis his patet quod Jehovah seu Dominus ibi intelligatur per "arcam," propter praesentiam Ipsius in Lege quae in arca, ita propter praesentiam Ipsius in Verbo. Quia Dominus ibi intelligitur per "Legem," et inde per arcam," dixit Moses, "Surge, Jehovah, ut dispergantur inimici tui, et fugiant osores tui a coram faciebus tuis;" et cum quiescebat, dixit, "Redi, Jehovah, myriades chiliadum Israelis:" sed eadem illa verba involvunt adhuc interiora, nempe quod Dominus per Divinum suum Verum ducat homines ac tutetur illos contra falsa et mala quae ab inferno, imprimis in tentationibus, quae in specie significantur per "profectiones filiorum Israelis in deserto quadraginta annis:" quod ducat illos continue per Divinum suum Verum, significatur per quod "arca foederis Jehovae profecta sit coram illis itinere trium dierum ad investigandum illis requiem;" per "arcam Jehovae" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, per "proficisci itinere trium dierum" intelligitur auspicium et ductus a principio ad finem;

[8] et per "investigationem" significatur salvatio quae finis: tutatio autem a falsis et malis quae ab inferno, significatur per "nubem Jehovae super illis interdiu;" tum per verba Mosis cum proficiscebatur arca, "Surge, Jehovah, ut dispergantur inimici tui, et fugiant osores tui a coram faciebus tuis;" per "nubem Jehovae interdiu" significatur etiam tutela per Divinum Verum in ultimis quale est Verbum in sensu litterae; Dominus enim per hoc adiri etiam potest a malis, ac tutatur interiora Verbi, quae sunt caelestia et spiritualia; (quod "nubes" illud Verbi significet, videatur supra, n. 594:) per "inimicos et osores" significantur falsa et mala quae ab inferno (per "inimicos" falsa, et per "osores" mala); ita quoque significantur inferna quoad illa: vera ex bono, quae post tentationes homini implantata sunt, significantur per "Quando quiescebat arca, dixit Moses, Redi, Jehovah, (1)myriades chiliadum Israelis;" "quiescentia arcae" significabat statum post tentationes, quando mala et falsa remota sunt; per "redire" significatur praesentia Domini tunc, nam in tentationibus apparet Dominus sicut absens; et per "myriades chiliadum Israelis" significantur vera ex bono implantata, ex quibus ecclesia. (Quod "myriades" dicantur de veris, ac "chiliades" de bonis, videatur supra, n. 336.)

[9] Similia significantur per haec apud Davidem, "Ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula lpsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius. Surge, Jehovah, ad requiem tuam, Tu et arca fortitudinis tuae: sacerdotes tui induantur justitia, et sancti tui jubilent" (Ps. cxxxii. 6-9):

agitur in eo psalmo manifeste de Domino, qui etiam ibi intelligitur per "Davidem," ut constare potest ex eo quod dicatur, "Invenimus Ipsum in Ephrata, et in agris silvae;" tum quod "incurvarent se scabello pedum Ipsius;" "Ephratah" est Bethlechem ubi Dominus natus est, et per "Ephratam" significatur Verbum quoad sensum ejus naturalem, ac per "Bethlechem" Verbum quoad sensum ejus spiritualem, ac ibi voluit nasci quia Dominus est Verbum; per "agros silvae" significantur illa quae sensus naturalis Verbi sunt, ita quae sensus litterae; sensus spiritualis Verbi etiam significatur per "habitacula Ipsius," et inde etiam caelum, quia caelum in illo sensu est; ac per "scabellum pedum," cui se incurvabunt, significatur sensus naturalis Verbi, et inde etiam ecclesia in terris, quia haec in illo sensu est; (quod "scabellum pedum" Domini sit ecclesia in terris, videatur supra, n. 606:)

[10] per "requiem," ad quam surgeret Jehovah, significatur unitio Divini ac Humani in Domino, ac conjunctio Ipsius cum caelo et ecclesia; et quia Domino quies et pax, et quoque illis qui in caelo et in ecclesia sunt, quando subjugavit inferna ac disposuit omnia ibi et in caelis in ordinem, dicitur, "Surge, Tu et arca fortitudinis tuae;" per "Tu" intelligitur Ipse Dominus, et per "arcam fortitudinis tuae" intelligitur Divinum Verum procedens ab Ipso, nam per hoc est Domino Divina potentia: per "sacerdotes" qui induentur justitia, et per "sanctos" qui jubilabunt, significantur similia quae per "chiliades et myriades Israelis," per "sacerdotes" illi qui in bono sunt, et per "sanctos" qui in veris, ita abstracte bona et vera caeli et ecclesiae. (Quod per "sacerdotes" in sensu abstracto significentur bona ecclesiae, videatur supra, n. 31 [b] fin.; et quod per "sanctos" in illo sensu vera ecclesiae, etiam supra, n. 204, (1)325 [a]; plura ex illo psalmo videantur supra, n. 684 [c].)

[11] Quoniam "arca," ex Lege quae in ea significabat Dominum quoad Divinum Verum, et quia omnipotentia est Domino ex Divino Bono per Divinum Verum, inde per arcam facta sunt miracula: ut quod per illam aquae Jordanis discissae sint, ut transirent filii Israelis in sicco; quod murus urbis Jerichuntis conciderit; quod Dago, deus Aschdodaeorum, deciderit coram illa, quodque Aschdodaei, Gittitae, Ekronitae, et Bethschemitae percussi fuerint plagis propter illam; quod Usa, quia tetigit illam, mortuus sit; quod ObedEdom, in cujus domum introducta est, benedictus sit: et quoniam historica illa involvunt arcana, quae per sensum illorum spiritualem unice patent, velim etiam illa explicare, ob finem ut sciatur quid arca in stricto et in lato sensu (2)significat. Primum, De aquis Jordanis discissis ut transirent filii Israelis in sicco; apud Joschuam, Joschua et omnes filii Israelis "venerunt ad Jordanem usque; et a fine trium dierum....praecipiebat..Joschua, dicendo, Quum videritis arcam foederis Jehovae..., et sacerdotes Levitas portantes illam, vos etiam proficiscemini e loco vestro, et ibitis post eam; sed spatium erit inter vos et inter eam quasi bis mille ulnarum; non appropinquabitis ad eam."....Et sacerdotes "sustulerunt arcam foederis, et iverunt coram populo;" et dixit Joschua, "Quum veneritis usque ad extremitatem aquarum Jordanis, in Jordane subsistetis." Et dixit ad populum, "Ecce arca foederis Domini totius terrae, transiens coram vobis in Jordanem, et sumite vobis duodecim viros de tribubus Israelis;....et quando quieverint plantae pedum sacerdotum portantium arcam Jehovae Domini totius terrae in aquis Jordanis, aquae Jordanis exscindentur, et aquae descendentes desuper consistent cumulo uno: et factum est, cum" sacerdotes "venerunt ad Jordanem, et pedes sacerdotum portantium arcam intincti essent in extremitate aquarum, et Jordan plenus erat, ut esse solebat...omnibus diebus messis, steterunt aquae descendentes desuper cumulo uno, elongando se valde ab Adam urbe,....et descendentes super mare planitiei, mare salis, consumptae excisae sunt, ita ut populus transire posset versus Jerichuntem. Et steterunt sacerdotes....in sicco in medio Jordanis,....et universus" populus "transivit in sicco. ....Dein dixit Jehovah ad Joschuam, Accipite vobis... duodecim viros, unum..de tribu, et....tollite e medio Jordanis de statione pedum sacerdotum duodecim lapides, quos transferetis vobiscum, et relinquetis in loco pernoctationis....: fecerunt sic filii Israelis, et sustulerunt duodecim lapides e medio Jordanis....juxta numerum tribuum Israelis, et transtulerunt eos in locum pernoctationis. ....Tunc postquam absolvit universus populus transire, transibat arca Jehovae et sacerdotes et factum est cum ascenderint sacerdotes,....et avellerentur plantae pedum" illorum..., "redierunt aquae Jordanis in locum suum. ....Et Joschua duodecim lapides, quos sumpserunt ex Jordane, erexit in Gilgale" (Jos. iii. 1-17; cap. iv. 1-20). Omnia historica Verbi, aeque ac prophetica ejus, continent sensum spiritualem, in quo non agitur de filiis Israelis et de gentibus ac populis, sed de ecclesia et de ejus instauratione et progressione; nam hoc spirituale Verbi est, et historicum est naturale continens spirituale. Inde quoque omnia miracula quae in Verbo describuntur, ut miracula in Aegypto et postea in terra Canaane facta, involvunt talia quae caeli et ecclesiae sunt; per id etiam miracula illa sunt Divina.

[12] Per hoc miraculum significatur introductio fidelium in ecclesiam, et per ecclesiam in caelum. Per "filios Israelis" ibi in sensu spirituali intelliguntur fideles, qui postquam tentationes passi sunt, quae significantur per "errores illorum in deserto," introducuntur in ecclesiam; per "terram" enim "Canaanem," in quam filii Israelis introducti sunt, significatur ecclesia; et per "Jordanem" significatur primus ingressus in illam; et per "aquas Jordanis" significantur vera introducentia, quae vera sunt qualia vera sensus litteralis Verbi; nam illa etiam primum introducunt: ibi autem per "Jordanem" et ejus aquas significantur falsa mali quae ferunt ad infernum, ex causa quia terra Canaan tunc oppleta fuit gentibus idololatris, per quas significantur omnis generis mala et falsa, quae faciunt infernum; ob quam causam etiam expellendae erant, ut locus daretur instaurandae ecclesiae: et quia "aquae Jordanis" nunc falsa mali significabant, ideo discissae sunt et remotae, ut daretur filiis Israelis, per quos repraesentaretur ecclesia, transitus.

[13] Nunc quoniam Dominus solus removet et dissipat falsa mali quae ab inferno, et per Divina sua vera introducit fideles in ecclesiam et in caelum, et quia per arcam et Legem ei inclusam repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, ideo jussum est ut arca praeiret populo, et sic duceret illum. Quare factum est, quod, "ut primum sacerdotes portantes arcam intingerent pedes in aquis Jordanis, aquae illae discinderentur et descenderent, ac populus in sicco transiret," et quod, postquam hoc factum est, aquae redirent: at tunc eaedem illae aquae significabant vera introducentia; erat enim Jordanes primus terminus terrae Canaanis, per quam, postquam filii Israelis in illam ingressi sunt, repraesentabatur ecclesia, et per illum fluvium introductio in illam.

[14] Quoniam per "aquas Jordanis" significabantur vera introducentia, ideo etiam mandatum est ut ex medio ejus tollerent duodecim lapides, et illos transferrent in primum locum ubi pernoctarent; et hoc quia "lapides" significant vera, et "duodecim lapides secundum numerum tribuum Israelis" significabant vera ecclesiae. Quod "Joschua erexerit illos lapides in Gilgale ab oriente Jerichuntis," erat quia "Gilgal" significabat doctrinam veri naturalis inservientis pro introductione in ecclesiam. Ex his paucis patet quid caeli et ecclesiae per id miraculum repraesentatum est, et quod arca ex Lege in illa significaverit Dominum quoad Divinum Verum; quare etiam vocatur "Arca foederis Domini totius terrae," ex conjunctione cum Domino per Divinum Verum, nam per illud est conjunctio, quae significatur per "foedus;" et illud est quod facit caelum et ecclesiam, quae in specie per "totam terram" significantur, immo per quod "omnia facta et creata sunt" secundum Domini verba (Apud Johannem, cap. i. 1-3,10; et apud Davidem, Ps. xxxiii. 6); per "Verbum" ibi intelligitur Divinum Verum.

[15] Secundum Miraculum, quod per arcam factum est, erat delapsus muri Jerichuntis, quod ita describitur apud Joschuam, Urbs "Jericho erat clausa;.... et dixit Jehovah ad Joschuam,..Dedi in manum tuam Jerichuntem et regem ejus, et fortes robore: circumibitis urbem omnes viri belli...vice una in die in sex diebus: et septem sacerdotes portabunt septem buccinas jubilantium coram arca: sed die septimo circumibitis urbem septem vicibus, et sacerdotes clangent buccinis;....et tunc vociferabitur populus vociferatione magna, et cadet murus urbis subter se, et ascendet populus"....Dein Joschua circumire fecit urbem primo die una vice, sicut dictum est, post quam circumitionem redierunt in castra et pernoctarunt in castris; postridie similiter, "et septem sacerdotes portantes septem buccinas jubilantium ante arcam Jehovae, incedentes eundo et clanxerunt buccinis, ante quos vir belli incedens, et quoque claudens agmen incedens post arcam.., eundo et clangendo buccinis;....sic fecerunt sex diebus;....et septimo....circumiverunt urbem septem vicibus; et vice septima....populus vociferabatur;....et cum audiret" hoc "populus, tunc murus urbis concidit sub se, et ascendit populus in urbem,....et devotioni dedit omnia quae in urbe a mare usque ad feminam, a puero usque ad senem;....et urbem combusserunt igne, et omnia quae in illa; tantummodo argentum et aurum, et vasa aeris et ferri dederunt in thesaurum domus Jehovae. Et adjuravit Joschua, dicendo, Maledictus vir contra Jehovam, qui surget et aedificabit urbem hanc..; pro suo primogenito fundabit eam, et pro minimo statuet valvas ejus" (Jos. vi. 1-26). Nemo scire potest Divinum quod huic miraculo inest, nisi sciat quid in terra Canaane significabat "urbs Jericho" quae combusta, quid "murus ejus" qui concidit, quid "habitatores" qui devotioni dati sunt, tum quid "aurum," "argentum," "vasa aeris et ferri," quae data in thesaurum domus Jehovae; insuper quid "clangere buccinis" et "vociferari," ut et quid "circumire sex diebus, et septies septimo die." Per "urbem Jericho" significatur instructio in cognitionibus boni et veri, per quas homo introducitur in ecclesiam; nam Jericho erat urbs non procul a Jordane, per quem fluvium significatur introductio in ecclesiam (ut supra dictum est); omnia enim loca in terra Canaane significativa caelestium et spiritualium, quae sunt ecclesiae, fuerunt, et hoc ab antiquissimis temporibus; et quia filii Israelis repraesentaturi erant ecclesiam, et Verbum apud illos conscriberetur, in quo loca illa nominanda erant, et significarent talia quae caeli et ecclesiae sunt, ideo filii Israelis illuc introducti sunt; [et inde fuit] quod "Jordanes fluvius" significaret introductionem illam, et "Jericho" instructionem: et quia "Jericho" significabat instructionem, etiam significabat bonum vitae, quia nemo instrui potest in veris doctrinae nisi qui in bono vitae est: sed cum terra Canaan possessa fuit a gentibus idololatris, significatio locorum et urbium in illa terra mutata est in contrarium, et inde tunc "Jericho" significabat profanationem veri et boni: ex his sequitur quod ipsa "urbs" significaverit doctrinam falsi et mali, quae pervertit vera et bona ecclesiae et profanavit illa, quod "murus" ejus falsa mali tutantia illam, et quod "habitatores" significaverint profanos; et quia omne profanum est ex amore infernali post agnitionem veri et boni, ideo urbs illa igne combusta est, habitatores ejus devotioni dati sunt, et murus ejus concidit; "ignis" enim significat amorem infernalem, "devotio" deletionem totalem, et "concidentia muri" nudationem pro omni malo et falso:

[16] per "sacerdotes clangentes buccinis" significabatur praedicatio Divini Veri a Divino Bono; per "vociferationem et acclamationem populi" significabatur consensus et confirmatio; per "circumitionem urbis" significabatur lustratio falsi et mali et ejus dissipatio per influxum Divini Veri a Domino, qui influxus significabatur per "circumlationem arcae:" quod "sacerdotes numero septem essent," et quod "circumiretur urbs septem diebus, ac septies septimo die," significabat sanctum et sanctam praedicationem Divini Veri, nam "septem" significant sanctum et in opposito sensu profanum; quare quia sanctum ab una parte erat et profanum ab altera, "septem erant sacerdotes" cum "Septem buccinis," et "septies circumibatur urbs."

[17] Quod aurum, argentum, vasa aeris et ferri, data sint in thesaurum domus Jehovae," erat quia significabant cognitiones veri et boni spiritualis et naturalis; "aurum et argentum" cognitiones veri et boni spiritualis, ac "vasa aeris et ferri" cognitiones veri et boni naturalis, quae apud illos qui profanant vertuntur in dira falsa et mala; sed quia usque sunt cognitiones, tametsi applicatae ad mala, inserviunt usui apud bonos per applicationem ad bona; ideo illa "data sunt in thesaurum domus Jehovae." Hoc etiam est quod intelligitur per "minas" quae (1)auferrentur malis et darentur bonis, tum per "injustum mammona;" ut et per "aurum, argentum et vestes," quae filii Israelis abstulerunt Aegyptiis, et dein impenderunt Tabernaculo; et quoque per "aurum et argentum," quae David ex spoliis hostium congessit, et reliquit Salomoni ad aedificandum Templum.

[18] Quod "maledictus esset qui reaedificaret Jerichuntem," et quod "fundaret illam pro suo primogenito, et poneret valvas pro suo minimo," significabat profanationem Divini Veri a primo ejus ad ultimum, si alibi repraesentaretur instructio in eo quam in Hierosolyma, per quam significaretur ecclesia quoad doctrinam veri et boni, et quoad instructionem ex Verbo: quod illa profanatio facta sit sub rege Achabo a Chielo Bethelita, legitur in Libro Primo Regum (cap. xvi. 34); de quo rege dicitur quod malum fecerit in oculis Jehovae prae omnibus regibus Israelis (vers. 30, 33, ibi). Ex miraculo illo per arcam facto, etiam constare potest quod per eam, ex Lege in ea, repraesentatus sit Dominus quoad Divinum Verum, et inde per illam significatum sit Divinum Verum procedens a Domino.

[19] Tertium Miraculum, quod Dagon deus Aschdodaeorum deciderit coram arca, et quod Aschdodaei, Gittitae, Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint plagis propter illam, describitur ita in Libro Primo Samuelis, "Exivit Israel contra Philisthaeos in bellum,....et percussus est Israel coram Philisthaeis....ad quatuor millia virorum;....quare dixerunt seniores, Recipiamus ad nos e Schilunte arcam foederis Jehovae, et veniat in medio nostrorum, et liberet nos e manu hostium [nostrorum]:....et deportarunt [inde] arcam foederis Jehovae Zebaoth sedentis super cherubis; et cum arca duo filii Eli.....Et factum est cum veniret arca ad castra, acclamaret totus Israel acclamatione magna....; audiverunt Philisthaei....,et cognoverunt quod arca Jehovae venisset ad castra, ac timuerunt sibi.., dicentes, Venit Deus ad castra;....vae nobis, quis liberabit nos e manu deorum magnificorum horum? Hi dii qui percusserunt Aegyptios omni plaga...; sed fortes vos praestate, et estote in viros, Philisthaei, ne serviatis Hebraeis.....Et pugnarunt Philisthaei et percussus est Israel. ...clade magna....ad triginta millia peditum, et arca Dei capta est, et ambo filii Eli mortui.....Ac Philisthaei sumpserunt arcam.., et deduxerunt eam...Aschdodum,....in aedem Dagonis, et posuerunt eam juxta Dagonem. Cum mane surgerent Aschdodaei, ecce Dagon jacebat super faciebus suis in terra ante arcam Jehovae,....et reposuerunt" Dagonem....; sed cum mane surgerent...., Dagon jacebat super faciebus suis in terra ante arcam.., et simul caput Dagonis, et duae volae manuum ejus abscissae super limine. ....Et gravis facta est manus Jehovae super Aschdodaeos,....et percussit eos haemorrhoidibus, Aschdodum et terminos ejus:....tunc dixerunt Aschdodaei, Non manebit arca..Israelis apud nos:....quare dixerunt satrapae Philisthaeorum,....Ad Gath transferatur arca Dei Israelis," et transtulerunt illam ad Gath: "sed facta est manus Jehovae in urbe,....et percussit viros urbis a minimo usque ad maximum, dum obturatae sunt illis haemorrhoides: quare miserunt arcam Dei Ekronem;....sed clamaverunt Ekronitae," quod occidet eos;...."et viri qui non mortui sunt, percussi sunt haemorrhoidibus;"....quare dixerunt satrapae, quod remitterent arcam in locum suum....."Cum manserat arca..in agro Philisthaeorum septem mensibus, vocarunt Philisthaei sacerdotes et divinatores, dicendo, Quid faciemus arcae Jehovae?...quomodo dimittemus eam in locum suum? Et dixerunt,....Ne dimittite eam vacue, sed remittetis ei reatum, tunc sanabimini;....nempe ad numerum satraparum Philisthaeorum, quinque haemorrhoides auri et quinque mures auri, quia plaga una omnibus, et satrapis vestris; facietis imagines haemorrhoidum vestrarum, et imagines murium vestrorum qui vastarunt terram;....et facite plaustrum novum, et duas vaccas lactantes super quas non ascendit jugum, et alligate vaccas plaustro, et abducite filios earum domum,...ac ponite arcam Jehovae super plaustro, et vasa auri....ponite in capsa ad latus ejus....; et videte si via termini ascendat ad Bethschemesch:....et fecerunt ita. ....Tunc recta incesserunt vaccae in via super via Bethschemesch in tramite uno..., et boarunt;.... et satrapae Philisthaeorum [euntes] post eas:....et venit plaustrum in agrum Jehoschuae Bethschemitae, et stetit ibi, et ibi lapis magnus: tunc dissecuerunt ligna plaustri, et vaccas obtulerunt in holocaustum Jehovae. Et Levitae deposuerunt arcam Jehovae, et capsam...in qua vasa auri,..super lapide illo magno; et viri Bethschemitae obtulerunt holocausta et sacrificarunt sacrificia.... Jehovae:....sed percussi sunt Bethschemitae, quia viderunt arcam Jehovae,....ad quinquagies mille et septuaginta viros. ....Sed viri Kiriathjearim ascendere fecerunt arcam Jehovae, et introduxerunt eam in domum Abinadabi in Gibea et mansit ibi viginti annis. ....Tunc dixit Samuel...., Si toto corde vos revertimini ad Jehovam, removete deos alienigenae et Aschtharoth, et praeparate cor vestrum erga Jehovam, et servite Ipsi soli, tunc liberabit vos e manu Philisthaeorum" (cap. iv. 1-11; cap. v. 1-12; cap. vi. 1-21; et cap. vii. 1-3). Quod arca capta fuerit a Philisthaeis, et quod Philisthaei propter arcam in Aschdod, Gath et Ekrone, percussi fuerint haemorrhoidibus, et quod mures devastaverint terram eorum, et quod ibi et in Bethschemesh tot mortui sint, non sciri potest quid significant, nisi sciatur quid repraesentaverunt et inde significaverunt Philisthaei, et quid in specie Aschdodaei, Gittitae, Ekronitae, et Bethschemitae; tum quid significant "haemorrhoides," et quoque "mures," ut et "imagines eorum ex auro," et insuper quid "plaustrum novum," et "vaccae lactantes;" quod repraesentativa talium sint quae ecclesiae sunt, patet; nam quid alioqui foret quod Philisthaei percuterentur talibus plagis, et quod arca ita reduceretur

[20] Philisthaei repraesentarunt et inde significarunt illos qui nihili faciunt bonum amoris et charitatis, et inde nihili bonum vitae, ponendo omne religionis in scientia et cognitione; inde similes fuerunt illis hodie qui fidem solam, hoc est, fidem separatam a charitate, faciunt essentiale ecclesiae et essentiale salutis: inde erat quod vocati sint "praeputiati," nam "praeputiatus" significat expertem amoris spiritualis, ita boni; et quia illos intra ecclesiam referebant, ideo non fuerunt spirituales, sed mere naturales; nam qui bonum charitatis et vitae nihili facit, is fit mere naturalis, immo sensualis, et non amat nisi mundana; nec aliqua vera potest spiritualiter intelligere; vera quae naturaliter capit vel falsificat vel conspurcat; qui tales sunt, intelliguntur in Verbo per "Philisthaeos." Inde constare potest unde erat quod Philisthaei toties pugnaverint cum filiis Israelis, et quod nunc vicerint Philisthaei, et nunc filii Israelis. Vicerunt Philisthaei quando filii Israelis recesserunt a statutis et praeceptis, non faciendo illa; et vicerunt filii Israelis quando vixerunt secundum illa: vivere secundum praecepta et statuta erat illorum bonum amoris et bonum vitae. Quod filii Israelis nunc victi fuerint a Philisthaeis, fuit causa quia recesserunt a cultu Jehovae ad cultum aliorum deorum, et imprimis ad cultum Aschtharoth, ut constare potest ex verbis Samuelis ad illos (1 Sam. vii. 3); illa causa etiam fuit quod arca a Philisthaeis nunc capta fuerit.

[21] Dum scitur quod per Philisthaeos repraesentati sint et inde significati qui nihili faciunt bonum amoris, charitatis et vitae, sciri potest cur propter arcam percussi sint haemorrhoidibus, ac inde mortui, tum etiam cur mures devastarunt terram eorum; "haemorrhoides" enim significant verum conspurcatum malo vitae, quale est apud illos qui absque bono sunt; nam "sanguis" significat verum, et "sanies haemorrhoidum" verum conspurcatum, et "pars posterior," ubi haemorrhois, significat amorem naturalem, qui, apud illos qui non spirituales sunt, est amor mundi; ac "mures" significant falsa sensualis hominis, qui omnia ecclesiae, sicut mures agros et messes, et quoque olera sub terra, depascunt et consumunt: hae plagae illis fuerunt, quia tales fuerunt; qui enim absque bono sunt, illi vera conspurcant, et quoque omnia ecclesiae devastant. Quod haec facta sint propter arcam; erat quia "arca" significabat Divinum Verum quod procedit a Domino, et id non datur genuinum nisi apud illos qui in bono amoris et inde in bono vitae sunt; et cum Divinum Verum influit apud illos qui non in bono sunt, producit effectus qui correspondent falsis doctrinae et malis vitae eorum, similiter ac fit in mundo spirituali, cum Divinum Verum influit apud tales; tunc apparet conspurcatio veri et devastatio boni in similitudine haemorrhoidum et murium.

[22] Quod Dagon deus Aschdodaeorum, ex vicinia et praesentia arcae, dejectus sit in terram, et dein caput ejus ac volae manuum ejus conjectae sint super limen aedis ejus, erat quia "Dagon" significabat religiosum eorum, quod, quia erat absque spirituali bono, etiam erat absque omni intelligentia et absque omni potentia; "caput" enim significat intelligentiam, et "volae manuum" significant potentiam. Simile etiam fit in mundo spirituali, quando Divinum Verum influit e caelo apud tales; apparent enim tunc tanquam absque capite et absque volis manuum sint, quia absque intelligentia et potentia.

[23] Quod ex suasu sacerdotum et divinatorum fecerint imagines haemorrhoidum et murium ex auro, et illas posuerint ad latus arcae super plaustro novo, cui alligarunt duas vaccas lactantes, super quas non ascenderat jugum, erat causa quia "aurum" significat bonum amoris, quod sanat et purificat a falsis et malis quae per "haemorrhoides" et "mures" significantur; et quia "plaustrum" significat doctrinam veri naturalis, et "plaustrum novum illam illibatam et non a falsis mali illorum inquinatam; et "vacca lactans, super qua nondum fuerat jugum," bonum naturale nondum a falsis conspurcatum, nam "portare jugum" significat servire, hic falsis quae bonum conspurcant; et quia illa concordabant cum Divino Vero, quod per "arcam" significabatur, ideo repraesentativa illa adhibuerunt et applicuerunt, et postea Levitae illa obtulerunt in holocaustum, et id per ligna ex plaustro combusserunt.

[24] Quod arca cum donis deposita sit super lapide magno, juxta quam vaccae substiterunt, erat quia "lapis" significat Divinum Verum in ultimo ordinis. Quod sacerdotes et divinatores Philisthaeorum suaserint ut ita fieret, erat quia scientia correspondentiarum et repraesentationum fuit scientia communis eo tempore, erat enim theologia eorum, nota sacerdotibus et divinatoribus, qui erant eorum sapientes; sed quia plerique tunc mere naturales facti sunt, spectabant illa idololatrice colendo externa et non cogitando interna quae repraesentabantur. Ex his constare potest quid singula, quae supra ex Libro Samuelis allata sunt, in serie significant, et quod arca, ex Lege in illa, significet Divinum Verum procedens a Domino.

[25] Quarto, De binis miraculis per arcam, quod Usa mortuus sit, et quod ObedEdomus benedictus sit, ita memoratur in Libro Secundo Samuelis, "Surrexit et abivit David, et universus populus qui cum illo e Baale Jehudae ad ascendere faciendum inde arcam Dei, cujus invocatur nomen, Nomen Jehovae Zebaoth insidentis cherubis super illa, et vehi fecerunt arcam Dei super curru novo, et deportarunt eam e domo Abinadabi quae in Gibea, atque Usa et Achjo filii Abinadabi ducentes currum... ....Et David et universa domus Israelis ludentes coram Jehovah super omnis generis lignis abietum, et citharis, et cum nabliis, et cum tympanis, et cum dulciariis, et cum cymbalis. Et cum venerunt ad aream Nachonis, emisit Usa in arcam, et apprehendit eam, eo quod declinassent boves: et exarsit ira Jehovae contra Usam, et percussit eum Deus propter errorem, ut mortuus sit ibi apud arcam Dei; et doluit Davidi super eo,....et timuit David Jehovam in die illo, et dixit, Quomodo veniet ad me arca Jehovae? et non voluit David seponere apud se arcam Jehovae in urbe Davidis, sed declinavit eam in domum ObedEdomi Gittitae. Cum manserat arca Jehovae in domo" ejus "tribus mensibus, et benedixit Jehovah ObedEdomo et omni domui ejus, et hoc nuntiatum est regi Davidi,....et ivit David et ascendere fecit arcam Dei e domo ObedEdomi in urbem Davidis cum gaudio: et... quando progressi sunt portantes arcam Jehovae sex passus, sacrificavit bovem et saginatum; et David saltavit ex omnibus viribus coram Jehovah,...cinctus ephodo lini: et David et omnis domus Israelis ascendere facientes arcam Jehovae cum jubilo et cum sono buccinae et introduxerunt arcam Jehovae" in urbem Davidis, quae Zion, "et statuerunt eam in loco suo intra Tentorium, quod expanderat ei David" (vi. 1-17):

haec historica in sensu interno seu spirituali involvunt plura, quae exstare ad visum non possunt in sensu litterae, qui historicus: ut quid involvit quod arca deducta sit ex domo Abinadabi in domum ObedEdomi, et demum in urbem Davidis quae Zion; quod cum deduceretur luserint et clanxerint omnis generis instrumentis musicis, et quod ipse David saltaverit; tum quod arca deducta sit super curru novo, cui alligati fuerunt boves; ut et quod Usa filius Abinadabi mortuus sit, et quod ObedEdomus cum domo sua benedictus sit. Omnia illa, tametsi historica, in sinu suo recondunt talia quae caeli et ecclesiae sunt, similiter ac ipsa arca, quae, propter Legem in illa, repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum; quare vocatur "Arca Dei, cujus invocatur nomen, nomen Jehovae Zebaoth insidentis cherubis:" quod nunc deducta sit e domo Abinadabi, primum in domum ObedEdomi, et tandem in urbem Davidis quae Zion, involvit arcana, quae nemo scire potest nisi qui scit quid significavit "Gibea" et ibi "BaalJehudae," ubi fuit Abinadabus, et quid "Gath" ubi ObedEdomus, et tandem quid "Sion" ubi David. Omnes tractus cum urbibus in illis in terra Canaane fuerunt repraesentativi, sicut in mundo spirituali in regionibus ibi ac in urbibus earum. In qualibet regione et quoque in qualibet urbe in mundo spirituali, ad orientem et occidentem habitant qui in bono amoris sunt, ad orientem qui in bono amoris claro, et ad occidentem qui in bono amoris obscuro; ac ad meridiem et septentrionem ibi, habitant qui in luce veri sunt, ad meridiem qui. in luce veri clara, et ad septentrionem qui in luce veri obscura: similiter in terra, Canaane, in tractibus ejus et in urbibus tractuum; hi respective ad plagas correspondebant regionibus in mundo spirituali et urbibus regionum ibi; sed cum differentia, quod homines in terris quoad bonum amoris et quoad lucem veri in plagis suis non ita ordinari possint sicut spiritus et angeli in mundo spirituali; quare in terra Canaane ac in urbibus ejus ipsa loca repraesentabant, et non personae: quod ita fuerit, constare potest partitione ex terrae Canaanis in hereditates quae sorte contigerunt tribubus secundum repraesentationem ecclesiae earum; tum ex Hierosolyma et Zione, quod repraesentaverint ipsam ecclesiam, Hierosolyma illam quoad verum doctrinae, et Zion illam quoad bonum amoris. Si itaque sciretur quid ecclesiae et caeli significavit "Gibea" et ibi "BaalJehudae" ubi erat Abinadabus, et quid ecclesiae et caeli significavit "Gath" ubi ObedEdomus, sciri poterit quid significavit quod "arca deduceretur ab Abinadabo ad ObedEdomum, et demum in Zionem:"

[26] ex significatione illarum urbium constare potest quod per translationem arcae repraesentata sit progressio ecclesiae apud hominem, ab ultimo ad intimum ejus, sicut ab uno caelo in alterum usque ad supremum quod est tertium caelum. "BaalJehudae," ubi erat Abinadabus, significavit ultimum ecclesiae, quod vocatur naturale ejus; "Gibea" enim, ubi erat BaalJehudae, illud repraesentavit: "Gath" autem, ubi erat ObedEdomus, qui inde vocatur "Gittita," significavit spirituale ecclesiae, quam significationem induit postquam filii Israelis ceperunt urbes ab Ekrone usque ad Gath a Philisthaeis (1 Sam. vii. 13-15): "Zion" autem, ubi erat David, significavit intimum ecclesiae, quod vocatur caeleste ejus.

[27] Ex his patet quod "translatio arcae" significaverit progressionem ecclesiae apud hominem ab ultimo ejus ad intimum ejus, et hoc quia progressiones illae fiunt per Divinum Verum, quod significatum est per "arcam;" nam progreditur homo ecclesiae a naturali ad spirituale, et per hoc ad caeleste, (naturale est bonum vitae, spirituale est bonum charitatis erga proximum, et caeleste est bonum amoris in Dominum,) et hoc continue a Domino per Divinum Ipsius Verum: in simili progressione sunt bona trium caelorum; quare etiam ascensus per illos ordine etiam repraesentatus est.

[28] Quod cum deduceretur arca, luserint et clanxerint omnis generis instrumentis musicis, et quod David saltaverit, repraesentabat laetitiam et gaudium quae resultant ex affectione veri et boni a Domino per influxum Divini Veri, quod significabatur per "arcam;" instrumenta memorata, quibus luserunt in primo itinere a domo Abinadabi ad domum ObedEdomi, repraesentabant laetitiam animi ex affectione veri naturali et spirituali; ac saltatio Davidis, tum jubilum et sonus buccinae, repraesentabant gaudium cordis ex affectione boni spiritualis et caelestis. Quod harmoniae sonorum musicorum sint ex spirituali mundo, et significent affectiones et earum laetitias et gaudia, videatur supra (n. 323, 326); et quod "Zion" significet tertium caelum et inde intimum ecclesiae, etiam supra (n, 405 [b,e]).

[29] Quod arca deducta sit super curru novo, et quod ei alligati sint boves, repraesentabat et inde significabat doctrinam veri ex bono amoris, "currus" doctrinam veri, ac "boves" bonum amoris, utrumque in naturali homine; nam Divinum Verum, quod significatur per "arcam," subsistit et fundatur super doctrina veri naturalis quod ex bono; inde erat quod arca posita fuerit "Super curru, ante quem boves." (Quod "currus" significet doctrinam veri, videatur supra, n. 355 [a-e]; et quod "bos" bonum naturale, in Arcanis Caelestibus, n. 2180, 2566.)

[30] Quod Usa filius Abinadabi mortuus sit quia manu comprehendit arcam, erat quia "tangere manu" significat communicationem, quod fit cum Domino per bonum amoris; et tamen Usa non unctus fuit, sicut erant sacerdotes et Levitae, quibus per unctionem accessit repraesentatio boni amoris; (quod id accesserit per unctionem, videatur supra, n. 375 [d,e];) et tamen "cherubi," qui super propitiatorio quod super arca, significabant custodiam ne Dominus nisi per bonum amoris adiretur. Quod hoc etiam factum sit ne David arcam inferret in Zionem antequam absoluta esset progressio, quae etiam repraesentabatur, (de qua mox supra,) constat ex eo, quod doluerit David super morte Usae, ac timuerit adducere arcam in suam urbem, quae Zion (vers. 8-10).

[31] Quod benedictus sit ObedEdomus propter arcam, et domus ejus, erat quia benedictio a bonis mundi significat benedictionem a bonis caeli, quae unice procedunt a Domino per receptionem Divini Veri repraesentati per arcam; quae bona illis sunt qui in spirituali bono sunt, quod repraesentabat ObedEdom in Gath, ut supra dictum est.

[32] Demum quod "arca introducta sit in Zionem, ac in Tentorium quod pro ea a Davide expansum fuit," significabat ascensum in tertium caelum, ac conjunctionem Divini Veri cum Bono Amoris; nam Zion repraesentabat intimum ecclesiae, et inde intimum caelorum, quod est supremum seu tertium caelum, ubi angeli in bono amoris in Dominum sunt, et ubi tutela ne Dominus adeatur nisi quam per bonum amoris; quae tutela repraesentabatur per cherubos super arca.

[33] Simile etiam significabatur per quod "arca introducta sit in intimum Templi a Salomone aedificati," de qua re ita legitur in Libro Primo Regum, Salomo "adytum in domus medio praeparavit, ut poneret eo arcam foederis Jehovae;.... et fecit in adyto duos cherubos ex lignis olei, et posuit" eos "in medio domus interioris, ut expanderent se alae..ad parietem utrinque,....ac ut alae eorum in medio domus se attingerent;..et obduxit cherubos auro." Et Salomo ascendere fecit "arcam foederis Jehovae ex urbe Davidis, haec Zion. ....Et venerunt omnes seniores Israelis, et portarunt sacerdotes arcam, et ascendere fecerunt arcam Jehovae et Tentorium conventus, et omnia vasa sanctitatis quae in Tentorio;....et..Salomo et omnis coetus cum illo ante arcam,....ac intulerunt sacerdotes arcam foederis Jehovae in locum ejus in adytum domus, in sanctum sanctorum, ad sub alis cheruborum: nam cherubi expandentes alas super locum arcae, ita ut obtegerent cherubi arcam, et vectes ejus desuper, et videbantur capita vectium e sancto versus facies adyti, non tamen videbantur foris."....Et dixit Salomo, "Constitui ibi locum arcae, ubi foedus Jehovae, quod pepigit cum patribus nostris, cum educeret eos e terra Aegypti" (vi. 19, 23, 27 [,28]; cap. viii. 1-8, 21);

quoniam arca in Tentorio conventus repraesentabat tertium caelum ubi Dominus, ac ipsum Tentorium extra velum secundum caelum, ac atrium primum caelum, ita quoque Templum; nam Templum cum atriis suis repraesentabat tres caelos; quare nihil fuit in templo, nec extra templum ubi atria, nisi quod aliquid caeli repraesentavit; et hoc ob causam quia Dominus illo tempore praesens fuit in repraesentativis; erant enim ecclesiae, quae fuerunt ante Domini adventum, ecclesiae repraesentativae, et ultimo etiam talis quae apud filios Israelis instituta fuit: at cum Dominus in mundum venit, tunc externa repraesentantia abolebantur, quia Ipse Dominus erat quem repraesentativa ecclesiae adumbrabant et significabant; et quia illa erant externa, et quasi velamenta intra quae Dominus, ideo cum Ipse venit velamenta illa ablata sunt, et patuit Ipse cum caelo et cum ecclesia, in quibus Dominus est omne in omnibus. Primaria repraesentativa Domini et inde caeli et ecclesiae fuerunt Tentorium conventus, cum mensa, candelabro, altari suffitus et arca inibi; tum altare cum holocaustis et sacrificiis; ac postea Templum; et simile per Templum repraesentatum est, quod per Tentorium conventus, cum differentia quod Tentorium conventus sanctius repraesentativum Domini, caeli et ecclesiae fuerit quam Templum.

[34] Ex his constare potest quod adytum Templi, ubi arca, similiter ut in Tentorio conventus, repraesentaverit Dominum quoad Divinum Verum, et inde tertium caelum, ubi angeli conjuncti sunt Domino per amorem in Ipsum, ac inde Divinum Verum inscriptum cordibus suis habent. Quid autem significabant "cherubi" in Templo, et quid "alae" illorum, tum quid "vectes," qui etiam memorantur, paucis dicetur. Per "cherubos" significabatur tutela ne Dominus adeatur nisi quam per bonum amoris; quare etiam illi facti sunt ex "ligno olei," per quod lignum significatur bonum amoris (videatur supra, n. 375): per "alas cheruborum" significatur Divinum spirituale, quod descendit ex Divino caelesti, in quo est tertium caelum, in secundum, ac recipitur ibi; quare alae "in medio domus se attingebant," et inde "protendebantur ad parietem utrinque:" per "vectes" autem, quibus portabatur arca, significabatur Divina potentia, ita simile quod per "brachia." Ex his et ex praecedentibus constare potest quid per "arcam foederis" in Verbo significatur.

[35] Praeterea per "arcam" significatur repraesentativum ecclesiae in genere, (similiter ac per "juge" apud Danielem, quod cessaturum erat cum venturus est Dominus in mundum,) apud Jeremiam, "Dabo vobis pastores juxta cor meum, ut pascant vos cognitione et intelligentia; tunc fiet cum multiplicaveritis vos et fructum feceritis in terra, in diebus illis,...non dicent amplius, Arca foederis Jehovae, neque ascendet super cor, nec mentionem facient ejus, neque desiderabunt, neque reparabitur amplius" (iii. 15, 16):

haec dicta sunt de adventu Domini, et de abolitione rituum repraesentativorum Ecclesiae Judaicae tunc; quod manifestarentur interiora ecclesiae, quae a ritibus repraesentativis, quae erant externa, obvelabantur, et quod tunc interiores seu spirituales futuri sint, significatur per quod "darentur pastores juxta cor Domini, qui pascent illos cognitione et intelligentia;" per "pastores" intelliguntur qui docent bonum et ad id ducunt per vera: multiplicatio veri et fructificatio boni significatur per "Tunc fiet cum multiplicaveritis vos et fructum feceritis in terra diebus illis:" quod tunc conjunctio Domini per interiora Verbi, et non per exteriora quae solum repraesentabant et significabant interiora, significatur per "Non dicent amplius, Arca foederis Jehovae;" per "arcam foederis Jehovae" significantur externa cultus quae tunc abolenda, simile quod per "juge" quod cessaturum, apud Danielem (cap. viii. 13; cap. xi. 31; cap. xii. 11): quod externum cultus non amplius futurum sit sed internum, significatur per "Non ascendet super cor, nec mentionem facient ejus, neque desiderabunt, neque reparabitur amplius." Ex his etiam constare potest quod arca foederis visa Johanni in templo Dei, de qua visione nunc agitur, fuerit apparitio Divini Veri, per quod conjunctio est Novi Caeli et Novae Ecclesiae cum Domino; et quod ideo visa sit, ut Verbum in littera sibi ubivis simile esset, consistens ex talibus quae externa cultus fuerunt, et repraesentaverunt interna; similiter ut supra (cap. viii. 3, 4), quod visum sit "altare," et quod visi sint "suffitus" coram throno: consistit enim Verbum in littera ex meris correspondentiis, talibus quae fuerunt in ecclesiis repraesentativis, et quae inde usu recepta sunt in Verbo; in quibus interiora caeli et ecclesiae, quae spiritualia et caelestia sunt, continentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church