Apocalypse Explained (Tansley) n. 688

Previous Number Next Number See English 

688. "Ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum." -Quod significet adorationem Domini apud illos ex humillimo corde, constat ex significatione "cadere super facies," quod sit summa humiliatio cordis, nam est gestus corporis humiliationi cordis correspondens, ita gestus repraesentativus humiliationis totius hominis; adoratio Dei tunc est quae ex corde illo profluit, quae varia est secundum objectum rei quod versat animum.

[2] Quod cadere super facies coram Deo sit gestus repraesentativus summae humiliationis, est quia facies est forma affectionum hominis, proinde interiorum quae sunt mentis et animi ejus, affectiones enim elucent in facie sicut in earum typo; inde est quod facies dicatur index et imago animi: quapropter cum homo agnoscit quod omnia apud se aversa a Deo sint et ideo damnata, et quod sic non possit nec ausit spectare ad Deum, qui est ipsum Sanctum, et si ex se tali spectaret quod spiritualiter moreretur, tunc homo ex tali cogitatione et agnitione cadit super facies ad terram; et quia sic removetur proprium hominis, ideo tunc impletur a Domino, ac elevatur ut ad Ipsum spectare possit.

[3] Dicitur quod "adoraverint Deum," ex causa quia per "Deum" in Verbo intelligitur Divinum procedens, quod vocatur Divinum Verum: et quia Divinum hoc Verum est apud angelos, sunt enim recipientes ejus, et id facit sapientiam illorum, ideo angeli in Verbo dicuntur "dii," et significant Divina vera; et quoque Deus in lingua Hebraea nominatur Elohim, in plurali; quare per "Deum" in Verbo intelligitur Divinum quod est apud angelos caeli et apud homines ecclesiae, quod est Divinum procedens: et quia nunc caeli superiores in illustratione et in potentia sunt propter separationem malorum a bonis in inferioribus, et propter ultimum judicium brevi venturum, ideo dicitur quod "adorarent Deum;" per quod patet quod Dominus tunc apud illos esset; nam ex influxu intensiori et fortiori Divini Veri, quod a Domino procedit, illis fuit illustratio et potentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church