Apocalypse Explained (Tansley) n. 676

Previous Number Next Number See English 

676. "Et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem." -Quod significet quod in status mutatione illa perierint apud illos omnia vera boni, et sic omnia caeli et ecclesiae, constat ex significatione "occidi," quod sit spiritualiter occidi, quod {1}est perire per mala et falsa (de qua supra, n. 315, 547, 572, 589); ex significatione "terrae motus, quod sit mutatio status interiorum apud illos qui ab ecclesia (de qua supra, n. 674); ex significatione "nominum hominum," quod sint vera boni, et inde intellectus veri (de qua sequitur); et ex significatione "septem millium," quod sint omnia caeli et ecclesiae, nam per "septem" significantur omnia, et praedicantur de sanctis caeli et ecclesiae (de qua ejus numeri significatione videatur supra, n. 257), et significatio ejus retinetur dum multiplicatur per decem, vel centum, vel mille, nam hi numeri significant omnia: ex his constare potest quod per quod "occisa sint in terrae motu nomina hominum millia septem" significetur quod in status mutatione illa perierint omnia vera boni, et sic omnia caeli et ecclesiae.

[2] Quod per "nomina hominum" significentur vera boni, et inde intellectus veri, constare potest ex significatione "nominis," quod sit quale rei et status apud hominem, et a significatione "hominis," quod sit intelligentia, ita quoque intellectus veri: quod "nomen" significet quale rei et status apud hominem, est quia nomina personarum non dantur in mundo spirituali sicut in mundo naturali; in mundo spirituali nominantur omnes secundum quale vitae eorum, sic cum differentia intra societates et extra illas; intra societates est constans quale status vitae cujusvis, nam quisque habitat ibi ad plagam, et quoque ad distantiam e medio, secundum quale suae affectionis et suae intelligentiae; quare secundum hoc quale est ejus nomen; inde est quod cum auditur nomen alicujus in societate, cognoscatur etiam quale ejus; ex eo est quod per "nomen" in sensu spirituali significetur quale rei et status vitae: at extra societates denominatio secundum quale status vitae alicujus non constans est; nam antequam homo spiritus in aliquam societatem venit, percurrit ille plures status, ob finem ut exuat discordantia cum regnante ejus amore, et induat concordantia cum illo; sed usque nominatur quisque secundum statum in quo est, et quoque secundum ideam et perceptionem de ejus quali status. Quod nomina in mundo spirituali enuntientur spiritualiter, videatur supra (n. 102 [a]) quod inde "nomen" in Verbo significet quale status vitae (n, 148); et quod inde "nomen Jehovae," ac "nomen Domini," significet omnia per quae colitur, ita omnia amoris et fidei (n. 102, 135); et quod "homo" in Verbo significet affectionem veri spiritualem, et inde intellectum veri (n. 280, 546): ex quibus constare potest quid significatur per "nomina hominum."

[3] Quod perierint vera boni, proinde intellectus qui ex illis, per insignem mutationem status, quae significatur per "terrae motum magnum," causa in mox superiori articulo dicta est; nempe quod in fine ecclesiae, quando instat ultimum judicium, auferantur illi qui spiritualiter boni sunt ab illis qui solum naturaliter; et cum illi ab his ablati sunt, tunc etiam ab his ablata sunt omnia vera boni, proinde etiam omnis intellectus veri; nam apud naturales, quibus nihil spirituale est, vera et bona resident in externis, ac falsa et mala in internis; inde cum auferuntur boni, cum quibus quoad externa communicationem habuerunt, etiam auferuntur externa, et patent interna, quae, ut dictum est, scatent a mere falsis mali: inde est quod per illa verba significetur quod {1}perierint apud illos, qui remanserunt, omnia vera boni, et cum [his] omnis intellectus veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church