Apocalypse Explained (Tansley) n. 671

Previous Number Next Number See English 

671. "Et viderunt illos inimici illorum." -Quod significet cognitionem et agnitionem apud illos qui interius contra bona et vera Verba et ecclesiae sunt, constat ex significatione "videre," quod sit intelligere, proinde cognoscere et agnoscere (de qua supra, n. 11, 37, 260 [a], 354, 529); et ex significatione "inimicorum," quod sint qui contra bona amoris et vera doctrinae sunt, proinde qui in malis et in falsis; hi per "inimicos" et "hostes" in Verbo in spirituali ejus sensu intelliguntur: inde patet quod per "Viderunt illos inimici illorum" significetur cognitio et agnitio apud illos qui contra "binos testes," qui sunt bona amoris et vera doctrinae, sunt.

[2] Arcanum quod haec involvunt est hoc: per "inimicos" hic intelliguntur illi qui interius contra bona amoris et vera doctrinae sunt, sed usque non exterius; ore enim agunt amicos, sed corde inimicos; quare coram mundo profitentur illa, sed in spiritu, in quo sunt quando soli apud se meditantur, negant illa: hi itaque sunt "inimici" qui "vident;" nam cum in cogitatione naturali corporea sunt, in qua sunt quoties in societate cum aliis, tunc vident, hoc est, cognoscunt et agnoscunt illa; sed cum in cogitatione spirituali naturali sunt, in qua sunt quoties soli sunt, et cogitant de rebus fidei, tunc non agnoscunt. Inde est quod dicatur quod "bini illi testes ascenderint in caelum in nube;" per "nubem" enim significatur externum Verbi, ecclesiae et cultus, quod vident et ex quo vident; quod "nubes" ibi significet illud externum, videatur in mox superiori articulo.

[3] In Verbo permultis in locis nominantur "hostes" et "inimici," et ibi per illos intelliguntur mala et falsa, per "hostes" mala, et per "inimicos" falsa; Verbum enim in sinu suo est spirituale; quare non alia per "hostes" et "inimicos" in eo sensu possunt intelligi quam hostes et inimici spirituales. Quod ita sit, constare potest ex his locis: -Apud Davidem, "Jehovah, quantum multiplicati sunt hostes mei; multi insurgentes contra me, ..dicentes de anima mea, Non salus illi in Deo" (Ps. iii. [2,] 3 [B. A. 1, 2]);

apud eundem, "Mirabilem fac misericordiam tuam, Salvator confidentium, ab insurgentibus contra me, per dextram tuam custodi me....ab impiis qui [vastant me, hostibus meis qui] contra animam meam, circumdant me" (Ps. xvii. 7, 8 [,9]);

apud eundem, "Ne tradas me in desiderium hostium meorum, quia surrexerunt contra me testes mendacii, qui efflant violentiam, ne crederem videre bonum..in terra vitae" (Ps. xxvii. 12, 13):

apud eundem, "Libera me ab hostibus meis, Deus mi, ab insurgentibus contra me, exalta me, libera me ab operatoribus iniquitatis, ....ecce insidiantur animae meae" (Ps. lix. 2, 3 [,4] [B. A. 1-3]);

apud Esaiam, "Impius...in terra rectitudinum perverse agit; sed Jehovah, exaltata est manus tua ignis inimicos tuos comedet" (xxvi. 10, 11);

praeter ubique alibi in Verbo Prophetico, ubi nominantur "hostes" et "inimici," et quoque in Verbo Historico, ubi agitur de "hostibus," "bellis" et "pugnis:" nam sicut "bellum" significat bellum spirituale, quod est inter vera et falsa, et inde "arma belli," sicut "hastae," "arcus," "sagittae" et "gladii," significant talia quae sunt belli spiritualis, ita quoque "hostes" et "inimici. (Quod "bella" in Verbo talia significent, tum arma belli," sicut "arcus," "sagittae" et "gladii," in praecedentibus passim ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church