Apocalypse Explained (Tansley) n. 664

Previous Number Next Number See English 

664. [Vers. 11.] "Et post tres dies et dimidium." --Quod significet quando completum, ita finis ecclesiae veteris et incohamentum ecclesiae novae, constat ex significatione "dierum trium et dimidii," quod sint plenum seu completum ad finem ecclesiae veteris, quando incohamentum ecclesiae novae (de qua supra, n. 658). Quod dicatur "post dies tres et dimidium," est quia "dies" in Verbo significant status, hic statum ecclesiae ultimum; omnia enim tempora, sicut "horae," "dies," "septimanae," "menses," "anni," "saecula," in Verbo significant status, sicut hic statum ecclesiae ultimum, quando non amplius aliquod bonum amoris et verum fidei superest. Quoniam per "dies" significantur status, et in primo capite Geneseos agitur de instauratione Ecclesiae Antiquissimae, et instauratio fit successive ab uno statu ad alterum, ideo ibi dicitur Quod "facta sit vespera et mane dies primus," "secundus," "tertius," "quartus," "quintus," "sextus," usque ad "septimum," quando completum (Gen. i. 5, 8, 13, 19, 23, 31);

et per "dies" ibi non intelliguntur dies, sed successivi status regenerationis hominum tunc, et inde instaurationis ecclesiae apud illos. Ita quoque alibi in Verbo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church