661. "Et munera mittent invicem." --Quod significet consociationem eorum, constat ex significatione "mittere munera," quod sit consociari ex amore et ex amicitia per benevolentiam, nam munera ex ea affectione et ex eo animo consociant tam probos quam improbos; hic illos qui contra bona amoris et vera doctrinae sunt, quae significantur per "binos testes occisos et projectos in plateam urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus." Sciendum est quod improbis et impiis nihil jucundius sit quam destruere bona amoris et vera doctrinae ubicunque sunt, et malefacere illis apud quos sunt: ardent enim odio contra illa; inde est quod ab inferno, ubi tales sunt, jugiter exspiret odium internecinum contra caelestem amorem et spiritualem fidem, proinde contra caelum, et imprimis contra Ipsum Dominum; et quoties permittitur malefacere, in sui cordis jucundo sunt: talis ferina natura est illis qui in inferno sunt; hoc itaque intelligitur per quod "gaudeant super illis et laetentur." Improbi etiam ineunt amicitias et consociantur ad damnum inferendum probis; jucundum odii, quod est amoris eorum, consociat, et tunc apparent sicut corde amici forent, cum tamen sunt hostes; hoc itaque est quod significatur per quod "munera mittant invicem."
[2] Quoniam munera captant animos et consociant, ideo antiquis temporibus solenne fuit munera dare sacerdoti et prophetae, tum principi et regi, cum illos adirent (1 Sam. ix. 7, 8); et quoque statutum fuit Quod non vacui (hoc est, absque munere) comparerent coram Jehovah, sed in festis quisque secundum benedictionem suam munus adferret (Exod. xxiii. 15; cap. xxxiv. 20: Deutr. xvi. 16, 17);
et ideo Sapientes ex orientalibus attulerunt Domino recens nato munera, aurum, thus et myrrham (Matth. ii. 11), secundum praedictionem apud Davidem (Ps. lxxii. 10); et ideo quoque, Oblationes super altari, quae erant sacrificia, et quoque minchae et libamina, vocabantur munera (Esai. xviii. (1)7; cap. lvii. 6; cap. lxvi. 20: Zeph. iii. 10: Matth. v. 23, 24: et alibi);
et hoc quia munera externa significabant munera interna seu spiritualia, quae nempe procedunt ex corde, et quae inde sunt affectionis et fidei; et quia per haec fit conjunctio, ideo per "munera" in spirituali sensu significatur conjunctio quando de Deo, et consociatio quando de hominibus.