Apocalypse Explained (Tansley) n. 646

Previous Number Next Number See English 

646. "Et percutere terram omni plaga." -Quod significet quod ecclesia apud illos per concupiscentias mali pereat, constat ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua supra pluries); et ex significatione "plagae," quod sint talia quae destruunt vitam spiritualem, proinde ecclesiam, quae in summa se referunt ad cupiditates amoris sui et mundi, ita ad concupiscentias mali (de qua etiam supra, n. 584): inde per "{1}convertere aquas in sanguinem" {2}significatur quod apud illos qui nocere et damnum inferre volunt "binis testibus," qui sunt bona et vera caeli et ecclesiae quae agnoscunt et confitentur Dominum, vertantur bona in mala et inde vera in falsa:

[2] quod ita fiat, quisque potest videre et concludere ex eo, quod omne bonum amoris et verum fidei sit a Domino, et quod illi qui non agnoscunt et confitentur Dominum non possint aliquod bonum amoris et verum fidei recipere; nam per non agnitionem et per negationem claudunt sibi caelum, hoc est rejiciunt omnem influxum boni et veri e caelo, seu per caelum a Domino; inde est quod in suo proprio sint, quod in se spectatum non est nisi quam malum et inde falsum; quare non aliud possunt cogitare nec aliud velle, quia ex suo proprio seu ex se, quam quod ex amore sui et ex amore mundi, et ex illorum concupiscentiis, scaturit, et prorsus nihil quod ex amore in Dominum et ex amore erga proximum; et qui ex amoribus sui et mundi et illorum concupiscentiis solis volunt et cogitant, non possunt aliter quam mala velle et falsa cogitare. Quod ita sit, videri et concludi potest a quolibet qui scit quod omne bonum et verum sit a Domino, ac omne malum et falsum a proprio hominis.

[3] Sciendum est quod quantum homo agnoscit Dominum, et vivit secundum praecepta Ipsius, tantum elevetur supra proprium suum; elevatio est e luce mundi in lucem caeli. Quod homo elevetur supra suum proprium, ille, dum in mundo vivit, nescit, quia non sentit; sed usque est elevatio, aut sicut attractio interioris intellectus et interioris voluntatis hominis ad Dominum, et inde est conversio faciei hominis quoad spiritum suum ad Ipsum: hoc tamen manifestatur homini bono post mortem, nam tunc conversio faciei ejus perpetua est ad Dominum, et sicut attractio ad Ipsum ut ad centrum commune (de qua conversione videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142-145, {1}253, 272, 552, 561).

[4] Sed quia secundum Divinum ordinem est, quod ubi attractio ibi debeat esse impulsio, nam attractio absque impulsione non datur, ideo secundum Divinum ordinem est ut apud hominem etiam sit impulsio; quae tametsi ibi est a Domino, usque apparet sicut foret ab homine, et apparentia facit ut sit sicut hominis. Impulsio illa quasi ab homine correspondens attractioni a Domino est agnitio, ita receptio ex agnitione et confessione Domini, et ex vita secundum praecepta Domini: hoc a parte hominis et ejus vitae libero erit; sed usque homo agnoscet quod etiam hoc sit a Domino, tametsi ex obscuro perceptionis, in quo homo est, non id aliter sentit quam sicut a se. Haec dicta sunt ut sciatur quod homo, qui negat Dominum, non aliter possit quam in malis et inde falsis esse, quia non potest subduci a proprio, hoc est, elevari supra id; nec in aliqua attractione a Domino, et inde in conversione quoad interiora quae mentis ejus sunt ad Dominum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church