Apocalypse Explained (Tansley) n. 624

Previous Number Next Number See English 

624. [Vers. 11.] "Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare." - Quod significet Divinum mandatum ut adhuc doceatur Verbum, constat ex significatione "dicere," cum ab angelo, per quem in hoc capite repraesentatus est Dominus quoad Verbum, quod sit mandatum; nam quod Dominus dicit, hoc mandatum est: et ex significatione "prophetare," quod sit docere Verbum (de qua sequitur). Quod oporteret illum adhuc docere Verbum, erat causa quia exploratum est qualis adhuc intellectus Verbi in ecclesia residuus esset, et compertum quod Verbum jucundum esset quoad sensum litterae; hoc enim significatur per id, quod "libellus in ore fuerit dulcis sicut mel," nam per "libellum" significatur Verbum. Quod mandatum sit ut adhuc doceretur Verbum in ecclesia, erat causa, quia nondum finis ejus erat; finis ejus describitur per "clangorem septimi angeli;" hic autem status ecclesiae proximus ante finem per "clangorem sexti angeli," de quo statu ecclesiae nunc agitur: et antequam finis est, Verbum, cum docetur, quibusdam adhuc est jucundum; non autem in statu ecclesiae ultimo seu finis ejus, nam tunc Dominus aperit interiora Verbi, quae injucunda sunt, ut supra dictum est, ubi actum est de amaricato ventre et devorato libello.

[2] Quod Verbum adhuc docendum sit, tametsi interiora vera ejus injucunda sunt, et quod ultimum judicium non veniat priusquam consummatio est, hoc est, quando non amplius aliquod bonum et verum superest apud homines ecclesiae, est causa quae in mundo prorsus ignota est, sed in caelo nota: nempe, sunt duo genera hominum super quos judicium fit; unum genus consistit ex probis, alterum ex improbis; probi sunt angeli in ultimo caelo, quorum plerique sunt simplices, ex causa quia non excoluerunt intellectum veris interioribus, sed solum exterioribus ex sensu litterae Verbi, secundum quae vixerunt; inde est quod mens eorum spiritualis, quae est mens interior, non quidem clausa fuerit, sed nec aperta sicut apud illos qui interiora vera receperunt doctrina et vita; inde est quod quoad spiritualia simplices facti, et quod dicantur probi: improbi autem sunt qui exterius vixerunt sicut Christiani, sed interius in cogitationem et in voluntatem admiserunt omnis generis mala; sic ut in externa forma apparuerint sicut angeli, tametsi in interna forma essent diaboli; hi, quando in alteram vitam veniunt, consociantur ut plurimum probis, hoc est, simplicibus bonis, qui in ultimo caelo sunt; exteriora enim consociant, ac simplices boni tales sunt ut credant bonum esse quod in externa forma apparet bonum; ulterius cogitatione non penetrant; hi (nempe improbi) ab illis (nempe probis) separandi sunt antequam ultimum judicium venit, et quoque post illud, et non separantur nisi successive; haec causa est quod ante tempus ultimi judicii docendum usque sit Verbum, tametsi interius, hoc est, quoad interiora ejus, injucundum est; quae, nempe interiora, quia injucunda sunt, illa non recipiunt, sed solum talia ex sensu litterae Verbi quae favent amoribus eorum ac principiis inde captis, propter quae illis Verbum quoad sensum litterae est jucundum: per haec itaque separantur probi ab improbis.

[3] Quod propter hanc causam protrahatur tempus, antequam post ultimum judicium nova ecclesia plene instauratur, est arcanum e caelo quod hodie non potest in intellectum cadere, nisi apud paucos; hoc usque est quod Dominus docet apud Matthaeum, "Accedentes servi Patrisfamilias dixerunt ei,.. Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo sunt zizania? .....Et dixerunt, Vis ergo abeamus et colligamus ea? At ille dixit, Non, ne colligendo zizania eradicetis simul cum eis triticum, sinite itaque utraque simul crescere usque ad messem; et tempore messis dicam messoribus, Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum vero colligite in horrea. ....Qui seminavit bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen bonum sunt filii regni, ....messis est consummatio saeculi: ....sicut ergo colligantur zizania, et comburuntur igne, sic erit in consummatione saeculi hujus" (xiii. 27-30, {1}37-43):

"consummatio saeculi" significat ultimum tempus ecclesiae; quod non prius separandi sint probi ab improbis, quia per exteriora consociati sunt, intelligitur per "ne colligendo zizania eradicetis simul cum eis triticum." (De hac re etiam videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 70.)

[4] Quod "prophetare" significet docere Verbum, est quia per "prophetam" in supremo sensu intelligitur Dominus quoad Verbum, et in sensu respectivo docens Verbum, at in sensu abstracto ipsum Verbum et quoque doctrina e Verbo: haec per "prophetam" significantur; inde per "prophetare" significatur docere Verbum, et quoque doctrinam e Verbo. Quod "prophetare" et "propheta" talia significent, constare potest a locis in Verbo quoad sensum spiritualem intellectis, ubi memorantur; ut in sequentibus: - Apud Matthaeum, "Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos; discedite a Me, operantes iniquitatem" (vii. 22, 23):

agitur ibi de salvatione, quod nempe nemo salvetur per id quod sciat Verbum et doceat illud, sed per id quod faciat illud; in antecedentibus enim dicitur quod illi solum intraturi sint regnum caelorum "qui faciunt voluntatem Dei" (vers. 21); et in sequentibus, quod "qui audit verba Domini et facit illa" sit vir prudens, sed "qui audit et non facit" sit vir stultus (vers. 24-27): inde patet quid per illa verba intelligitur; nempe cultus Domini per preces et per verba oris solum, intelligitur per "Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine;" docere Verbum et doctrinalia e Verbo, intelligitur per "Nonne per nomen tuum prophetavimus?" per "nomen" significatur secundum doctrinam e Verbo, et per "prophetare" significatur docere: per "daemonia ejicere" significatur e falsis religionis liberare; "daemonia " sunt falsa religionis: per "virtutes multas facere" significatur plures convertere: sed quia haec fecerunt non propter Dominum, nec propter verum et bonum et propter salutem animarum, sed propter se et mundum, ita modo in externa forma ut apparituri essent, ideo respective ad se ipsos non bonum sed malum fecerunt; hoc intelligitur per quod dicturus Dominus, "Non novi vos, operantes iniquitatem." Videtur sicut non operati fuerint iniquitatem quando talia fecerunt; sed usque omne id iniquitas est quod homo facit solum propter se et mundum, quoniam non est aliquis amor Domini nec proximi, sed modo amor sui et mundi in illis; et unumquemvis post mortem manet suus amor.

[5] Apud eundem, In consummatione saeculi "multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos;.... surgent falsi Christi, et falsi prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem inducant, si possibile, electos" (xxiv. 11, 24; Marc. xiii. 22):

per "pseudoprophetas," perque "falsos Christos et falsos prophetas," non intelliguntur prophetae secundum notionem de prophetis communem, sed omnes illi qui pervertunt Verbum et falsa docent; hi etiam sunt falsi Christi, nam "Christus" significat Dominum quoad Divinum Verum, unde "falsi Christi" significant Divina vera falsificata: "dare signa magna et prodigia" significat efficaciam et potentiam falsitatum per confirmationes ex sensu litterae Verbi; per hunc etiam signa et prodigia fiunt in mundo spirituali, nam sensus litterae Verbi, utcunque falsificatus, potentiam habet; de qua re mirabilia possunt memorari: per "electos" significantur qui in bono spirituali, hoc est, qui in bono charitatis sunt.

[6] Apud eundem, "Quisquis prophetam suscipit in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: immo, quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis non perdet mercedem suam" (x. 41, 42):

haec nemo intellecturus est nisi sciat quid significatur per "prophetam," per "justum," per "discipulum" et per "parvos;" tum quid per "suscipere eos in nomine eorum:" per "prophetam" in sensu abstracto significatur verum doctrinae, per "discipulum" bonum doctrinae, per "justum" bonum vitae, ac per "suscipere illos in nomine illorum" significatur recipere illa ex amore illorum; ita per "suscipere prophetam in nomine prophetae" significatur amare verum doctrinae quia est verum, seu recipere verum propter illud; per "suscipere justum in nomine justi" significatur amare bonum et facere illud quia est bonum, ita recipere id a Domino ex amore seu affectione cordis; qui enim amat illa propter illa, is amat illa ex illis, ita a Domino a quo procedunt; is quia non amat illa propter se et mundum, spiritualiter amat illa, et omnis amor spiritualis manet hominem post mortem, et dat vitam aeternam: "mercedem accipere" significat secum ferre illum amorem, et inde beatum caeli recipere: "potare unum parvorum potu frigidae tantum in nomine discipuli" significat innocentiam ex innocentia, et ex illa amare bonum et verum ex Verbo, et docere illa; "potare potu frigidae" significat amare et docere ex pauca innocentia; "parvi" significant innocentes et abstracte innocentiam; "potare potu frigidae" significat docere ex pauca innocentia, et "discipulus" significat bonum doctrinae a Domino; "potare parvos aqua," significat docere verum ex innocentia spirituali, et quoque docere innocentes vera. Haec spiritualis interpretatio illorum verborum est; quae si nesciretur, quis sciturus est quid intelligitur per "suscipere prophetam et justum in nomine prophetae et justi"? et quod "illi accepturi mercedem prophetae et justi"? "Merces" significat amorem in aeternum permanentem cum ejus jucundis.

[7] Apud eundem, "Multi justi et prophetae desideraverunt videre quae vos videtis, sed non viderunt; et audire quae vos audivistis, sed non audiverunt" (xiii. 17):

per "prophetas" et "justos" in sensu spirituali intelliguntur omnes qui in veris doctrinae et in bono vitae secundum illa sunt; et per "videre" et "audire" significatur intelligere et percipere; hic interiora vera procedentia a Domino, nam haec intelligere et percipere reformant. hominem, quando etiam homo facit illa. Quod interiora vera procedentia a Domino intelligantur, est quia Dominus, cum in mundo fuit, aperuit illa: in sensu litterae intelligitur videre et audire Dominum; sed quia Dominus est ipsum Divinum Verum in caelo et in ecclesia, proinde quia omnia Divina vera a Domino sunt, et Ipse illa docuit, et continue per Verbum docet, per "videre et audire Dominum" significatur intelligere et percipere illa.

[8] Apud Joelem, "Effundam spiritum meum super omnem carnem, ita ut prophetent filii vestri et filiae Vestrae, senes vestri somnia somnient, juvenes vestri visiones videant" (iii. 1 [B.A. ii. 28]):

haec de adventu Domini ac de perceptione Divini Veri ab illis qui recipiunt Dominum et credunt in Ipsum; per "spiritum qui effundetur super omnem carnem" significatum Divinum Verum procedens a Domino, nam hoc per "spiritum sanctum" in Verbo intelligitur; per "prophetare" significatur intelligere et docere vera doctrinae; per "somnia somniare" significatur revelationem accipere, et per "visiones videre" significatur revelationem percipere; per "filios" et "filias" significantur qui in affectione veri et boni spirituali sunt; per "senes" significantur qui in sapientia; et per "juvenes" qui in intelligentia.

[9] Apud Amos, "Non facit Dominus Jehovih verbum, nisi revelaverit arcanum suum servis suis prophetis. Leo {1}rugit, quis non timeat? Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet?" (iii. 7, 8:) per "prophetare" hic quoque significatur recipere Divinum Verum et docere illud. (Sed haec videantur explicata supra, n. 601 [a].) Similia per "prophetare" et per "prophetas" significantur in sequentibus in Apocalypsi: -

"Dabo duobus prophetis meis ut prophetent dies mille ducentos sexaginta, induti saccis" (xi. 3);

alibi, "Tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis suis prophetis" (xi. 18);

[alibi,] "Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (xix. 10);

[et] alibi, "Exulta... caelum, sancti apostoli ac prophetae, quia judicavit Deus judicium" eorum (xviii. 20):

quod ibi per "prophetas" intelligantur illi qui in veris doctrinae sunt, et in sensu abstracto vera doctrinae, et quod per "prophetare" intelligatur recipere et docere illa, imprimis docere Ipsum Dominum, videbitur in sequentibus.

[10] Apud Amos, "Dixit Amos ad Amaziam,..... Accepit me Jehovah post gregem, et dixit...., Abi, propheta contra populum meum Israelem;.... et tu dicis, Ne propheta contra Israelem, neque stilla contra domum Jischaki:.... uxor tua in urbe scortabitur, filii tui et filiae tuae gladio cadent, ac terra tua fune dividetur" (vii. [14,] 15-17);

per "prophetare contra Israelem," et "stillare contra domum Jischaki," significatur redarguere illos qui ab ecclesia in falsis mali sunt; "prophetare" significat docere et redarguere, ac "Israel" et "domus Jischaki" significant ecclesiam; quoniam falsa mali sunt quibus redarguentur, dicitur ad Amaziam, per quem repraesentabatur ecclesia perversa: quod "uxor ejus scortabitur" significat falsificationem et adulterationem Verbi; quod "filii et filiae gladio cadent" significat quod vera et bona ecclesiae peritura sint per falsa mali; et quod "terra fune dividetur" significat quod ecclesia et omne ejus dissipabitur.

[11] Apud Hoscheam, "Per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto, et per prophetam custoditus est; provocavit ad iram Ephraim amaritudinibus, ideo sanguines ejus super eo relinquet" (xii. 14, 15 [B.A. 13, 14]):

per "prophetam" hic in sensu proximo intelligitur Moses, per quem Israel eductus est ex Aegypto, et dein custoditus; sed in sensu spirituali per "prophetam" intelligitur Dominus quoad Verbum, et per "Israelem" intelliguntur omnes qui ab ecclesia in veris ex bono sunt, et per "Aegyptum" intelligitur naturalis homo, qui separatus a spirituali homine est damnatus; inde "Per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto," significat quod Dominus illos qui in veris ex bono sunt educat ex damnatione per Divinum Verum quod est Verbum, tum quod per illud custodiat: "Provocavit ad iram Ephraim amaritudinibus" significat quod perverterint Verbum quoad intellectum ejus; per "Ephraim" significatur intellectus Verbi, et per "amaritudines" significantur perversiones et inde falsitates, ex quibus injucunda: "ideo sanguines ejus super eo relinquet" significat damnationem propter adulterationem veri quod in Verbo.

[12] Apud eundem, "Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, cognoscent Israel, stultus propheta et insanus vir spiritus, hic propter multitudinem iniquitatis.. et magnum odium; speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus aucupis in omnibus viis ejus, odium in domo Dei ejus" (ix. 7, 8):

per "dies visitationis et retributionis" significantur dies ultimi judicii, quando mali luent poenas, quod est retributio, quam visitatio semper praecedit; per "Israelem," "prophetam" et "virum spiritus," non intelligitur Israel, propheta et vir spiritus, sed omnes illi qui ab ecclesia in falsis mali et malis falsi sunt, ac illa docent, exque Verbi sensu litterae confirmant; falsa mali significantur per "multitudinem iniquitatis, et mala falsi per "magnum odium;" per "Ephraimum," qui speculator cum Deo, significatur intellectus Verbi; inde vocatur "speculator cum Deo;" sed quia intellectum Verbi pervertunt illi qui in falsis mali et in malis falsi sunt, et sic astute seducunt, ideo dicitur "Propheta laqueus aucupis et odium in domo Dei."

[13] Apud Ezechielem, "Propheta contra prophetas Israelis prophetantes, et dic prophetis e corde suo, Audite Verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih, Vae prophetis stultis, qui abeunt post spiritum suum, et juxta [id quod] non viderunt. ....Erit manus mea contra prophetas, videntes vanitatem et divinantes mendacium" (xiii. {1}2, 3, 9):

per "prophetas" hic et alibi in Verbo in sensu proximo intelliguntur prophetae quales fuerunt in Veteri Testamento, per quos Dominus locutus est; sed in sensu spirituali non intelliguntur illi prophetae, sed omnes quos Dominus ducit; apud hos etiam Dominus influit, ac illis revelat arcana Verbi, sive illa doceant sive non; quare hi per "prophetas" in spirituali sensu significantur: at per "prophetas qui prophetant e corde suo, et abeunt post spiritum suum, quique vident vanitatem et divinant mendacium," intelliguntur omnes qui non docentur et ducuntur a Domino, sed a semet ipsis; unde illis insania loco intelligentiae, et stultitia loco sapientiae; nam illis est amor sui loco amoris in Deum, et amor mundi loco amoris erga proximum, ex quibus continue scaturiunt falsa: ex his videri potest quid per illa verba in serie significatur.

[14] Apud Micham, "Nox Vobis pro visione, et tenebrae orientur vobis pro divinando, et occidet sol super prophetas, et nigrescet super iis dies" (iii. 6):

"Nox vobis pro visione" significat quod intellectus falsi erit pro intellectu veri; "tenebrae pro divinando" significat quod falsa pro veris revelatis; "occidet sol super prophetas, et nigrescet super iis dies," significat quod non amplius aliqua lux a Domino et e caelo influet, quae illustrabit, sed caligo ex infernis quae intellectum nigrabit.

[15] Quoniam multis in locis nominantur prophetae, et quisque non aliam de illis ideam cepit quam sicut de prophetis Veteris Testamenti per quos Dominus locutus est ad populum et per quos Dominus dictavit Verbum, et quia Verbum in omnibus et singulis etiam spiritualem sensum habet, ideo in eo sensu per "prophetas" intelliguntur omnes quos Dominus docet; ita omnes qui in affectione veri spirituali sunt, hoc est, qui verum amant quia est verum, hos enim docet Dominus, influit in eorum intellectum, ac illustrat; et hoc plus quam apud prophetas Veteris Testamenti, hi enim non illustrabantur quoad intellectum, sed modo recipiebant auditu verba, quae dicturi erant aut quae scripturi; immo, nec interiorem eorum sensum minus spiritualem intelligebant. Ex his constare potest quod per "prophetas" in sensu spirituali intelligantur omnes qui a Domino sapiunt, sive etiam doceant sive non doceant: et quia omnis sensus vere spiritualis est abstractus ab idea personarum, locorum et temporum, ideo per "prophetam" quoque significatur in supremo sensu Dominus quoad Verbum et quoad doctrinam e Verbo, et quoque Verbum ac doctrina; ac in opposito sensu per "prophetas" significantur perversiones et falsificationes Verbi, ac falsa doctrinae. Et quia haec per "prophetas" in utroque sensu significantur, velim solum aliqua loca afferre in quibus prophetae nominantur, per quos intelliguntur omnes qui recipiunt et docent Verbum et doctrinam, et in sensu separato a personis intelligitur Verbum et doctrina, ac in opposito sensu qui pervertunt Verbum et docent falsa doctrinae, et abstracte perversio Verbi et falsum doctrinae:

[16] - Apud Esaiam, "Exscindet Jehovah ex Israele caput et caudam;.... senex et honoratus faciebus caput est, propheta autem doctor mendacii cauda est" (ix. [13,] 14 [B.A. 14, 15]);

apud eundem, "Effudit super vos Jehovah spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit" (xxix. 10);

apud Jeremiam, "Abnegarunt Jehovam quando dixerunt, Non ille, neque veniet super nos malum, ac gladium famemque non videbimus; sed prophetae erunt in ventum, nec verbum in iis" (v. 12, 13);

apud eundem, "Misi ad eos omnes servos meos prophetas, quotidie matutinando et mittendo" (vii. 25);

apud eundem, "Sic dixit Jehovah Zebaoth contra prophetas, Ecce Ego cibans eos absinthio et potabo eos aquis fellis; quia a prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in universam terram:.... ne attendite ad verba prophetarum prophetantium vobis, vanos reddunt vos, visionem cordis sui loquuntur, non ex ore Jehovae" (xxiii. 15, |1|6);

apud eundem, "Prophetae qui fuerunt ante me et ante te a saeculo, prophetarunt super terras multas, et super regna magna de bello, et de malo et de peste; propheta qui prophetat de pace, cum venerit verbum prophetae, cognoscetur propheta quod miserit eum" Deus (xxviii. 8, 9);

apud Matthaeum, "Vae vobis" hypocritae et Pharisaei," quia aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis, Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus participes eorum in sanguine prophetarum; itaque testamini contra vosmet quod filii sitis eorum qui occiderunt prophetas. ....Mitto ad vos prophetas, sapientes et scribas; jam vero ex iis occidetis et crucifigetis, ....ut veniat super vos omnis sanguis justus effusus super terram a sanguine Abelis justi usque ad sanguinem Sachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. ....Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te...." (xxiii. 29-37; Luc. xi. {1}47-51):

in his locis apparet sicut per "prophetas" modo intelligantur prophetae, per quos Jehovah, hoc est, Dominus, locutus est; proinde quod Dominus per "occidere prophetas" {2}solum intellexerit necem eorum: sed simul intellexit occisionem et exstinctionem Divini Veri {3}oriundam ex falsificatione et adulteratione Verbi: nam per personam et ejus functionem in sensu spirituali intelligitur ipsa res qua persona fungitur et quam loquitur, ita per "prophetam" Divinum Verum seu Verbum, ac doctrina inde; quia functio personae unam rem cum persona agit, ideo ipsa res, quam propheta docet, per illum intelligitur: per "sanguinem effundere" etiam intelligitur adulterare vera Verbi" et quia gens Judaica talis erat, ideo dicitur, "Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te," per quae verba in sensu spirituali intelligitur quod exstinguant omne Divinum Verum quod ex Verbo apud illos.

[17] Quia per "prophetam" intelligitur Divinum Verum quod est Verbum et ex Verbo in ecclesia, et hoc exstingui nequit nisi ab illis apud quos Divinum Verum aut Verbum est, ideo dixit Dominus Quod non con|v|eniens sit ut propheta intereat extra Hierosolymam (Luc. xiii. 33);

per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam veri. In Verbo etiam pluries dicitur "sacerdos et propheta;" et per "sacerdotem" ibi intelligitur qui ducit ad vivendum secundum Divinum Verum, et per "prophetam" qui docet illud. In hoc sensu nominantur "sacerdos" et "propheta" in sequentibus locis: - Apud Jeremiam, "Non peribit lex a sacerdote, aut consilium a sapiente, aut Verbum a propheta" (xviii. 18);

apud eundem, "In die illo.... peribit cor regis et cor principum, et stupescent sacerdotes, ac prophetae admirabuntur" (iv. 9);

apud Ezechielem, "Quaerent visionem a propheta, sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit, et princeps induetur stupore" (vii. 26, 27):

per "visionem a propheta" intelligitur intellectus Verbi; per "legem a sacerdote" intelliguntur praecepta vitae; per "consilium a senioribus" intelligitur sapientia inde; per "regem et principes" intelligitur intelligentia per vera ex bono: hoc est spirituale horum verborum.

[18] Apud Esaiam, "Sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant judicio" (xxviii. 7);

apud Jeremiam, "Stupendum et horrendum factum est in terra; prophetae prophetarunt mendacium, et sacerdotes dominantur per manus suas, et populus meus amant ita" (v. [30,] 31);

apud eundem, " [A] propheta usque ad sacerdotem quisque facit mendacium" (viii. 10);

apud eundem, "Quando interrogaverint te.... aut propheta aut sacerdos, dicendo, Quodnam dictum propheticum Jehovae? dicito ad eos, Deserui vos, et prophetam et sacerdotem" (xxiii. 33, 34);

apud Zephaniam, "Prophetae.. levissimi, viri perfidiarum, sacerdotes eorum profanant sanctum, violenter torquent Legem" (iii. 4);

apud Jeremiam, "Sacerdotes non dixerunt, Ubi Jehovah? et tenentes Legem non agnoverunt Me:.... et prophetae prophetarunt per Baalem; post eos vero, qui non prosunt, iverunt. ....Pudefacti sunt domus Israelis, ipsi, reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum" (ii. 8, 26):

ut praeteream plura loca ubi "prophetae" et simul "sacerdotes" nominantur; et ibi per "sacerdotes" intelliguntur qui docent vitam et qui ducunt ad bonum, et per "prophetas" intelliguntur qui docent vera, per quae ducendi: in sensu autem abstracto per "sacerdotes" ac per "sacerdotium" intelligitur bonum amoris, proinde etiam bonum vitae; et per "prophetas" intelligitur verum doctrinae, proinde verum quod ducit ad bonum vitae; verbo, prophetae docebunt, et sacerdotes ducent.

[19] Apud Sachariam, "In die illo.... exscindam nomina idolorum e terra, ut non memorentur amplius, etiamque prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra; et fiet cum prophetaverint vir amplius, dicent ad eum pater ejus et mater ejus, qui generarunt eum, Non vives; ....{1}quin confodient eum pater ejus et mater ejus qui generarunt eum....: fiet in die illo, pudefient prophetae, vir propter visionem suam, cum prophetaverint, neque induent tunicam pili ut mentiantur; et dicet, Non propheta ego, vir colens terram ego, quia homo vendidit me a pueritia" (xiii. 2-4 [, 5]):

hoc de adventu Domini in mundum, et de abolitione cultus repraesentativi, tum falsitatum quibus doctrina ecclesiae tunc scatuit; nam gens Judaica, apud quam fuit illa ecclesia, omnem cultum posuit in externis, et nihil in internis; hoc est, in sacrificiis et talibus quae externa erant, et nihil in charitate et fide, quae interna sunt; inde cultus et doctrina constabant ex meris falsitatibus, et ipsa gens in se spectata erat idololatra. Abolitio talium a Domino per illa prophetae verba describitur: quare per "Exscindam nomina idolorum e terra, ut non memorentur amplius," significatur abolitio cultus idololatrici, hoc est, cultus mere {2}externi absque interno: per "transire faciam prophetas et spiritum immundum e terra" significatur abolitio falsitatum doctrinae: per quod "dicent ad eum pater ejus et mater ejus, qui generarunt eum, cum prophetaverint amplius, Non vives," significatur quod ecclesia instituenda a Domino, quae futura ecclesia interna, prorsus exstinctura sit falsa doctrinae, si quis illa doceret; per "prophetare" significatur docere falsa doctrinae, per "patrem et matrem" significatur ecclesia quoad bonum et quoad verum (per "patrem" ecclesia quoad bonum, et per "matrem" ecclesia quoad verum); per "Non vives" significatur exstinguere: hoc etiam intelligitur per quod "pater ejus et mater ejus, qui generarunt eum, confodient eum:" abolitio falsitatum doctrinae etiam intelligitur per "Pudefient prophetae, vir propter visionem suam, neque induent tunicam pili ut mentiantur;" per "prophetas" et "visionem" eorum etiam hic intelliguntur falsa doctrinae, et per "inducere tunicam pili ut mentiantur" significatur pervertere externa Verbi, qualia sunt in sensu litterae ejus; tunica pili apud prophetas repraesentabat ultimum sensum Verbi, similiter ac indumentum Johannis Baptistae ex pilis cameli: per quod dixerit, "Vir colens terram ego, quia homo vendidit me a pueritia," significatur quod hoc illis sit ab Ecclesia Judaica, quae solum externa et non interna fuit, quia in ea natus et ideo ei addicatus.

[20] Apud Danielem, "Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum" (ix. 24):

haec de adventu Domini, quando iniquitas consummata est, hoc est, quando non amplius aliquod bonum et verum in ecclesia residuum erit: "super populum et super urbem sanctitatis" significat super ecclesiam et ejus docrinam, quae tunc prorsus vastata et exstincta: "ad consummandum praevaricationem et ad obsignandum peccata" significat quando omnes in ecclesia sunt in falsis doctrinae et in malis quoad vitam; nam, ut in praemissis hujus articuli ostensum est, adventus Domini, et cum Ipso ultimum judicium, non prius adest quam cum non amplius aliquod verum doctrinae et bonum vitae in ecclesia superest; et hoc ex causa de qua supra, nempe, ut probi ab improbis separentur: "adducere justitiam saeculorum" significat ultimum judicium, quando cuivis retribuetur secundum facta ejus: "obsignare visionem et prophetam" significat finem prioris ecclesiae et principium novae; seu finem externae ecclesiae, quae fuit repraesentativa spiritualium, et principium internae quae est spiritualis; per "et prophetam" etiam intelliguntur falsa doctrinae; et quoque per eadem verba significatur quod Dominus impleturus omnia quae in Verbo de Ipso praedicta sunt: "ungere sanctum sanctorum" significat glorificationem Humani Domini per unionem cum Ipso Divino, et quoque significat postea omnem cultum ex amore in Ipsum.

[21] Apud Mosen, "Jehovah dixit ad Mosen,... Constitui te deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit propheta tibi" (Exod. vii. 1):

quod Dominus dixerit ad Mosen quod "constituerit eum deum Pharaoni," erat quia Moses repraesentabat Legem, per quam intelligitur Divinum Verum, quod etiam in sensu spirituali per "Deum" significatur; recipiebat enim Moses ex ore Domini verba quae dicturus erat Pharaoni, et qui recipit illa dicitur "deus;" inde quoque est quod angeli dicantur "dii," et inde quoque significant Divina vera: quod Aharon esset "propheta ejus," significat quod doceret verum receptum a Mose ac diceret Pharaoni, nam per "prophetam," ut supra dictum est, significatur docens verum, et abstracte doctrina veri. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n, 7268, 7269.)

[22] Ex eo est quod prophetae Veteris Testamenti repraesentaverint Dominum quoad doctrinam Divini Veri, et quod praecipui eorum repraesentaverint Dominum quoad ipsum Verbum ex quo doctrina Divini Veri, prout Moses, Elias, Elisaeus et Johannes Baptista; et quia Dominus est Verbum, hoc est, Divinum Verum, ideo Ipse in supremo sensu dictus est "Propheta." Quoniam Moses, Elias et Johannes Baptista repraesentaverunt Dominum quoad Verbum, ideo Moses et Elias apparuerunt, locuti cum Domino, cum transformatus (Matth. xvii. 3, 4; Marc. ix. 4, 5; Luc. ix. 30):

et ibi per "Mosen et Eliam" intelligitur Verbum tam Historicum quam Propheticum, per "Mosen" Verbum Historicum, et per "Eliam" Verbum Propheticum; et hoc ex causa, quia Dominus transformatus Se sistebat in forma in qua est Divinum Verum in caelo. Quod Elias repraesentaverit Dominum quoad Verbum, constat ex miraculis per illum factis, per quae omnia significantur talia quae Divini Veri seu Verbi sunt: et quia Johannes Baptista similiter repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo ille dictus fuit Elias; ut constat apud Malachiam, "En Ego mitto vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres, ne Veniam et percutiam terram anathemate" (iii. 23, 24 [B.A. iv. 5, 6]):

et quoque aperte dicitur Quod Johannes Elias fuerit (Matth. xi. 14; cap. xvii. 10-12: Marc. ix. 11-13);

non quod fuerit Elias, sed quod repraesentaverit simile quod Elias, nempe Verbum: et quia Verbum docet quod Dominus in mundum venturus sit, et quoque in omnibus et singulis in sensu intimo agit de Domino, ideo Praemissus est Johannes ut doceret illos quod Dominus venturus sit (videatur Matth. xi. 9. 10: Luc. i. 76; cap. vii. 26).

[23] Ex his nunc constare potest unde est quod Dominus dicatur Propheta, nempe, Quia Ipse erat Verbum, hoc est, ipsum Divinum Verum (ut constare potest ex Johanne, cap. i. vers. 1, 2, 14). Quod Dominus dicatur "Propheta" quia fuit Verbum, constat apud Mosen, "Prophetam e medio tui, e fratribus tuis, sicut me, excitabit tibi Jehovah Deus tuus, Huic obedietis:.... dabo verba mea in os Ipsius, ut loquatur ad vos omne quod praecepero Ipsi:.... vir qui non obediverit verbis meis, quae loquetur in nomine meo, Ego quaeram a cum illo" (Deutr. xviii. {1}15-19):

quod dicatur quod "Jehovah excitaturus Prophetam sicut Mosen," erat quia Moses repraesentavit Dominum quoad Legem, hoc est, quoad Verbum, ut supra dictum est; quare etiam de Mose dicitur Quod Jehovah cum illo locutus sit ore ad os, et non sicut cum prophetis aliis per visiones, somnia et aenigmata (Num. xii. 1-8);

per quae etiam repraesentativum Domini apud Mosen describitur; Dominus enim ex Jehovah, hoc est, ex ipso Divino quod in Ipso ex conceptione fuit, Secum locutus est: hoc intelligitur per "Dabo verba mea in os Ipsius, ut loquatur ad vos omne quod praecepero Ipsi;" et hoc quoque repraesentabatur apud Mosen, quod "Jehovah ore ad os locutus sit cum illo, et non sicut cum aliis prophetis." Inde nunc est Quod Dominus dicatur Propheta (etiam apud Matthaeum, cap. xxi. 11: apud Lucam, cap. vii. 16: apud Johannem, cap. vii. 40, 41; cap. ix. 17).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church