Apocalypse Explained (Tansley) n. 621

Previous Number Next Number See English 

621. "Et erat in ore meo sicut mel dulcis." - Quod significet quod Verbum adhuc quoad externum seu quoad sensum litterae ejus perciperetur sicut jucundum boni, sed modo jucundum ex eo, quod serviret ad confirmandum principia falsi et amores mali, seu principia oriunda ex amore sui et mundi, quae omnia sunt falsa; quod inde Verbum, quod intelligitur per "libellum," perceptum esset "dulce sicut mel," in superioribus ostensum videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church