Apocalypse Explained (Tansley) n. 609

Previous Number Next Number See English 

609. "Qui creavit caelum et quae in eo, et terram et quae in ea, et mare et quae in eo." - Quod significet Dominum quoad omnia caeli et ecclesiae, interiora et exteriora, constat ex significatione "creare," quod non solum sit facere ut sit, sed etiam ut perpetuo sit, continendo et sustinendo per Divinum procedens; nam caeli exstiterunt et perpetuo existunt, hoc est, subsistunt, per Divinum Domini, quod vocatur Divinum Verum unitum Divino Bono: hoc receptum ab angelis facit caelum; inde est, cum dicitur caelum, quod intelligatur Dominus, quia caelum, ubi sunt angeli, est caelum ex Domino, hoc est, ex Divino ab Ipso procedente: hoc itaque hic significatur per "creare:" (quod creare, cum de ecclesia, et de hominibus ecclesiae, sit e novo creare, hoc est, regenerare, videatur supra, n. {1}294:) et ex significatione "caeli, terrae et maris, et quae in illis," quod sint omnia caeli et ecclesiae interiora et exteriora; per "caelum, terram et mare" in specie hic significantur caeli superiores et inferiores; quoniam in mundo spirituali similis facies rerum est quae in mundo naturali, nempe montes, terrae et maria; montes ibi sunt caeli superiores, quia angeli illorum caelorum super montibus habitant; ac terra et mare ibi sunt caeli inferiores, nam angeli horum caelorum infra montes super terris et sicut in maribus habitant (de qua re videatur supra, n 594 [d]); inde est quod angelus, qui haec locutus est, visus sit stare "super terra et mari." Quod per "terram et mare et quae in illis" etiam significentur omnia ecclesiae, tam interiora quam exteriora, est quia in ecclesia sunt interiora et exteriora, sicut in caelis sunt superiora et inferiora, et his illa correspondent. (Quod per "mare et terram" significetur ecclesia quoad exteriora et interiora ejus, videatur supra, n. 600.) Secundum sensum litterae, per "caelum, terram et mare" intelliguntur caelum aspectabile, terra habitabilis et mare navigabile; et per "illa quae in illis" intelliguntur aves, bestiae et pisces: sed quod haec non intelligantur per illa verba, constare potest ex eo, quod angelus visus sit Johanni quando "in spiritu" fuit, stare super mari et super terra; et quod videtur in spiritu, hoc non videtur in mundo naturali, sed in mundo spirituali; ubi etiam, ut mox supra dictum est, sunt terrae et maria, et ibi sunt angeli et spiritus. Sed de apparentia marium in illo mundo, et de illis qui inibi sunt, videatur supra (n. 342).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church