Apocalypse Explained (Tansley) n. 605

Previous Number Next Number See English 

605. VERSUS 5-7. "Et angelus, quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum suam ad caelum. Et juravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et quae in eo, et terram et quae in ea, et mare et quae in eo, quod tempus non erit amplius. Sed in diebus vocis septimi angeli, quando futurus clangere, et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis." 5. "Et angelus, quem vidi stantem super mari et super terra," significat Dominum, cui subjecta sunt omnia caeli et ecclesiae [n. 606]; "sustulit manum suam ad caelum," significat contestationem coram angelis de statu ecclesiae [n. 607]. 6. "Et juravit per Viventem in saecula saeculorum," significat veritatem ex Divino suo [n. 608]; "qui creavit caelum et quae in eo, et terram et quae in ea, et mare et quae in eo," significat Dominum quoad omnia caeli et ecclesiae, interiora et exteriora [n. 609]; "quod tempus non erit amplius," significat quod non ulterius intellectus Divini Veri, e inde aliquis status ecclesiae [n. 610]. 7. "Sed in diebus [vocis] septimi angeli, quando futurus clangere," significat ultimum, statum ecclesiae, et tunc revelationem Divini Veri [n. 611]; "et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis," significat praedictionem in Verbo de adventu Domini implendam cum finis ecclesiae instat [n. 612].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church